Audio

diē duodētrīcēsimō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodētrīcēsimō mēnsis Iūniī
Loading
/

Hodiē, duodētrīcēsimō diē mēnsis Iūniī, adhūc in Eurōpā manet Britanniā, cui adhūc praeest Therēsia May.

Candidātī sinistrae factiōnis inter sē disceptant

In Americā multī, quōrum quisque spērat sē factiōnis sinistrae, quae nōmen Dēmocraticum sibi indidit, fore candidātum, inter sē disceptāvērunt.  Ducentī et ūndēsexāginta cīvēs nōmina sua in certāmen dedērunt, ē quibus vīgintī satis momentī habentur ut iīs liceat coram populō disceptāre.  Quia tantum ūnus ā factiōne ēligī potest, quī cum Donaldō Trump candidātō dextrae factiōnis dē summō magistrātū annō bis millēsimō vīcēsimō concertet, nunc oportet multōs candidātōs Dēmocraticōs inter sē divīsōs tamquam gladiātōrēs in harēnam missōs coram spectātōrēs pugnāre.  Inter argumenta, quae candidātīs videntur tractanda, praecipua sunt haec: quōmodo iniquitas inter dīvitēs ac pauperēs sit medenda, an vectigālia sint augenda, an magnae societātēs sīcut Facebook et Google sint dissolvendae, utrum prīvātō an pūblicō sumptū dēbeant medicī adhibērī, quid dē numerō immigrantium sit agendum.  Constat autem nēminem candidātum scīre cum superiōre senātūs camerā agere, quae est et forte perget esse penes dextram factiōnem, itaque poterit praesidī obstāre.

Principēs potentissimī Ōsācae congreguntur

Ōsācae in Iāpōniā conveniunt summī magistrātūs vigintī gentium, quī plērumque dē commerciō stabiliendō atque augendō colloquuntur.  Sīnēnsēs cōnantur prohibēre nē quis dē reclāmātiōnibus Hongkongēnsibus inquīrat.  Donaldus Trump, praeses Americānōrum, cum summīs magistrātibus Sīnēnsium et Russōrum et Turcārum colloquitur; posteā in Cōrēam Merīdiānam proficīscētur.

Tremit Angela Merkel 

Bis intrā duās hebdomadēs coram populō contremuit Angela Merkel, cancellāria Germānōrum, et penes sē vix esse vidēbātur.  Ōrātor, prō Merkel diurnāriōs alloquēns, dīxit eam bonā valetūdine ūtī; ipsa Merkel posteā dīxit sē parum aquae bibisse.  Ea annō bis millēsimō septimō decimō eōsdem tremōrēs passa est Mexicōpolī, quō tempore etiam dīcēbātur sitī et calōre fatigārī.

Germāna lēgēs et fīnēs Ītalōrum violat

Ex altō omnibus gentibus commūnī in maritimam ōram Ītalōrum propriam ingressa est nāvis, Seawatch nōmine, quā vehuntur quadraginta et duō Aethiopēs naufragī, quī cupiunt in Eurōpam sine iūre migrātiōnis immigrāre.  Carola Rackēte, cīvis Germāna, praeest nāvī, quae ipsa vexillō Batāvicō ūtitur.  Matthaeus Salvīnius, Ītalus rēbus internīs praefectus, iam ēdīxerat nē quis naufragus prope Libyam repertus longē trāns mare in Ītaliam dūcerētur, sed aut in aliam terram Eurōpaeam, vidēlicet in Germāniam vel Batāviam, aut rursus in Africam trānsportārētur.  Itaque mēnse Iānuāriō exeunte Rackēte sociīque in regimen Ītalōrum coram iūdicibus Eurōpaeīs ad iūra hūmāna tuenda cōnstitūtīs causam dīxērunt, ut sibi licēret naufragōs aliēnōs in Itāliam expōnere; sed iūdicēs cum Ītalīs cōnsēnsī sunt: magistrātibus Itālōrum, nōn prīvātīs cīvibus Germānīs, dēcernendum esse quis in Itāliam admitterētur. Hāc hebdomade iūdicēs Eurōpaeī recūsāvērunt nē ferē eandem causam audīrent.  Pūblicī vērō accūsātōrēs Ītalōrum parant Carolam Rackēte arguere migrātiōnis illicitae administrandae.

Mīrī calōrēs Europaeī

Mīrōs calōrēs, quōs Gallī “caniculam” vocitant, sīcut ā Vergiliō “Sīrius ardor” est versū memorātus, Africus ventus in Eurōpam intulit.  Matrītī mensūra calōris ad centēsimum quīntum gradum thermometrī Fahrenheitiānī diē Veneris ascendit; mox autem Lutetiae Parīsiōrum ad nōnāgēsimum sextum gradum diē Satūrnī et Francofurtī ad centēsimum gradum diē Sōlis ascendet dum canicula ad orientem sōlem prōgrediētur.

Nihil ēiusmodī patientur Bellinghamēnsēs, quōrum caelum semper sē praebet bene temperātum.  Hīc enim thermometrī hydrargȳrus ad quinquāgēsimum tertium gradum noctū dēscendet et ad septuāgēsimum secundum gradum interdiu ascendet.

Audio

diē vīcēsimō prīmō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō prīmō mēnsis Iūniī
Loading
/

Hodiē, vicēsimō prīmō diē mēnsis Iūniī, adhūc in Ūniōne Eurōpaeā manet Britannia, cui adhuc praeest Terēsia Māia.  Dē illīs, quī cupiunt ēius auctōritātem sibi vindicāre, restant duo, quī dē summō magistrātū contendent: Boris Johnson et Īeremīās Hunt.

Adhūc reclāmant Hongkongēnsēs

Carrie Lam, Hongkongēnsibus praefecta, coacta est pācem veniamque ā suīs petere, cum multa centēna mīlia cīvium viās occupāvissent et reclāmāvissent in novam lēgem, quā licēret Sīnēnsibus īnsimulāre atque abdūcere Hongkongēnsēs quīcumque lībertātī populārīque reīpūblicae apertē favērent.  Sīnēnsēs enim extraordināriā redditiōne lēgēs Hongkongiae iam violāvērunt.  Annō bis millēsimō quintō decimō quinque bibliopōlae, quī salācēs librōs dē tyrannīs Sīnēnsibus venditāverant cīvibus Sīnēnsibus quī voluptātis causā Hongkongiae peregrīnābantur, sunt ā Sīnēnsibus abductī.  Sī regimen Hongkongēnsium novam lēgem tūlisset, Sīnēnsibus licēret omnēs, quī lībertāte dīcendī ūtī audent, abdūcere et vinculīs in Sīnīs tenēre.  Nunc vērō propter ingentem multitūdinem reclāmantium, nova lex est suspēnsa, sed nōn sublāta; et Lam, quae lēgem prōmōverat, coacta est veniam petere ā cīvibus, quī neque illī neque tyrannidī Sīnēnsium cōnfīdunt.  Diē Sōlis quarta pars cīvium reclāmāvisse fertur.

Automaton Americānum ā Persīs excīsum

Diē Iōvis Persae āēroplānum automaton Americānōrum, quae in caelō omnibus gentibus commūnī volābat, dēlēvērunt.  Persae in diēs bellicōsiōrēs sēsē praestant, cum nāvēs petroleāriās nuper oppugnāverint et sociōs aliīs in terrīs iusserint impetūs facere in Arabēs Saudiānōs necnon in Americānōs.

Mahomētus Morsī mortuus

Mahomētus Morsī, prīmus quī populāribus suffrāgiīs creātus erat praeses Aegyptiōrum, et quī ēlectus tyrannidem affectāverat et ā mīlitibus suīs comprehēnsus erat, coram iūdicibus causam suam dīcēns subitō exspīrāvit.  Reus fuerat speculandī et damnatus erat, ut reliquam vītam vinculīs continerētur.  Arcānās enim chartās, quibus cōnsilia ad salūtem pūblicam tuendam continēbantur, Qatārēnsibus prō pretiō vendidit.  Morsī iam damnātus erat aliīs in causīs, tam ut vītam in carcere dēgeret, quam ut supplicō capitālī afficerētur.  Eō ipsō tempore quō periit, ōrātiōnem habēbat, quā iūdicibus minātus est sē multa scīre secrēta atque arcāna, propter quae līberārī dēbēret; dein vērō ex inopīnātō subitāneum cordis dēfectum refertur esse passus.

Tunicae galbinae exūtae

Usque ā mēnse Novembrī singulīs diēbus Saturnīs per Galliam opificēs tunicīs galbinīs indūtī reclāmant in regimen Emmanūēlis Macron; sed longē nunc pauciōrēs congregantur et per viās incēdunt, et vidētur fīnis reclāmātiōnum imminēre. Quī tunicās suās galbinās prō candidīs ambientium tōgīs tradiderant et nōmina sua protulerant ut in senātum Eurōpaeum ēligerentur, ipsī sunt ā suīs trānsfugae appellatae nec favōrem populī sunt consecūtī.  Nam plēbs, quippe quae dominātum paucōrum nōbilum metueret itaque spem potius in multitūdinem quam in ullōs dūcēs pōneret, nōluit fidem in singulīs repōnere antesignānīs.  Reclāmātōrēs nōnnulla, quae prīmum postulāverant, vidēlicet ut tribūta sibi imposita dēminuerentur et minima merces opificum augērētur, impetrāvērunt, sed Emmanūēl Macron summum magistrātum Gallōrum adhūc obtinet.

De peregrīnīs

Per tōtam Eurōpam numerus peregrīnōrum, quī voluptātis causā cupiunt urbēs vīsere, praeter modum crescit, et diaetae, ubi ōlim cīvēs habitāvērunt, nunc in ūsum peregrīnōrum dēstinantur, quārē pretium aedium condūcendārum augētur.  Amstelodāmēnsēs, Barcinōnēnsēs, Burdigalēnsēs, plūrimī aliī cīvēs māiōrum urbium questī sunt coram advocātīs Eurōpaeōrum Cūriae Iustitiae dē Airbnb societāte, quae adiuvat peregrīnōs invenīre diaetās prīvātās ubi maneant.  Cīvēs enim queruntur dēversōria ideo aedificārī, ut peregrīnī habeant, ubi versentur; īnsulas vērō domōsque exstare, ut cīvēs possint in urbe vīvere.

Eōdem tempore Batāvī novōs modos inveniunt, quibus peregrīnōs eōrumque pecūniam in suōs fīnēs alliciant.  Amstelodāmae nunc licet peregrīnīs in commenticium mātrimōnium ūnius diēī cum incolā ēius urbis inīre.  Spōnsus et spōnsa falsōs anulōs nuptiālēs induunt et prō osculō amplectuntur, deinde tōtum diem ūnā per urbem deambulant.  

Audio

diē tertiō decimō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Iūniī
Loading
/

Britannia adhūc est in Eurōpā

Britannī, quamquam abhinc trēs annōs suffrāgiīs populāribus cōnstituērunt sē mēnse Martiō exeunte ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, nihilōminus in eā Ūniōne manent; et Therēsia Māia, quamquam nuntiāvit sē summum magistrātum dēpositūram, clavum tamen et gubernācula regnī adhūc tractat.

At in scaenā pūblicā nunc comoedia agitur, quā candidātī summum magistrātum ambiunt.  Iam coactī sunt multī candidātī cōnārī sē purgāre, vel saltem, antequam ā diurnāriīs deprehenderentur, cōnfitērī probra quae ex abūsū medicāmentōrum oriuntur.  Prīmum Dominicus Raab et Iēremīās Hunt cōnfessī sunt sē cannabī esse ūsōs, quam herbam lēgēs Britannōrum, quās senātōrēs tulērunt, prohibent.  Hunt nōn solitō mōre fūmum cannabinum hausit sed lacteam pōtiōnem Indicam cannabī rōborātam sorbillāvit dum mōre praedīvitum adulescentium voluptatis causā in Indiā peregrīnābātur.  Deinde Roderīcus Stewart cōnfessus est sē inter Persās fūmum opiī bibisse.  Tandem Michāēl Gove cōnfessus est sē paenitēre cōcaīnō seu pulvere Colombiānō esse abūsum.  Neque id tantum semel neque in adulescentiā fēcit sed cum diurnariī mūnere fungerētur—quī suīs scriptīs invectus est in simulātam, ut opīnābātur, virtūtem eōrum, quī agitābant ut ūsus cōcaīnī lēgibus permitterētur.  Dē quā opīniōne diē Sōlis percontātus negāvit Gove sēmet ipsum virtūtem simulāvisse.  Quī etiam dīxit sē iussum esse id, quod David Cameron ōlim dīxerat, repetere: vidēlicet hominibus in rēpūblicā versātīs licēre ante pūblicam vītam sumptam vītā fruī prīvātā.

Neque ultimus fuit Michāēl Gove: nam Matthaeus Hancock confessus est sē adulēscentem aliquotiēns cannabim expertum esse sed posteā ab omnī ējus herbae ūsū abstinuisse. Idem cōnfessa est Andrea Leadsom.  Boris Johnson, quī ex omnibus candidātīs summō favōre fruī fertur, annō bis millēsimō septimō cōnfessus erat et cannabī et cōcaīnō sē ūsum esse, quod etiam infitiātur: immō, coepit annō bis millēsimō quīntō dīcere sē cōcaīnum sibi datum nāribus nōn hausisse prae sternūmentō; porrō dictitat sibi datum esse nōn cōcaīnum sed saccharon pulvereum.

Inter candidātōs quī nova proposita cōnsiliaque coram diurnāriīs explicāvērunt, Iēremīās Hunt, quī cannabinam pōtiōnem bīberat, dīxit Angelam Merkel cancellāriam Germānōrum sibi indicāvisse dēnuō agī posse dē omnibus, quae iam inter Ūniōnem Eurōpaeam et Britannōs acta sed nondum ā senātū Britannōrum probāta essent, sīquidem ipse Hunt fieret novus minister prīmārus.  Quod omnīno negāvit Michāēl Roth, Germānōrum minister rēbus Eurōpaeīs praefectus.  Michāēl Gove, quī fatētur sē cōcaīnō esse abūsum, fertur velle Brexitum in annum bis millēsimum vīcēsimum differre.  Dominicus Raab, alter quī cannabinum fūmum hausit, vidētur cogitāre senātum ipsum dīmittere nē senātōrēs possint obstāre quīn Britannia ex Ūniōne Eurōpaeā dēsciscat.  Boris autem Johnson, quī aut variīs medicāmentīs lēge interdictīs ūsus est aut cōnatus est saccharum pulvereum nāribus haurīre, negat senātum dīmittendum, cum possint Britannī multam ingentem, quam in Britannōs Ūniō imposuerit, prīmum īnfitiārī, deinde tamquam praemiō obsequentibus Eurōpaeīs offerre: pecūniam enim tamquam ōleum posse molestiās et solvere et lūbricāre.

Intereā plūrimī Calēdonēs sperant Calēdoniam dē Britanniā dēscītūram.  Cōnsul Hispānōrum in Calēdoniam missus, Michāēl Angelus Vīcīnus Quintānus nōmine, epistolam mīsit diurnāriīs Calēdoniīs quā prōmīsit Hispānōs nōn prohibitūrōs quīn Calēdonia, sī dē Britanniā dēscīvisset, in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur.  Cōnsul ille statim est dē suō mūnere summōtus, cum Hispānōrum regimen metueret nē Catalaunī, quī ipsī spērant sē dē Hispāniā dēscītūrōs, exemplō et praeiūdiciō Calēdonicō nīsī spem suam ipsōrum cōnsequerentur.

Hongcongēnsēs in tyrannidem Sīnēnsium reclāmant

Hongcongiī seu Siamkiāmī centēna mīlia hominum reclāmāvērunt, nē novā lēge liceat tyrannīs Sīnēnsibus ē fīnibus Hongcongēnsium inimīcōs politicōs abdūcere.  Cīvitas enim, quae ōlim colōnia fuerat Britannōrum, in diciōnem Sīnēnsium est saeculō vīcēsimō exeunte trādita  et condiciōnem colōniae quōdammodo retinet: nam partim suī iūris est, partim dictō audiēns Pēkīnēnsibus.  Sed usque cavet lex Hongcongēnsium, ut cīvēs suī, qui quidem reī sint, intrā suōs fīnēs causam dīcant.  Sīnēnsēs autem nunc cupiunt posse inimīcōs et cīvēs, quī lībertātī faveant et tyrannidī adversentur et ā tyrannide īnsimulentur, dē urbe et in Sīnēnsium carcerēs longē remōtōs abdūcere.  Carrie Lam, Hongcongensibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs esse tamquam puerōs, quibus patrēs nimis indulsissent.

Audio

diē 7º mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 7º mēnsis Iūniī
Loading
/

Commemorātur caedes ad Portam Pācis Caelestis

Abhinc annōs trīginta, quartō diē mēnsis Iūniī, annō millēsimō nōningentēsimō undēnōnāgēsimō, multī discipulī Sīnēnsēs, quī Pekīnī ad Portam Pācis Caelestis in tyrannidem Commūnistārum reclāmābant, ā mīlitibus sunt trucīdātī.  Discipulī enim populārem et līberam cīvitātem petēbant, itaque magnam statuam Populāris Lībertātis tamquam deae, trīginta et trium pedum altitūdine, posuerant, quam statuam aliī mīlitēs dētraxērunt dum aliī discipulōs ā Portā Pācis Caelestis fugāvērunt et dē fugientibus stragem fēcērunt.  Propter silentium, quod dē caede indixit regimen Sīnēnsium, adhūc incertum manet quot discipulī sint ā tyrannidis mīlitibus occīsī.  Nōtissimā in imāgine, quae tunc temporis circumferēbātur, dēscriptus est vir, nōmine adhūc ignōtō, quī ante currōrum agmen cataphractōrum stābat ut suō corpore et suae vītae perīculō cursum currōrum impedīrēt.  Cēnsōrēs autem Sīnēnses adhūc hodiē prohibent nē imāgō illa intrā Sīnēnsium fīnēs ostendātur nēve mentiō fiat reclāmātiōnis et stragis, quae dē discipulīs reclāmantibus est ā mīlitibus tyrannidis facta, nēve etiam per rēte ūniversāle historia caedis suīs ā cīvibus quaerī possit.

Therēsia Māia adhūc praeest Britannīs

Britannī, quī ōlim suffragiīs populāribus lātīs constituērunt āb Ūniōne Eurōpaeā mēnse Martiō exeunte dēsciscere, adhūc sunt ēiusdem Ūniōnis cīvēs, quibus adhūc praeest Therēsia Māia, quae hodiē nōmine tenus mūnere principis factiōnis rēbus cōnservandīs sē abdicāvit sed, dōnec novus princeps factiōnis creātus erit, summum magistrātum obtinēbit.  Tredecim candidātī nōmina sua prōtulērunt, quī dē principātū factiōnis dextrae mēnse Iūniō exeunte et mēnse Iūliō ineunte certent, inter quōs aliōs hodiē quidem antecellere fertur Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīnē loquitur. Sed usque ad mēnsem Iūlium, nisi fortasse etiam diūtius, Britannia perget esse in Eurōpā, et Therēsia Māia perget Britannīs esse moderātrix.

Quid Trump ēgerit in Britanniā et Hiberniā

Diē Lunae Donaldus Trump advēnit in Britanniam, ubi rīte exceptus est.  Elizabētha regīna Britannōrum vāria dōna Donaldō Trump dedit, inter quae fuērunt epitomē librī ab Vinstōniō Churchill, quem Trump admīrātur, conscriptī, et calamī et pyxis argenteus.  Epulātī sunt omnēs mōre rēgiō, et unīcuique fuērunt sēna pocula: ūnum aquae, alterum vīnī spūmantis Campānicum, tertium vīnī albī, quartum vīnī rubrī, quintum vīnī Portucalēnsis, sextum vīnī dulcis quod cum mēnsīs secundīs epulantibus offertur.  Trump autem abstēmius nil nisi aquam bībit.

Diē Martis, Trump convēnit Therēsiam Māiam et Nigellum Farage.  Māiam autem hortātus est ut paulisper pergeret summum magistrātum obtinēre, ut sēcum ageret dē commerciō inter Americānōs et Britannōs post Brexitum augendō.  Diē Mercūriī interfuit commemorātiōnī mīlitum Americānōrum, quī ē Britanniā profectī in Galliam ā Germānibus tunc occupātam transfretāvērunt.

Titubat senātus Germānōrum

Post comitia novīs senātōribus Eurōpaeīs ēligendīs habita, quae regimen Graecōrum iam ēvertit, nunc titubat senātus Germānōrum.  Nam muneribus sē abdicāvit Andrēa Nahles, dux Populāris factiōnis Sociālistārum, ut quae factiō sē vīdisset ā Viridibus longē superātam in animīs cīvium parum pollēre.  Nam Sociālistae et Populārēs, quī profitentur quidem sē partium sinistrārum esse, et factiō Christiāna et Populāris, quae ōlim inter dextrās partēs numerābātur, iam ex annō bis millēsimō decimō tertiō cōnsociātae sunt et coalescendō etiam oblītae esse videntur rātiōnēs prōpositaque, quae sententiās utriusque factiōnis dīrigēbant.  Eā dē causā ā Sociālistīs plūrimī fautōrēs sē ad factiōnem Viridem, ā vērō Christiānīs et Populāribus pauciōrēs sed nōnnullī ad Alternātam Condiciōnem Germāniae contulērunt. Sociālistīs vacillantibus, incertum est quam diū grandis illa cōnsociātiō moderātiōrum factiōnum possit dūrāre.  Nahles tredecim mēnsēs praefuit Sociālistīs; proximus princeps factiōnis, Martīnus Schulz, mēnsēs mūnere functus est ferē undecem.

Collīsiō nāvium Venetiæ

Venetiae nāvis voluptāria atque ingēns, cūjus vectōrēs ad duo mīlia et sescentōs numerāntur in nāvāle et in alteram nāvem ad nāvāle dēligātam incussit, cum nautae nōn possent motōrium rēstinguere.  Venetī statim coepērunt magnās in nāvēs voluptāriās reclāmāre, quās multī cīvēs diū questī sunt mare Veneticum polluere et prae magnitūdine nōn posse per angustiās tūtē gubernārī.  Aliī porrō queruntur ingentēs nāvēs dedecorī esse antīquae urbī, quippe cūius nōtissimus prōspectus in mare immānī nāvium mōle intercludātur.  Numerus peregrīnōrum, quī voluptātis causā Venetiam frequentant, coepit urbem ipsam strangulāre, cum tot aedēs peregrīnīs locentur ut cīvēs ipsī vix habeant, ubi versentur, necnōn propter ingentia omnium rērum pretia, quae numerus peregrīnōrum effēcit ut augerentur.  Itaque intrā trīgintā annōs dīmidia pars Venetiōrum suam urbem relīquērunt et minus pretiōsās ōrās petīvērunt.  Fierī igitur potest ut annō bis millēsimō trīcēsimō nēmō cīvis erit Veneticus, quae erit tunc urbs dēversōria: id est, urbs erit peregrīnōrum.

Festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum

Diē Saturnī vesperī in eō ipsō locō nundinārum quae diērum Saturnī hōrīs mātūtīnīs habērī solent, celebrābitur festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum.  Ad duodēquadrāginta braxiātōrēs, quī nostrā in urbe cerevisiās vel etiam sīcerās mālīnās parant, octōginta et quattuor genera potiōnum gustātōribus, quī ad mille et quinquāginta numerābuntur, exhibēbunt.  Bellinghamia enim abundat artificibus, quī doctā manū artem braxātiōnis exercent.  Quī tesserās admissiōnis ēmerit, ipsī licēbit dīversās et variās potiōnēs gustāre et carminibus saltātiōnibusque fruī et poculum commemorātōrium domum sēcum ferre.  Tertiō decimō annō celebrābitur hic diēs festus, cūius reditus Rotāriīs, cīvibus līberālibus benevolentiae causā sociātīs dōnō dabitur.

Audio

diē 31º mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 31º mēnsis Māiī
Loading
/

Suffrāgia in Eurōpā (et in Britanniā) lāta

Suffrāgiīs lātīs, senātōrēs Eurōpaeī sunt ā cīvibus ēlectī.  Nunc prīmum factiō Eurōpaeī Populī  et factiō Sociālistārum et Populārum Cōnsociāta, quae clādem accēpērunt, inter sē nōn māiōrem partem senātūs habent, sed tantum trecentōs et undētrigintā senātōrēs.  In Britanniā, factiō Brexeundō, quae spērat Britanniam ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūram, ferē tertiam partem, factiō vērō Cōnservātīva, nē decima quidem partem tulit suffrāgiōrum.  Nigellus Farage, quī abhinc hebdomadēs sex factiōnem Brexeundō condidit, ipse in senātū Eurōpaeō locum sibi habeat, sī Britanniā in Eurōpa maneat.  In Ītaliā, Liga, factiō dextra cui praeest Matthaeus Salvīnius, tertiam partem suffrāgiōrum accēpit.  Graecī tantā vehementiā Syrizam factiōnem respuērunt, ut Alexius Tsipras, minister prīmārius, nova comitia suīs cīvibus indīceret ad novum regimen Graecīs ēligendum.  In Germāniā, factiōnēs moderātiōrēs, ut sunt Populārēs Christiānī et Sociālistae, dēminutae sunt, auctae vērō ex parte sinistrā Viridēs, quae Sociālistās vīcērunt, et ex parte dextrā factiō Alternātīva.  Belgae inter sē dīvīsī sunt quōrum altera pars Vlaams Belang seu Studiō Flandriārum favēre coepit, altera pars Viridibus.  Victorius Orban in Hungāriā maximam omnium victōriam cēpit, cum māiōrem partem suffragiōrum itaque auctōritātem populī tulisset, sed ēius factiō, quae, inter Eurōpaeōs et Populārēs conscrīpta, etiam suspēnsa est ut parum populāris.  Plērumque per Eurōpam factiōnēs dextrae et viridēs pollēre videntur, et Eurōpaeī cīvēs ipsī sollicitī esse dē migrātiōne, dē muneribus quaestuōsīs dēficientibus, dē inīquitāte inter pauperēs et dīvitēs, dē salūte tellūris et mūtātiōne climatis praevertendā.

Sebastiānus Kurz ēiectus

Austriacī senātōrēs cēnsuērunt nullam cōnfīdentiam repōnendam in Sebastiānum Kurz, quī fuerat cancellārius Austriae.  Kurz igitur prīmus post septuāgintā annōs est cancellārius quī dē officiīs honōribusque dīmōtus sit.  Officiō functus est septendecim mēnsēs.  Nova comitia mēnse Septembrī habēbuntur, et usque ad illud tempus magistrātūs ab Alexandrō Bellēnsī, praeside, creātī regnābunt.

Quid Trump ēgerit in Iāpōniā

Diē Sōlis Donaldus Trump, praeses Americānōrum, et Shinzō Ābē, minister prīmārius Iāpōnum, Calēdonicō ludō pilārum et clāvārum hōrīs mātūtīnīs fructī sunt, deinde pastillōs hamburgēnsēs nōn simplicēs sed bīnīs potius minūtālis orbiculīs fartōs inter prandium comēdērunt.  Iāpōnēs referunt minūtal hamburgēnse parātum esse dē carne būbulā ex Americā importātā, cum commercium inter Americam et Iāpōniam sit summīs magistrātibus dēlīberandum: nam Trump cogitat vectigālia in vehicula Iāpōnica impōnere.  Hōrīs pōmerīdiānīs illī cum Melāniā Ākīēque uxōribus 場所 (bashō) seu certāmen luctātōrum ūnā spectāvērunt, ubi Trump magnō cantharō aquilā calvā et ālās pandentī ornātō, sexāginta pondō, victōrem honestāvit, postrēmō inter cēnam dūcēs uxōrēsque fructī sunt carne būbulā Iāpōnicā et cārissimā, quae 和牛 (wagyū) appellātur, translātīciō mōre Iāpōnum assātā.  Bōvēs Iāpōnicae, unde 和牛 (wagyū) sumitur, vulgō feruntur mollissimē et dēlicātissimē tractārī, etiam cervīsiam bibere et carmina classica auscultāre—quōs populārēs rūmōrēs negant armentāriī Iāpōnicī.

Proximā hebdomade Trump iter faciet in Britanniam, ubi ab Elizabēthā regīnā excipiētur necnōn ā Terēsiā Māiā, quae iam prōmīsit sē paucīs diēbus posteā summum magistrātum dēpositūram.

Mors in Everestiō monte

Everestius mōns, quō nullus altior, adeō nunc frequentātur ut ipse numerus montivagōrum visitāntium, quī virītim iuga praerupta ad culmen ascendunt, obstat nē omnēs tūtī atque incolumēs dēscendant.  Centēnī enim singulīs hebdomadibus peregrīnī dīvitēs, quōrum imperītia sibimet ipsīs necnōn aliīs scandentibus est perīculōsa, magnam pecūniam effundunt ut cōnentur ad culmen pervenīre, ubi sperant sē imāginēs suī phōtographicē dēscriptūrōs quibus ipsī amīcīs et plērīsque hominibus fortiōres atque audāciōrēs esse videantur.  Sed oportet ascēnsōrēs sēcum satis oxygeniī usque ad culmen bāiulāre ut etiam cum dēscendant rēspīrāre possint: itaque morae, sī in ultimā ascensiōne interpōnuntur, mortem afferunt.  Catervae vērō ascendentium, ut quī nimis tardē prōgrediantur et magis dē imāginibus suī parandīs quam dē salūte aliēnā sollicitentur, impediunt nē omnēs possint ascendere ac dēscendere antequam oxygenium dēficiātur.  Intrā decem diēs undecim ascēnsōrēs periērunt.  Peregrīnī, quī voluptātis causā itinera faciunt et imāginēs suī dēscrībere gestiunt, etiam aliīs in locīs noxiōs sē praebent: nam partēs Vallī Aeliī, quod Hadriānī saepe dīcitur, corruērunt propter onus hominum in Vallō stantium quī imaginēs suī dēscrībēbant.

Pōtiōnēs vigōris referuntur esse perīculōsae

Pōtiōnēs vigōris, quālēs multī discipulī hodiē bibunt, nunc ā medicīs feruntur esse perīculōsae.  Tālēs pōtiōnēs caffeīnum et saccharum continent necnōn alia stimulantia magis īnsolita, sīcut guarānam et taurīnum, quae nōn omnia nāturāliter commiscuntur.  Ergō metuunt medicī nē vīrēs elementōrum commixtae fiant insalūbrēs et praecipue cordī noceant.  Nōnnullī enim quī multās pōtiōnēs vigōris bībērunt mortuī sunt subitāneā cordis dēfectiōne.  Exercitus quoque Americānus nunc monet nē mīlitēs multās pōtiōnēs vigōris hauriant, nē fatigātī et īnsomnēs in excubiīs nēve in contiōnibus obdormiant.  Adulescentulī nōn dēbent, ut opīnantur medicī, plūra quam centēna mīligrammata caffeīnī, adultī quadringēna mīligrammata in diē cōnsūmere.

Dē frāgīs, haedīs, arte Indicā quae iōga appellātur

Nōn procul ā Bellinghamiā, trāns fīnēs Canadēnsium, iacet Vadum Abbotis in Columbiā Britannicā prōvinciā, ubi in fundō Maan dictō et frāgae colliguntur et inter tenerōs haedōs ars Indica colitur, quae iōga appellātur.  Nam inter nōnnullōs, quibus parum est animum corpusque laxāre mōre Indicō meditandō, invalescit novum genus meditandī cum haedīs aetāte tenerrimā, quibus datur ut effrēnātī cum meditantibus misceantur. Itaque cum frāgae mēnse Iūniō mātūrescant et eōdem mēnse celebrētur omnium gentium diēs iōgae, diēs vīcēsimus secundus est indictus, quō maximus numerus hominum cum haedīs meditantium congregētur, ut facinus in annālibus Guinessēnsium, quī īnsolita atque inaudīta memorant, cōnscrībātur.  Postquam vīs novae lūnae ā meditantibus collecta erit, iīsdem licēbit frāgās dē fruticibus ad libitum colligere.