Audio

quartō diē mēnsis Iūliī

quartō diē mēnsis Iūliī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 6:50
 
1X
 

Hodiē, quartō diē mēnsis Iūliī, lībertātem Americānōrum celebrāmus, quī abhinc annōs dūcentōs quadrāginta et trēs, Georgiō Vasintōniō dūce, iūgum exuimus Britannōrum, quibus hodiē praeest Therēsia Māia et quī in Ūniōne Eurōpaeā hodiē saltem manent.

Praeses Americānus in fīnēs Cōrēae Septentriōnālis ingreditur

Diē Sōlis Donaldus Trump, iam prīmus praeses Americānus quī cum tyrannō Cōrēae Boreālis congressus est, etiam prīmum sē fēcit, quī est in fīnēs Cōrēae Septentriōnālis ingressus.  Nam is diē Saturnī inter conventum Gentium Vīgintī (G-20) per nuntiolum “Twitter” dictum ex inopīnātō invītāvit Kim Jong-un, tyrannum Boreālem, ut Panmunjom in ipsīs terminīs, quibus Cōrēae duae dīviduntur, proximō diē sēcum congrederētur.  Quod factum est: atque dum summī magistrātūs inter sē salūtant, Donaldus ā Kim invītātus, et timēns nullum hostium dolum, fīnēs Cōrēārum trānsgressus est in terram Boreālem, cūius populus, nullā pāce post bellum Cōrēānum rīte confectā, adhūc nōmine tenus hostis habētur Americānōrum.

Moon Jae-in, praeses Cōrēānōrum Merīdiōnālium, inter conventum Gentium Vīgintī modo habitum strenuē hortātus est ut aeterna pax inter duās Cōrēās compōnerētur, ad quod agendum sententiae quaedam inveterātae essent mutandae et novae ratiōnēs excogitandae quibus gentēs mutuum auxilium ferrent ut iactīs pācis fundāmentīs paenīnsula Cōrēāna commercium dīvitiāsque tōtīus mundī orientālis augēret.  Praeses Merīdiōnālium, quī avidus montēs ascendit, annō praeteritō cum Kim sacrum montem Baectū et lacum caelestem vīsitāvit.  Aliquot annōs Moon summō nīsū conātus est Boreālēs suōs fīnitimōs Americānīs conciliāre, ad quem fīnem vidētur inter conventum Gentium Vīgentī haud frustrā operam dedisse.

Posteā Trump et Moon ad Domum Caerūleam, quae est sedes praesidis Cōrēānōrum Merīdiōnālium, recessērunt, ubi EXO gregem symphōniacōrum puerōrum, quī genere cantandī populārī et Cōrēānō, seu K-pop, ūtuntur, cognōvērunt hortante Īvancā Donaldī fīliā, quippe cūius ipsīus līberī carmina populāria et Cōrēāna adamārent.

Trump et Xī colloquuntur

Magistrātūs Americānī et Sīnēnsēs, post rixās quās Sīnēnsēs mōvērunt cum concessiōnēs iam pactās īnfitiātī essent, dēnuō colloquuntur dē aequitāte commerciō restituendā.  Donaldus enim Trump et Xī Jinping in conventū Gentium Vīgintī pactī sunt nē Americānī portōria in mercēs Sīnēnsēs imposita augērent, ut Sīnēnsēs māiōrem vim frūmentī ab Americānīs emerent, ut liceat quoddam commercium esse inter Americānōs et Huāwei dum contrōversiae compōnuntur.  Quod īram mōvet nōnnullīs senātōribus Americānīs ad dextram factiōnem pertinentibus, quippe quī cupiant Huāwei ab omnī mercātū exclūdere.

Hongkongēnsēs cūriam occupant

Diē Lūnae, quō vīcēsimus et secundus annus commemorātur postquam Britannī colōniam tyrannīs Sīnēnsibus tradidērunt, reclāmātōrēs, galbinīs galeīs indūtī atque umbellās ferentēs, vitreōs (sed validōs) sedis regiminis mūrōs ariēte percussērunt et cūriam breviter occupāvērunt.  In ipsā cūriā imāginēs senātōrum, quī tyrannidī Sīnēnsium favēre habentur, dīripuērunt; et in pariētibus querellās postulātiōnēsque scrīpsērunt; et vexillum colōniae Britannicae, quod ante Sīnēnsium tyrannidem Hongkongiae prōpōnēbātur, tribunālī affīxērunt.  Reclāmātōrēs enim nōlunt suam cīvitātem in diciōnem Britannōrum reddī, sed vexillō colōniae ostendendō volunt potius significāre ac docēre līberiōrem fuisse vītam sub illā dominiōne quam sub tyrannide Sīnēnsium.  Postulant reclāmātōrēs ut Carrie Lam magistrātū sē abdicet, et forma reīpūblicae adeo mūtētur, ut suffrāgia populō potius quam paucīs reddantur, et reclāmātōrēs vinculīs contentī līberentur.  Queruntur porrō magistrātūs dominīs Sīnēnsibus magis īnservīre quam populō suō favēre.

Magistrātūs Eurōpaeī selectī

Magistrātūs, quī singulīs Eurōpaeīs cīvitātibus praesunt, inter sē agentēs aliōs magistātūs, quī Ūniōnī Eurōpaeae praeficiendī sunt, sēlegērunt.  Ursula von der Leyen, Bruxellēnsis quae nunc exercituī Germānōrum praeest et ad factiōnem Christiānam et Populārem pertinet, dux erit Commissiōnis Eurōpaeae, cūius auctōritātem nunc obtinet Iōhannēs Claudius Juncker.  Von der Leyen, quae ōlim dīxerat sē velle neptēs suōs in Cīvitātibus Foederātīs Eurōpaeīs (tamquam in Cīvitātibus Foederātīs Americānīs) vīvere et favet exercituī Eurōpaeō instituendō, oportēbit etiam cūrāre ut Britannī dē Ūniōne dēscīscant, quem Brexitum illa iam est lāmentāta.  Prō Mariō Draghi mūnere argentāriī fungētur Christīna Lagarde, Galla, quae hodiē Domō Argentāriae Omnium Gentium praeest.  Praeses Conciliī Eurōpaeī erit Carolus Michel, quī nunc prō tempore mūnere Ministrī Prīmāriī fungitur Belgārum, quī post suffrāgia mēnse Māiō lāta regimen adhūc habent nullum.  Minister ā rēbus exterīs erit Iōsēphus Borrell, sociālista quī eōdem mūnere prō Hispānīs nunc fungitur.

Dēnuō reclāmātur in Sudānia

Decēna mīlia hominum per viās Khartūmēnsium reclāmant in mīlitēs, quī, al-Bashīr tyrannō sublātō, recūsant nē summam auctōritātem cīvibus trādant.  Prae timōre nōn reclāmābātur post tertium diem mēnsis Iūniī, quippe quō diē mīlitēs strāgem dē cīvibus reclāmantibus fēcissent.  Ūniō Africāna, quae cōnatur mīlitēs cīvibus conciliāre, prōposuit novum regimen instituere, cūius auctoritātis pars cīvibus māior, minor autem mīlitibus darētur.