Audio

ūndēvīcēsimō diē mēnsis Iūliī

ūndēvīcēsimō diē mēnsis Iūliī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 6:28
 
1X
 

Hodiē, ūndēvīcēsimō diē mēnsis Iūliī, Britannī, quī ahbhinc annōs trēs suffrāgiīs lātīs cōnstituērunt sē ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, adhūc in Eurōpā manent, quibus adhūc praeest Terēsia Māia, quae mēnse Iūniō ineunte nūntiāvit sē summum magistrātum dēpositūram.  Fierī autem potest ut proximā hebdomade aliquid novī dē Britanniā tandem sit referendum.

Mīles Americānus in Afghānistāniā occīsus

In Afghānistāniā, Jacobus Sartor Texiēnsis, optiō prīmārius exercitūs Americānī, quī viridī pilleō indūtus inter ēlectissimās cōpiās mīlitāvit, est in proeliō occīsus.  Quī mortuus et corde purpureō et stellā aēneā exornābitur.  Bellum Afghāniānum, quod ab annō bis millēsimō prīmo geritur, omnēs alia bella, quae Americānī gessērunt, temporis diūturnitāte praecellit.

Terror in Somāliā

Kismāiī in Somāliā diē Saturnī latrōnēs impressiōnem quattuordecim hōrārum fēcērunt in dēversōriō Asasey appellātō.  Portae dēversōriī vehiculō dīruptō sunt confractae, unde quattuor latrōnēs armātī intrāvērunt et strāgem dē innocentibus fēcērunt.  Al Shabaab, latrōnēs Mahomētānī quī eō mōre solent terrōrem populō Mogadisiēnsium incūtere, iactant suōs impetum fēcisse.  Vīgintī et sex hominēs interfectī sunt, inter quōs referuntur numerandī duo Americānī, quōrum nōmina nondum dīvulgantur, et diurnāria Canadēnsis, Hodan Nalayeh nōmine; quinquāgintā et sex aliī sunt vulnerātī.

Dēnuō reclāmātur Hongcongī

Ad līmitem, quō Sīnae ab Hongcongēnsium cīvitāte dīviduntur, reclāmāvērunt Hongcongēnsēs, sed in rem novam: vidēlicet in arbitrāgium seu commercium inter duās cīvitātēs quae eāsdem mercēs dīversīs pretiīs emere cupiunt, quod ad detrimentum ūnīus cīvitātis geritur.  Nam cīvēs, plērīque Hongcongēnsēs, mercēs cotidiānās Hongcongī vīlī pretiō et nullīs vectigālibus solvendīs emunt, deinde per portās Sheung Shuī dictās in Sīnās proficīscuntur, ubi tunc māiōre pretiō eās vendunt mercātōribus Sīnēnsibus.  Nam in Sīnīs Commūnistārum mercēs sīmilēs sed īnferiōris nōtae vēneunt māiōre pretiō quam mercēs superiōris nōtae Hongcongī emī possunt.  Quod commercium clandestīnum adeō crēbrum fit ut cōpia mercium, præcipuē lactis īnfantibus dēstinātī, aliquandō dēficiat et pretia dēficientium mercium secundum ipsam mercātūs nātūram augeantur.  Reclāmātōrēs Hongcongēnsēs culpant Sīnēnsēs mercātōrēs, quamquam māior pars commeātūs fertur esse ab Hongcongēnsibus suscepta.  Rixābantur nōnnullī reclāmātōrēs cum custōdibus pūblicīs, quī fustibus et capsicō sunt ūsī.  Cōnantur reclāmātōrēs eum vigōrem, quō nuper in lēgem redditiōnis ūsī sunt, sustinēre quō plus auctōritātis populō tribuātur.  Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, dīxit sē nōlle quicquam concēdere reclāmātōribus.

Dē rēbus Gallicīs et caelestibus

Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, diē Saturnī nuntiāvit novās cōpiās mēnse Septembrī institūtum īrī ad satellitēs factīciōs, quōs artificēs Gallicī in caelum mīsissent, tuendōs.  Idem nuntiāvit Donaldus Trump, praeses Americānus, annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, quō tempore cōnsilium dērīdēbātur; nunc, ut ēventus docet, Gallīs quidem potius vidētur id cōnsilium imitāndum.  Et Sīnēnsēs et Russī feruntur similia cōnsilia sibi parāre.

Sex diēs satellitēs artificiōsī “Galilēō” dictī, quibus Eurōpaeī sperant fore ut possint loca temporaque ad amussim cognōscere ac metīrī, dēfēcērunt.   Eurōpaeōrum Sēdēs Caelestibus Rēbus Agendīs, quae Lutetiae Parīsiōrum est, causam explicāre nōndum potest.  Satellitēs autem Americānī, quī GPS dīcuntur, et Russī, GLONASS appellātī, nōn dēsīvērunt suō mūnere fungī.

Etiam in Galliā diē Sōlis cīvēs spectaculīs mīlitāribus oblectātī sunt, quibus commemorātus est is diēs quō arx Sanctī Antōniī, quae etiam Bastillia nōminātur, erat ā populō Gallicō expugnata.  Emmanuēl Macron, quī in mīlitārī pompā currū vehēbātur ā suīs cīvibus dērīdēbātur.

Tabernae Bellinghāmēnsēs ardent

Quinque mēnsēs postquam taberna rustica, quae animālia et pābulum et sēmina Bellinghāmēnsibus centum annōs venditāverat, combusta est ā paupere, quī spērāverat flammīs frigora hiemālia arcēre, hāc hebdomade novō incendiō consumptae sunt tabernae, quae illī sunt proximae.  “Clark Feed and Seed” et animālia pābulum sēmina venditāverat, et in tabernā “Avalon Records” dictā vēnum datī erant iī orbēs cēreī, in quibus carmina sīc īnscrībuntur ut acū per orbem cochleātim ductō carmen audiātur.  Nam Bellinghāmēnsēs mālunt carmina audīre aut vīvā vōce cantāta aut rātiōne quam maximē incommodā atque obsolētā dum animālia sua pascunt et sēmina in hortīs serunt.  Causa incendiī mox investigābitur.