Audio

diē sextō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō mēnsis Novembris
Loading
/

Comitia Americāna

Suffrāgiīs in Americā lātīs, factiō sinistra, quae Populāris vocātur, in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Quod mōre āctum est: nam saeculō vīcēsimō prīmō semel tantum, vidēlicet annō bis millēsimō secundō, potuit factiō praesidis auctōritātem in senātū retinēre tertiō annō post praesidem ēlectum.  Hōc igitur discrīmine rēs pūblica Americāna ab Eurōpaeīs differt: quod in Eurōpā magistrātūs etiam sunt senātōrēs, sed in Americā magistrātūs saepius senātuī oppōnuntur.  Pretia in forīs bursālibus corruērunt, cum multī metuant nē factiō sinistra velit artificiālem intelligentiam cohibēre.

Praeses Paraquāriae mūnere abdicat

Iacōbus Peña, praeses Paraquāriae, mūnere abdīcāvit, et Petrus Alliāna ēiusdem factiōnis in locum ēius succēdet.  Nam Peña ōlim coniunctus erat cum dōmō argentāriā cūius nōmen est “uēnō,” quae dēcoxit nec dēposita cīvibus rependere posse vidētur.  Tam amīcī quam inimīcī praesidem coram senātū accūsant, ut dīmōveātur.

Commeātus āerius in Eurōpā

Propter falsās minās dē occultīs pyrobolīs factās, ad trīginta āeroplāna in Eurōpā coācta sunt ad terram dēscendere.  Incertum est, quī hominēs minātī sint sē āeroplāna dīruptūrōs.   

Haītia

Vilsō Jōsēphus, dux latrōnum quī Kat San Mawozo sīve Quadringentōs Inexpertōs sē appellābant, est ā mīlitibus Salvātōriānīs captus.  Plūrēs mīlitēs Salvātōriānī nunc in Haītiā operantur quam mīlitēs Coetūs Omnium Gentium, quī ipsī missī erant ut latrōnēs reprimerent.  Salvātōriānī enim missī sunt, quī aut quattuor Salvātōriānōs ā latrōnibus oppugnātōs domum redūcerent aut eōrum caedem ulcīscerentur.

Sahāra Occidentālis

Post trīginta et quinque annōs, pax in Sahārā Occidentālī ā Coetū Omnium Gentium nōn iam cōnservābitur.  Marōcum, quod terram illam sibi vindicat, hōc gaudet; sed sēditiōsī, quī nōmine Polisāriī Frōntis appellantur et auxiliō Algeriānōrum foventur, metuunt.  Mīlitēs Omnium Gentium sub nōmine MINURSO nōtī in eā regiōne trīginta et quinque annōs mānsērunt.

Belgae

Philippus rex Belgārum nōn permīsit Bartholomaeō De Wever, ministrō prīmāriō, ut magistrātū suō abdicāret.  De Wever enim nōn potuit inter factiōnēs pacīscī, ut ratiōnēs acceptī et impēnsī aequārentur: nam aliī senātōrēs cupiunt sumptūs dēminuere, aliī vectigālia augēre.  Belgae igitur, quippe quī dē ratiōne aeris pūblicī administrandī cōnsentīre diū nollent, magnum aes aliēnum cōnflāvērunt.

Paulus Mackenzie damnātus

In Keniā Paulus Mackenzie, quī centum et nōnāgintā puerōs cibō usque ad mortem prīvāvit et cadāvera in silvā sepelīvit nē invenīrentur, ā iūdicibus damnātus est et ducentōs annōs vinculīs pūblicīs tenēbitur.  Mackenzie enim praedicāvit fīnem mundī īnstāre, itaque fidēlēs oportēre fame perīre ut ad caelum pervenīrent.  Ad quingentī ēius discipulī sunt mortuī.  Pastor autem ipse nōn adeō fidēlis fuit, ut suum gregem in caelum sequerētur; itaque reliquam vītam in carcere dēget.

Iūdex Mexicānus in Columbiā comprehēnsus

In Columbiā, terrā Americae merīdiōnālis, Ludovīcus Benítez Alcántara, iūdex Mexicānus, comprehēnsus est crīmine corruptiōnis, cum vīcēna centēna mīlia dollārōrum accēpisset ut līberāret Andrēam Clark, cīvem Canadēnsem quī partem in mercātūrā cōcaīnī ēgisse fertur.  Americānī igitur quaerunt ut Benítez in suam dīciōnem reddātur quī causam dīcat.  Clark ipse iam est in dīciōnem Americānōrum trāditus.

Audio

diē trīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Comitia Brasiliāna

Suffrāgiīs in Brasiliā lātīs numerātīsque, Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva quartum dēsignātus est praeses.  Alter candidātus, Flāvius Bolsonārus, auxiliō Argentīnōrum speculātōrum frētus in exilium fūgit, cum didicisset jūdicem Lūlae amīcum et sibi īnfestum decrēvisse litterās commeātūs sibi nullō crīmine accūsātō capiendās esse, nē in aliam quandam terram proficīscerētur.  Plērīque putābant Bolsonārum fore victōrem, ut cūius factiō, post alia comitia nuper habita, in senātū nunc plūrimum pollēret.  Itaque Lūlā dēsignātō et Bolsonāriō profectō forum bursāle Brasiliānōrum est quassātum, et pretium nummōrum decimā parte dēminūtum est, nec aerārium syngraphās pūblicās in auctiōnibus vendere potuit.

Terror in Iordāniā

In Iordāniā terrōristae in Graecam ecclēsiam Sancti Georgiī impetum et strāgem caedemque Christiānōrum fēcērunt.  Novem occīsī sunt, quadragintā vulnerātī.  Abdallāh rēx Iordānōrum, quī ipse superstitēs in nosocomīō cōnsōlābātur, imperāvit custōdibus ut terrōristās ferreā manū reprimerent.

Comitia Serbica

Suffrāgiīs in Serbiā lātīs numerātīsque, Alexander Vučić, quī duodecim annōs rem pūblicam administrābat, concessit ā discipulōrum factiōne sē victum esse.  Duōs enim annōs adversus eum reclāmāverant discipulī, quippe quī corruptōs magistrātūs aegrē ferrent.  Incertum autem est, quis futūrus sit minister prīmārius.

Clādēs in Hispāniā

In Hispāniā ad septuāgintā hominēs periērunt, et multī aliī vulnerātī sunt, cum alterum trāmen ferriviārium celeriter mōtum in alterum statūtum incurrisset.

Machādō in Venetiolam regressa

Maria Corīna Machādō, Νīcolāō Madūrō tyrannō opposita atque ob eam oppositiōnem Nobeliānō praemiō pācis decorāta quae praemium suum praesidī Americānō dōnāvit, in Venetiolam regressa est.  Madūrō enim sublātō, Corīna Machādō cupit viam suīs aperīre ad comitia populāria habenda.

Dē comitiīs Columbiae Britannicae

Suffrāgiīs in Columbiā Britannicā lātīs numerātīsque, factiō Cōnservātīva prīmam victōriam post ferē centum annōs reportāvit, et sexāginta quattuor senātōrēs ē nōnāgintā tribus habēbit.  Ex alterā parte, factiō Nova et Populāris, quae sex annōs prōvinciam administrābat, vīginti et septem senātōrēs obtinet.  Nam ēius dux, David Eby, quī et minister prīmārius prōvinciae erat et duōs aliōs annōs summum magistrātum gerere poterat, subitānea comitia dē imprōvīsō et sine causā indīxit, quibus Eby sēmet ipse honōribus officiīsque prīvāvit et auctōritātem suae factiōnis perdidit.

Īnstitūtum Cōnfūtiānum perīculōsum habitum

Americānōrum minister bellīs gerendīs praepositus dīxit īnstitūta Cōnfūtiāna esse perīculō reīpūblicae.  Nam Sīnēnsēs dictitant sē īnstitūta Cōnfūtiāna ideō condere, ut suum modum vivendī lātius dīvulgent; sed magistrātūs Americānī dīcunt īnstitūta rēvērā eō spectāre, ut nova inventa surripiant et vōcem Sīnēnsis factiōnis communisticae prōpāgārent.  Ministrī mīlitārēs agunt, ut īnstitūta claudantur.

Dē rē Gallicā

Lūtētiae Parīsiōrum in harpastō Americānō lūsōrēs Pittsburgiānī, quī “Steelers” sīve “Chalybeī” appellantur, Sanctōs lūsōrēs Neoaurēliānōs vincērunt.  

Christīna Lagarde

Christīna Lagarde, praeses argentāriae Eurōpaeae, dīxit sē officium mēnse Februāriō dēpositūram.  Quō factō poterunt dūcēs Eurōpaeī novum praesidem sēligere ante comitia in Galliā habenda.  Dīxit enim Lagarde sē cupere dē rēbus factiōsīs nōnnulla dīcere, quae prae officiō nequit dīcere.

Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart

Hāc hebdomade duō histriōnēs inter nōtissimōs numerandī, vidēlicet Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart, ad astra migrāvērunt.  Patrīcius Stewart, histriō Shakespeariānus quī Sēiānum ēgit in spectāculō “Ego, Claudius” īnscriptō, etiam equēs baccalaureus creātus est ā regīnā Britannōrum.  Koenig autem Alfrēdum Bester ēgit in “Babylōniā Quīntā.”  Quōrum uterque in Classe Stellārī meruit et fortiter īvit, quō nēmo anteā īverat, in fabulīs dē itinere stellārī.  Stewart vīxit annōs octōgintā sex, Koenig nōnāgintā.

Audio

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Octōbris
Loading
/

Salvātōriānī in Hāītiā

Nayib Bukēlē, praeses Salvātōriānōrum, centūriam ēlectōrum mīlitum in Hāītiam mīsit, quī quattuor aliōs mīlitēs ā latrōnibus Hāītiānīs captōs aut redūcerent aut ulcīscerentur.  Lātrōnēs enim grassantur per Hāītiam, cūius rēs pūblica abhinc duōs annōs omnīnō corruit.  Itaque Coetus Omnium Gentium cōpiās ad lātrōnēs coercendōs immīsit, quibus inceptīs Salvātōriānī auxilium technicum praestābant.  Cōpiae autem Omnium Gentium nōndum potuērunt captōs Salvātōriānōs invenīre, quārē Bukēlē alteram centūriam mīsit, alteram iam mittit.

Commercium cum Russīs gerendum

Praeses Americānus interdictiōnem, quā nōn licuerat Americānīs oleum Dīseliānum ā Russīs emere, et aliās interdictiōnes in magistrātūs et societātēs Russōrum lātās sustulit.  Ūcrāīnēnsibus autem minus favēre coepit, atque etiam hortātus est ut novus quīdam dux creētur in locum Volodimīrī Zelenskiy, quippe quī Russōrum facultātem petroleī aliīs gentibus exportandī oppugnāverit.  Zelenskiy etiam rūmōrem cōnfirmāvit, Americānōs et Russōs et Sinēnsēs sine Ūniōne Eurōpaeā colloquī velle dē armīs atomicīs cohibendīs necnōn dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā.  Prīma igitur nāvis onerāria, oleō Dīseliānō plēna, iam proficīscitur Novum Eborācum petēns.

Russī et Ūcrāīnēnsēs, quōs uxor praesidis Americānī convocāvit, indūtiās fēcērunt ut Oleshkiae urbis cīvēs, quī omnēs aetāte prōvectī sunt, ē bellī perīculō dēdūcī possent.

Incendium in Canadēnsium castrīs

In Canadēnsium castrīs Wainwright dictīs et in Albertā prōvinciā sitīs, quattuor mīlitēs periērunt et vīgintī et septem sunt vulnerātī, cum grānāta sīve pyrobolus manuālis incendium excitāsset, quod ventī in magnam et subitāneam conflāgrātiōnem auxissent.

Metus bellī in Arabiā

Americānī administrōs lēgātiōnis cīvēsque suōs dē Arabiā Saudiānā dēdūcunt.  Quod palam dīcitur fierī propter impetūs Houthiānōrum, quī missilia in Arabiam Saudiānam mittunt; sed Americānī cīvēs suōs dē terrīs fīnitimīs quoque dēdūcunt, quod timōrem movet, nē Irāniānī missīlibus aliās gentēs oppugnent.  Russī quoque feruntur suōs cīvēs dē Irāniā dēduxisse, quod metum bellī auget.  Aegȳptōrum autem senātus dēlīberat, an mīlitēs ad Arabiam Saudiānam mittantur quī Houthiānōs arceant.  

Tumultūs per Galliam

Lemovīcum cūria mūnicipālis, quae centum et sexāgintā annōs et per duo bella tōtīus mundī steterat, ā tumultuōsīs est incēnsa.  Per tōtam Galliam reclāmātur: nam aliī iuvenēs prō ēducātiōne puerōrum, aliī aetāte provectiōrēs in aucta pretia omnium reclāmant; et ā magistrātibus dīcuntur aliī factiōsī, vidēlicet fautōrēs partium sinistrārum, tumultūs fovēre, dum aliī mōre lātrōnum nihil quaerunt nisi ut tabernās dīripiant et mercēs fūrentur.  Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit magistrātūs operam dātūrōs esse ut reclāmātōrēs legitimī ā tumultuōsīs et fūribus discernerentur, ut vox populī audīrētur et salus populī defenderētur.

Audio

diē sextō decimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē sextō decimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Tumultus in Albāniā

Reclāmantibus discipulīs Eduīnus Rama minister prīmārius Albaniēnsium, quī modo ūnō abhinc annō quartum summus magistrātus est inaugurātus, nūntiāvit sē nōn in animō habēre magistrātū sē abdīcāre nec nōva comitia indīcere.  Reclāmātōrēs autem, quī aliquot mēnsēs nova comitia indicānda sine vī poscēbant, nunc per urbium viās cum custōdibus pūblicīs pugnant et aedificia pūblica combūrunt.  

Bellum inter Aethiopēs et Erythraeōs

In Cornū Africae, lātum bellum imminēre vidētur, cum tam Aethiopēs quam Erythraeī suōs mīlitēs ad fīnēs addūcant et aliae gentēs fīnitimae auxilium clandestīnum parent.  Neanthopolis, sīve Addis Ababa, iam quassāta est dirūptiōnibus, quās Aethiopēs dīcunt āeroplānīs automatīs factās esse.  Aethiopēs autem iam cēpērunt Mecellam, caput Tigrāiēnsium, quī sēditiōnem faciunt; atque Erythraeī mīlitēs in fīnēs Aethiopum ingressī et ab Aethiopibus repulsī feruntur.  Abiy Ahmed, Nobeliānō praemiō pacis honestātus, quī modo tertium creātus est minister prīmārius Aethiopum, ōrātiōnem inaugurālem habuit quā dīxit sē operam dātūrum, ut Aethiopēs portum maritimum consequerentur, sed Erythraeī terram inter Aethiopiam et mare possident.  Etiam Aegyptī et Sudaniānī cum Erythraeīs agunt, quippe quī sollicitī sint dē Nīlō flūmine, quod Aethiopēs aggere coercunt.

Novus carcer in Ōrā Dīvite

In Ōrā Dīvite, quae ōlim inter tūtissimās terrās numerābātur, cum tamen scelerātī nuper coepissent grassārī, novus carcer ā Laurā Fernandesiā praeside inaugurātus est.  Exemplar hūius carceris fertur esse situm in Salvātōriā, cūius praeses Nayib Bukelē bellum in scelestōs fert.  Incertum autem est, an Fernandesia velit sīc Bukelē imitārī ut imperium extraordinārium sibi īnstituat et auctōritāte regnet extrēmā.

Iōsēphus Kabīla

In Populārī Rēpūblicā Congī, Iōsēphus Kabīla, praesēs Congicōrum ā cīvibus bis ēlectus et ā mīlitibus Congicīs capite damnātus, nuper dux factus est rebellium, quī ōlim M23 vocitābantur, quōrum propositum est rempūblicam ēvertere.  Quibus sēditiōsīs Ruandēnsēs feruntur clandestīnum auxilium ferre.  Nam ā Ruandēnsibus in Congō mīlēs mercennārius Neozealandēnsis occīsus est, alter tamen Americānus est vulnerātus.  

Lēgātus ā Nicaraguā recūsātus

Daniel Ortēga tyrannus Nicarāguēnsium et Rosāria Murillō tyranna lēgātum Americānum recūsāvērunt.    Ortēga enim et Murillō, quī adversāriōs vī reprimunt, mēnse Iūliō populārem formam reīpūblicae sustulerant et nēgāverant ulla comitia habenda, quod et fīnitimae gentēs et Coetus Omnium Gentium improbant.  Itaque Nicaragua ab institūtīs internātiōnālibus et fīnitimīs recēdere coepit.

Reijo Pitkäranta et Gāius Licoppe

Reijo Pitkäranta, quī triginta annōs nuntiōs Latīnōs Radiophōniae Finnicae Generālis collēgit et Latīne reddidit, mēnse Septembrī suprēmum diem obīit.  Cūius exemplō et clārissimā vōce nōs et aliī plūrimī per tōtum orbem terrārum sumus ad ūsum sermōnis Latīnī adductī.  Vīxit ille annōs octōginta ūnum.

Gāius Licoppe, vir sermōnis Latīnī perītissimus et praeses Melissae sodalitātis, ā quā etiam commentāriī periodicī novā Latinitāte abundantēs ēduntur, diē duodecimō hūius mēnsis fātō cessit.  Vīxit annōs nōnāginta quinque.

Audio

diē nōnō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē nōnō mēnsis Octōbris
Loading
/

Comitia Brasiliāna

Suffrāgiīs cīvium Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, nōndum liquet quis futūrus sit praeses Brasiliānōrum, sed constat partēs dextrās magnam auctōritātem in senātū adeptās esse.  Itaque diē vīcēsimō quīntō hūius mēnsis comitia dēnuō habēbuntur ut ē duōbus candidātīs populus ūnum faciat praesidem.  Candidātī sunt, ē parte sinistrā, Ludovīcus Silvestris, ter praeses, vir octōginta annōs nātus quī ūnum annum vinculīs pūblicīs tenēbātur; et, ex alterā parte Flāvius Bolsonārus, senātor, quadrāgintā quinque annōs nātus, cūius pater praeses fuerat et vinculīs nunc tenētur.  

Comitia Hispānica

Petrus Sanctius, Hispānōrum minister prīmārius et sociālista, ut quī lēgēs in senātū ferre nōn iam posse vidērētur, coāctus est senātum dissolvere et nova comitia indīcere.  Spērat enim sē posse populō suadēre ut auctōritas sua rōborētur, sed perīculum etiam est, nē dextrae partēs prōficiant.  In viīs autem tumultuāntēs cīvēs novās postulant lēgēs, quibus pretium aedium minuātur.

Terror in Britanniā

In Britannōrum comitātū Glocestriēnsī, grex quinque iuvenum dēprehēnsus est extra castra āeria, unde Americānī āeroplāna bombifera in Irāniānōs mittere solent.  Paulō posteā iuvenēs vadimōniō līberātī sunt; Londiniī autem duo aliī suspiciōne impetūs parandī comprehēnsī sunt et vadimōniō līberātī.  Posteā relātum est Irāniānōs voluisse automatīs āeroplānīs damnum in Americānōs inferre; et Andreās Burnham, minister prīmārius Britannōrum, certīs indiciīs dīxit Irāniānōs partem in terrōre parandō ēgisse.  Irāniānī tamen lēgātī negant suōs facinus parāvisse.  Nihilōminus Americānī sua āeroplāna bombifera dē castrīs Britannicīs in Americam rēduxērunt.  In Huntingdoniēnsī autem comitātū, duo Letticī in castrīs speculātōrum dēprehēnsī sunt.  

Terror in caelō

Diē Mercuriī āeroplānum Dubāium, quod ad Isrāēlem volābat, coāctum est Tabūcī in Arabiā Saudiānā descendere, cum alter gubernātor, Hamām al-Hammāmī nōmine, alterum percussisset.  Percussor ā vectōribus vinctus est.  Is fertur voluisse āeroplānum in āeroportum Isrāēlītārum dīrigere, quo plūrēs hominēs interficeret.

Gallia pecūniā carēns

Pretium syngraphārum, quās vendit rēs pūblica Gallōrum, magnōpere auctum est, cum creditōrēs metuant ut factiōsī senātōrēs aerārium cum temperantiā administrāre possint.  Nam partēs tam dextrae quam sinistrae magna stipendia prōmittunt senibus rude dōnātīs, quī iam māiōrem pecūniam accipiunt quam opificēs quī suō labōre pānem lucrantur.  Magistrātūs autem Gallicī iam adeō māiōrem pecūniam dē fiscō ērogant quam accipiunt, ut aes aliēnum māius sit quam annōna tōtīus reīpūblicae.

Bellum Aethiopicum

Aethiopēs feruntur Mecellem, caput Tigrāiēnsium, cēpisse: nam Pax Praetoriāna, quam Ūniō Africāna abhinc quattuor annōs composuit, vidētur in irritum cecidisse.  Aethiopēs porrō Erythraeānōs et Aegyptōs et Sudāniēnsēs accūsant, quod auxilium Tigrāiēnsibus ferant, quod omnēs illae gentēs negant.

Dux speculātōrum speculandī accūsātus

Augustus Hanning, ōlim Germānīs speculātōribus praefectus, comprehēnsus est crimine speculandī.  Fertur enim Germānōrum sēcrēta Atropatēnēnsibus et Sīnēnsibus vendidisse.  Ambigitur itaque an dēbeant sociī, ut Americānī, Germānīs cōnfīdere.