Necesse nōbis fuit ā nuntiīs Latīnīs dēsinere, quia magister noster saevus ac crūdēlis opus nōbis iniunxit gravius, vidēlicet pelliculam cinēmatographicam parandam, quam infrā licet vōbis lectōribus auscultātōribusque nostrīs spectāre; quam et spērāmus vōs esse dēlectātūram.
diē 27º mēnsis Aprīlis
Dē suffragiīs terrōreque Gallicīs
Diē Sōlis victōrēs in Gallōrum certāmine suffragiōrum evāsērunt Emmanuēl Macron ac Marīna Le Pen, quī septimō diē mēnsis Maiī inter sē certābunt ad summum magistrātum obtinendum.
Etiam in Galliā Karim Cherufi, vir quī mēnsē Februāriō multīs pugiōnibus armatus comprehēnsus erat cum suspectus haberētur scelerum in custōdēs pūblicōs mōliendōrum, idem sclopō armātus diē Iovis inter monumenta Campōrum Ēlysiōrum, quæ est nōtissima via et quasi medulla Lutetiæ Parīsiōrum, ūnum custōdem interfēcit, duōs aliōs vulnerāvit. Iuxtā latrōnis corpus repertum est epīstolium in quō ISIS sīve Rēs Pūblica Islamica est laudāta. Nē quid detrimentī Rēs Pūblica Gallōrum caperet, magistrātūs Gallī ēdīxērunt extrēmum adhuc manēre perīculum, in quod annō priōre magistrātūs indīxērunt Galliam iniisse; itaque sē vīsūrum esse nē quid malī fieret dum suffragia dēnuō ferrentur nēve usque ad decimum quartum diem mēnsis Iūliī, quō Gallī solent suam lībertātem sollemnibus rītibus celebrāre.
Germānī dēnuō oppugnantur
Tremoniæ autoræda longa, quā vehēbātur grex pedifollicus, displōsa est diē Martis priōris hebdomadis. Chaldæus vīgintī et sex annōs nātus, ob suspīciōnem reī patrātæ est ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus, sed nunc putātur alia scelera mōlītus esse neque hunc ipsum impetum fēcisse; ternae epistolae prope pyrobolōs displōsōs indicant auctōrem in nōmine deī Mahometānōrum ēgisse, postulant etiam ut Germānī ā bellō Sȳriacō sē abstineant atque Americānōs dē suīs fīnibus ēiiciant.
De rædīs volantibus
Mēnse Septembre præfectī societātis negotiātōriæ Uber dictæ nuntiāvērunt sēsē velle efficere ut rædæ nōn per viās terrestrēs gubernārentur sed per cælum volārent. Hāc vērō hebdomade eadem societas nuntiāvit perīculum sē factūram esse rædārum volantium intrā trēs annōs. Iam operam dant artificēs ējusdem societātis ad terrestria vehicula paranda, quæ sine hūmānā arte sēmet ipsa moderantur ac gubernant.
diē 7º mēnsis Aprīlis
Americānī Sȳrōs missilibus oppugnant
Navēs Americānae ūndēsexāgintā missilia in castra āēria Sȳriāna mīsērunt. Talal Barazi praefectus Homs prōvinciae diurnariīs dīxit quinque interfectōs, septem vulnerātōs esse. Geofrīdus Davis, ōrātor exercitūs Americānī, nuntiāvit mīlitēs Russōs, quī solērent in iīsdem castrīs versārī, praemonitōs āfuisse dum castra oppugnārentur; Americānōs cūram adhibuisse quō vītārent nē multī Sȳrī Russīve occīderentur. Impetus factus est ut regimen Sȳrum pūnīrētur propter ēius ūsum armōrum chemicōrum, quae secundum cōnsilium annō bis millēsimō tertiō decimō inter Americānōs et Russōs et Sȳrōs pactum fuērunt annō īnsequente abicienda ac dēlenda; sed diē Martis septuāgintā Sȳrī in oppidō septentriōnālī Khan Sheikhoun dictō prōhibitīs armīs chemicīs periērunt.
Xi Americam vīsitat
Xi Jinping, praesēs Sinēnsium, in Flōridam cīvitātem iter fēcit ubi cum Donaldō Triumphō praeside Reīpūblicae dē commerciō colloquitur necnōn dē periculīs atomicīs, quibus minātur Kim Jong-un tyrannus Coreānōrum Boreālium. Xi biduum apud Donaldum versābitur in ēius villā maritimā cui nōmen Mare ad Lacum.
Clādēs Stockholmiae patrāta
Diē Veneris Stockholmiae virī trēs, ē quibus ūnum custōdēs pūblicī adhūc quaerunt, raedam onerāriam in pantopōlium dīrēxērunt, ubi nonnullōs occīdērunt, aliōs vulnerāvērunt. Stephanus Lofven minister prīmārius Suētōrum nuntiāvit impetum esse tromocratōrum. Scelera cōnsimilia gesta sunt aliīs in urbibus Europaeīs, ut Berolīnī ubi raeda onerāria in forum Nātālīcium dīrecta est ut laetī et festī diēs metū terrōreque conspurcārentur. Londīniī abhinc duās hebdomadēs Khalid Masood suam raedam in peditēs illīdit, deinde senātum Britannōrum oppugnāre temptāvit.
Britannia ā Confoederātiōne Eurōpaeā dēsciscētur
Ante diem quartum Kalendās Aprīlēs Therēsa May, prīmāria ministra Britannōrum Bruxellēnsēs magistratūs per epistolam rīte certiōrēs fēcit regnum Britannōrum ā Confoederātiōne Eurōpaeā esse intrā biennium dēscītūrum. Negōtiātōrēs argentāriīque Britannī volunt commerciō vectigālibus līberō cum Eurōpaeīs fruī, quod magistrātūs Eurōpaeī negant fierī posse nisī Britannī etiam permittant Europaeīs profugīsque licentiam in Britanniam sine impedimentō ingrediendī. Dē illā vērō condiciōne praecipuē queruntur Britannī. Itaque duōs annōs internuntiī utrīusque partis conābuntur dē commerciō et iūre migrātiōnis inter sē paciscī. Iōannēs Claudius autem Iuncker, praesēs Confoederātiōne Eurōpaeā, in ōrātiōne Melitae habitā, Americānōs in culpam ob Britannōs dēsciscentēs vocāvit et minātus est sēsē actūrum esse ut Ōhiō cīvitās atque Austinopolis urbs Texiae cīvitātis ā Rēpūblicā Americānōrum dēscītūrōs. Juncker nōtissimus iam est propter colloquium cum Gallīs diurnāriīs priōre annō habitum, quō negāvit sē nimium vīnī bibere; ipse vērō inter idem colloquium pocula vīnī Campānēnsis hausit quattuor.
Festī diēs tulipīs dicātī celebrantur
Tōtum mēnsem Aprīlem celebrantur tulipae, flōrēs quibus vallis Skagit dicta eō annī tempore laetātur. Campī per Nātūrae deae benignitātem tulipīs ornātī per totam vallem patēbunt vīsitantibus, quī etiam invītābuntur ut salmōnibus et cervisiā et vīnō et aliīs Vasintōniēnsium oblectāmentīs fruantur.
diē 15º mēnsis Martiī
An Calēdonia ab Angliā dēscītūra sit
Utraque cūria senātūs Britannōrum diē Lūnae cēnsuit, secundum voluntātem populī populāribus suffragiīs iam nuntiātam, Britanniae a Confoederātiōne Europaeā dēsciscendum. Nicola igitur Sturgeon, ministra prīmāria Calēdoniōrum, dīxit oportēre dēnuō Calēdoniōs annō bis millēsimō duodēvīcēsimō ūndēvīcēsimōve rogāre an vellent ab Anglīs dēsciscere ut intrā Confoederātiōnem Europaeam manērent. Sī liceat Calēdoniīs tāle cōnsilium sequī, incertum est an Catalaunīs Vasconibusque liceat eandem lībertātem poscere ab Hispānīs.
Conventus Merkeliānus Dīlātus
Iter, quod Angela Merkel, cancellāria Germanōrum, in Rempūblicam factūra erat, in diem Veneris differtur propter nivēs quibus cīvitātēs orientālēs obrutae sunt. Merkel, quae sīvit multōs profugōs aliōsque aliēnigenās in Eurōpam atque in Germāniam immigrāre, collocūtūra est cum Donaldō Triumphō praeside Reīpūblicae, quī iam bis ēdīxit ut profugī arceantur necnōn fatētur sē velle mœnia mūnīre quibus fīnēs merīdiānī dēfendantur.
Suffrāgia ā Batāvīs ferenda
Hodiē Batāvī suffrāgia sua dant factiōnibus senātōriīs, quārum potentiōrēs feruntur esse Factiō lībertātī prōmōvendae (sive PVV), cūjus prīnceps est Gerhardus Wilders, et Factiō lībertātī populārīque imperiō promovendīs (sive VVD), quam moderātur Marcus Rutte, nunc minister prīmārius Batāvōrum. Paulō ante suffrāgia ferenda, Recep Erdoğan, praesēs Turcārum, ministrōs suōs mīsit quī contiōnēs coram Turcīs Batāviīs habērent; quās contiōnēs et Rutte interdīxit et Wilders, ut quī saepe sē Mahometānīs īnfestum praebēret, vituperāvit.
Fēriae Vernālēs
Nuntiīs recitātīs grātiās auditōribus agimus. Proximā hebdomade nullōs nuntiōs edēmus propter fēriās acadēmicās; nōs enim omnēs Campīs sive in urbe Las Vegas dictā fēriās agēmus, nec, secundum mōrem māiōrum, quæ Campīs acta erunt, divulgābuntur.
diē 10º mēnsis Martiī
Speculātōrēs retectī
Speculātōrēs Americānī nunc feruntur posse ferē quamlibet machinulam, quālia sunt tēlephōna gestābilia et tabulae ēlectronicae et instrumenta tēlevīsifica, clam intrāre et gubernāre, ut colloquia auscultent atque epistolas legant. Diurnāriī enim, quī “Wikileaks” sēsē appellant, monumenta indiciaque varia divulgāvērunt quibus certum iam vidētur speculātōrēs Americānōs tālibus ratiōnibus lībertātem tuērī per tōtam Eurōpam, ubi Francofurtum ad Mœnum est quasi caput nōn sōlum mundī argentāriōrum sed etiam speculātōrum.
Profugī interdictī
Donaldus Triumphus praesēs dēnuō interdīxit nē Libyēs nēve Somaliēnsēs nēve Sudaniēnsēs nēve Sȳrī nēve Persae nēve Iemenītae Arabiae Fēlīcis intrā nōnāgintā diēs in fīnēs admitterentur Reīpūblicae. Etiam interdīcitur nē quis profugus intrā centum et vīginti diēs, neve plūrēs quam quinquāginta mīlia profugōrum hōc annō admittantur.
Praesēs Corēanōrum magistrātū āmōta
Park Geun-hye praesēs Corēanōrum Merīdiānōrum est crīmine dōnōrum acceptōrum a summīs iūdicibus omnis magistrātūs honōribus officiīsque āmōta. Reclāmātōrum duo feruntur perīsse inter tumultūs. Novus praesēs populāribus suffragiīs intra sexāginta diēs ēligētur.
Tēlephōna interdicta
Senātōrēs Vasintōniēnsēs novam lēgem introdūcunt nē quis tēlephōnum gestābile manū teneat dum raedam gubernet. Iamdudum interdictum erat, nē quis raedam gubernāns tēlephōnum ad aurem tenēret nēve epīstolia digitīs scrīberet. David Hayes senātor Camanēnsis sperat fore ut etiam sanciātur nē quis raedam gubernāns sē fūcat nēve canem mulceat nēve cibōs comedat.