Audio

diē duodecimō mēnsis Iūliī

diē duodecimō mēnsis Iūliī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:42
 
1X
 

Hodiē, duodecimō diē mēnsis Iūliī, Therēsia Māia pergit summum magistrātum obtinēre Britānnōrum, quī in Ūniōne Eurōpaeā adhūc manent.

Persae nāvibus petroleāriīs Britannicīs minantur

Postquam Britannī nāvem petroleāriam Persicam ad Calpem cēperant magistrumque nāvis comprehenderant, ut quī contrā poenās, quās Ūniō Eurōpaea in Persās indīxisset, petroleum ferret Sȳrīs dēstinātum, Persae minātī sunt sē nāvēs Britannicās captūrās.  Et diē Mercuriī trēs bellicae scaphae Persārum cōnātae sunt nāvem petroleāriam Britannicam, British Heritage nōmine, ad ōrās Persicās cōgere; quod prohibuit Britannica nāvis bellica, cuī nōmen Montrose.  Tam Britannī quam Americanī nuntiāvērunt sē nāvēs bellicās missūrōs quae mercātōrēs comitārentur, nē Persae ullum damnum in eōs inferrent.  Idem fēcērunt Americānī annō bis millēsimō quintō decimō, cum Persae nāvem onerāriam Maersk Tigridem dictam pīrāticō mōre cēpissent.  Hōc annō, mense Iūniō, Persae impetūs fēcērunt in quattuor nāvēs petroleāriās.

Tsai Ing-wen Americam vīsit

Tsai Ing-wen, praeses Reīpūblicae Sīnārum, quae quidem in Formōsā īnsulā suī iūris pollet, contrā voluntātem Xī Jinping tyrannī Sīnārum, quae in terrā continentī sunt, Americam hāc hebdomade vīsit.  Americānī, utpote quōrum magistrātūs Reīpūblicae Sīnārum faveant, ingentem vim armōrum Reīpūblicae Sīnārum vendunt, quod tyrannidis Sīnārum īram adeō movet, ut satellitēs minentur sē commercium inter suōs et societātēs Americānās arma parantēs interclūsūrōs.  Eae tamen societātēs nulla arma Sīnēnsibus Commūnistīs vendunt: itaque vānae sunt illae minae atque inānēs.  Americānī nōmine tenus tyrannidis sententiam, quā ūnae esse Sīnae dīcuntur, agnōscunt neque approbant, rē autem vērā auxilium armaque suppeditāre solent Reīpūblicae.

Sepulcra Vaticāna ossīs carent

In cīvitāte Vaticānā, duo sepulcra in coemētēriō Theodiscōrum et Frīsiōrum, in quibus Carola Frederīca dux Mecklenburgensis et Sophia principissa Hohenlōhae et Bartensteinī mediō saeculō ūndēvīcēsimō sepultae esse putābantur, aperta sunt, neque sunt ulla ossa reperta.  Quaerēbātur enim corpus Emmanuēlae Orlandi, puellae quae annō millēsimō noningentēsimō octōgēsimō tertiō abducta esse fertur.  Aliquis, quī nōmen suum profitērī nōluerat, indicāverat Emmanuēlam esse in ūnum ex illīs sepulcrīs reconditam, itaque utrumque monumentum Vaticānī īnspicere constituērunt.  Nunc vērō nōn ūna sed trēs dēsīderantur: nam etiam Carola Frederīca et Sophia sunt āmissae.

Lēgātī dē castrīs Xinjiangēnsibus disceptant

Lēgātī vīgintī et duārum gentium in Omnium Gentium Conciliō Iūribus Hūmānīs tuendīs epistolam subsignāvērunt, quā improbārent castra, in quibus Commūnistae Sīnēnsēs in Xinjiang prōvinciā cīvēs Mahomētānōs feruntur opprimere.  Inter illās gentēs numerantur Iāpōnēs, Britannī, Gallī, Germānī, Canadēnsēs, Austrāliānī, sed nullus lēgātus cūius cīvitas ex māiōre parte constat Mahomētānīs.  Deinde ex alterā parte prō Sīnēnsibus alteram epistolam scrīpsērunt lēgātī trīginta et septem, inter quōs sunt lēgātī ab Arabibus Saudiānīs, Sȳrīs, Pakistānēnsibus, Qatarēnsibus, Cuvaitēnsibus, Baharīnēnsibus, Phylarchiā Arabum Ūnītōrum missī, necnōn lēgātī Russicī, Cōrēānī Boreālēs, Cūbānī, Venetiolānī.  Quī Sīnēnsēs laudāvērunt, ut quī pācem et salūtem pūblicam bene tuērentur.  Americānī autem annō praeteritō dēscīvērunt ab illō Conciliō, sīcut antea dēscīverant annō bis millēsimō octāvō, cum nihil ullīus momentī habendum in illō Conciliō agī posse viderētur propter lūdōs polīticōs aulicōrum.

Hāiābūsa II in Ryūgū iterum dēscendit

Iāpōnicum vehiculum caeleste atque automatum, quod Hāiābūsa Secunda apellātur et in caelum missum est annō bis millēsimō quartō decimō, iterum in Ryūgū, seu Palātium Dracōnis, asteroïdem, id est saxum quod orbēs circum sōlem lustrat, dēscendit.  Prīmum mēnse Februāriō Hāiābūsa ad asteroïdem dēlapsa erat ut dē superficiē lapillōs colligeret; deinde rursus ascenderat, ut mēnse Aprīlī vehementem impetum in saxum faceret, quō facilius hāc hebdomade ea, quae sub superficiē latēbant, etiam pervestīgārentur atque in vehiculum exciperentur.  Annō exeunte Hāiābūsa in tellūrem cum asteroïdis lapillīs regrediētur.