Audio

diē ūndecimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē ūndecimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Americānī cōpiās dē Sȳriā dēdūcunt

Turcīs impetum parantibus, Americānī suōs mīlitēs dē septentriōnālī latere Sȳriae in partēs interiōrēs dēdūxērunt.  Numerus mīlitum fertur ad quinquāgintā fuisse, quī in eā regiōne Curdōs, quī sē fīliōs Medōrum vocitant, adiuvābant Chalīfātum Islamicum aliōsque latrōnēs dēbellāre.

Turcae enim, Americānōrum sociī, cupiunt magnam regiōnem occupāre, ubi profugī Sȳrī, quibus Turcae propter intestīna bella Sȳriaca hospitium praebent, intrā Sȳriae fīnēs habitent et mīlitēs Turcicī aliēnōs reprimant latrōnēs.  Quod cōnsilium potest, ut Iōhannes Stoltenberg dux Sociōrum Atlanticōrum opīnātus est, salūtī et sēcūritātī tōtīus regiōnis prōdesse, dummodo Turcae prūdentiā ac moderātiōne ūtantur.

Nam quadrāgintā annōs ea pars Curdōrum, quae intrā Turcārum fīnēs versātur, et praecipuē factiō commūnistica quae PKK dīcitur, bellum clandestīnum in Turcās gerit ut terrōrem Turcīs cīvibus incutiat: quā ab armīs facultātibusque Curdōrum in Sȳriā versantium sēiunctā, Turcae poterunt suam terram facilius tuērī.  Porrō poterunt dimidiam partem profugōrum Sȳrōrum, quōs nunc intrā suōs fīnēs alunt, in terram Sȳriacam redūcere.

Eurōpaeī vērō, etiam gentēs inter Sociōs Atlanticōs numerātae, in Turcās īrāscuntur.  Gallī volunt commerciō tollendō Turcās pūnīre, et Suētī, Finnī, Norvēgī coeperunt postulāre nē quis arma Turcīs venderet.  Mīlia porrō cīvium Eurōpaeōrum, quī prōfitēbantur sē bellum sacrum prō Chalīfātū Islamicō in Sȳriā gerere et ab Americānīs sunt captī, Turcīs trādentur, cum Gallī, Germānī, aliae gentēs Eurōpaeae recūsāverint nē suōs cīvēs reciperent.

Papȳrī lūce clārissimā legendī

Brentānus Seales et aliī, quī apud studiōrum Ūniversitātem Kentukiēnsem rēs antīquissimās novissimīs artibus ratiōnibusque exquīrunt, nuntiāvērunt sē in Britanniam prōfectūrōs, ubi ope instrūmentī, quod synchrotron dīcitur et lūmen sōle clārius ēmittit, spērant sē imāginēs dēscrīptūrōs librōrum, quōs Vesūvius mōns combussit atque obruit.  Quae volūmina adeo rigida ac fragilia sunt, ut ēvolvī nōn possint, nē in pulverem resolvantur: sed in iīs continentur litterae Graecae et Latīnae aliōquī dēperditae.  Itaque Seales et collēgae ēius strenuē cōnantur novās ratiōnēs invenīre, quibus mīrābile paradoxon resolvant: vidēlicet quemadmodum volūmina legantur nec ēvolvantur.

Procella Iāpōniae imminet

Tȳphon seu maxima procella Hāgībīs dicta Iāpōniae appropinquat et ad Hōnshū īnsulam, ubi est Tōkium caput Iāpōniae, advenīre dēbet diē Saturnī.  Tōkium nullam māiorem procellam vīdit ex annō millēsimō nōningentēsimō duodēsexāgēsimō.  Multae tabernae sunt clausae, volātūs āēroplānōrum sublātī, certāmina āthlētica in alium diem dīlāta.

Corsica īnsurgēns

Corsicae novus manipulus latrōnum apparuit, quī sibi nōmen Principiōrum Natiōnālium ad Corsicam Līberandam indidērunt et dīcunt sē terrōrem prōmōtūrōs ut oeconomica lībertas Corsīs restituātur.  Ante annum bis millēsimum quartum decimum aliī latrōnēs eōdem nōmine, quī frustrā cōnātī sunt plēnam lībertātem ā Gallīs sibi vindicāre, decem mīlia impetuum per tōtam īnsulam fēcērunt et quadrāginta hominēs interfēcērunt.  Novissimī autem latrōnēs nōn plēnam lībertātem poscunt sed potius ut agrī domūsque tantum ā Corsīs, nēve ab aliēnīs, possideantur; ut Corsī nēve aliēnī omnibus mūneribus in īnsulā fungantur; ut numerus peregrīnōrum (præcipuē Gallōrum) quī voluptātis causā īnsulam aestāte vīsitent ad sescentēna mīlia hominum refrēnētur.  Queruntur enim Gallōs aliōsque Eurōpaeōs īnsulam adeō adamāsse ac frequentāre, ut pretia sint auctiōra, et mūnera quaestuōsa rāriōra, et īnsula ipsa aestāte freqentātior, quam ut trālātīciī incolārum modī vivendī sustinērī possint.  Querellae similēs in aliīs urbibus nimis frequentātīs, ut Venetiīs in cīvitāte Sanctī Marcī, etiam nuper sunt ortae.

Singapūrēnsēs bellum in diabētem gerunt

Singapūrēnsium magistrātūs ēdīcent nē quis praecōnium ēdat quō cīvēs hortētur ut potiōnēs bibant saccharī plēnās. Inter tālēs potiōnēs habentur nōn sōlum potiōnēs spumantēs atque ēbullientēs, ut Cōca Cōla, sed etiam sūcus pōmōrum, et iōgurtum, et solūbilis coffēa seu potiō Arabica exsiccāta.  Ad septimam partem Singapūrēnsium diabēte labōrant, vitiō corporālī quō saccharum male dēcoquitur et quod saccharō consumptō etiam ingravēscit.  Itaque magistrātūs volunt abūsū saccharī cohibendō salūtem pūblicam tuērī.

Audio

diē quartō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quartō mēnsis Octōbris
Loading
/

Speculātor Sīnēnsis dēprehēnsus

Eduardus Peng, quī etiam Xuehua Peng appellātur, reus est prō Sīnēnsibus speculandī.  Peng, ē Sīnīs oriundus sed cīvis Americānus factus, internūntius fuisse dīcitur inter agentēs Sīnēnsium atque eōrum Ministerium Sēcūritātis.  Ille fertur conclāvia in dēversōriīs condūxisse et clāvēs agentibus trādidisse, quī in illīs conclāvibus, quasi in penū speculātōriō, pecūniam et documenta arcāna condēbant et prōmēbant.  Peng, quī quinquāginta et sex annōs nātus est, dictātābat sē per urbēs Californiānās dūcere peregrīnōs Sīnēnsēs, quī voluptātis aliēnam terram visendī causā Americam lustrārent.

Adhūc reclāmātur Hongcongiae

Lēge colōnicā frēta, Carrie Lam, magistra populī Hongcongēnsis ēdīxit nē quis, nisi propter causās medicās, persōnam gereret.  Aliquot enim mēnsēs multa mīlia Hongcongēnsium, praecipuē iuvenum, in viīs in magistrātūs, quippe quōs quasi neurospasta Sīnēnsium existiment, reclāmant atque aliquando rixantur cum custōdibus pūblicīs, quī reclāmātōrēs persequī feruntur tamquam canēs quī leporēs vēnantur.  Tsang Chi-kin, discipulus duodēvīgintī annōs nātus, paene occīsus est ā custōde pūblicō, quī ēius pectus manuballistā percussit eōdem diē, quō Sīnēnsēs, quī Hongcongiam dominantur, sacra anniversāria suī imperiī celebrābant. Hī iuvenēs persōnās induere solent, nē sibi agnitīs munera officiaque futūra negentur nēve ipsī naribus hauriant nebulam, quā custōdēs pūblicī lacrimās et dolōrem reclāmantibus incutiunt.  Persōnīs vetitīs, iam reclāmant iuvenēs, regimen cīvēs nōn exaudīre sed reprimere malle.

Clementia imperātōris Iāpōnum

Sescentēna mīlia cīvium Iāpōnum, quī quidem dēlictīs minōribus nōmina sua ac fāmam inquināverant, purgābuntur diē hūius mēnsis vīcēsimō secundō atque in bonam famam rēstituentur, cum Nārūhītō novus imperātor ad solium regium, quod pater occupāvit, rīte accēderit.  Sīc enim imperātor virtūtēs principum ostendet, vidēlicet misericordiam ac clēmentiam.

Suspiciō in Vāticānā cīvitāte

Quīnque, quī opus fiscō tuendō tabulīsque servandīs in Vaticānā cīvitāte dabant, inter quōs dominus Maurus Carolīnus numerātur, in suspiciōnem vēnērunt et prohibitī sunt nē in cīvitātem Vāticānam intrārent.  Custōdēs sēdis apostolicae duo scrīptōria excussērunt ac chartās instrūmentaque ēlectronica cēpērunt, cum in fiscō administrandō quaedam īnsolita ac suspīciōsa essent dēlāta.  Annīs recentiōribus Vāticāna sēdēs, quippe cūius domus argentāria “Institūtum prō Operibus Religiōnis” dicta in īnfāmiam incidisset, cōnāta est sē purgāre et fīdūciam argentāriōrum Eurōpaeōrum sibi captāre.

Helvetiī dē foedere Eurōpaeō dēspērant

Helvetiī magistrātūs illam spem, quam dē foedere cum Ūniōne Eurōpaeā faciendō annōs ferē quinque aluerant, tandem dēposuērunt.  Nōlunt enim multae factiōnēs Helvetiōrum Ūniōnī obtemperāre nec lēgēs suās, quibus mercēdēs labōrantium dēfenduntur, abrogāre.  Ferentur porrō suffragia mēnse Māiō, quibus poterunt cīvēs Helvetiī constituere utrum velint sinere Eurōpaeōs līberē fīnēs suōs transgredī, an ius commeandī potius refrēnāre et līmitēs suōs tuērī.  Neque volunt Eurōpaeī negōtium agere cum Helvetiīs antequam prō certō habuerint an Britannī dē Ūniōne dēscītūrī sint, nē quid Helvetiīs concēdant quod Britannī sibi poscere possint.  Itaque nullum foedus mox fiet.

Audio

diē vīcēsimō septimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō septimō mēnsis Septembris
Loading
/

Latrō comprehēnsus

Myconī in Graeciā, Mahōmētus Alī Hammādī, latrō Libānēnsis annōs sexāginta et quīnque nātus, comprehēnsus est, cum litterās commeātūs mīlitibus līmitāneīs dedisset. Annō enim millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō ille inter aliōs latrōnēs āēroplānum Rōmam petēns vī cēperat.  Post duōs annōs ille Francofurtī erat comprehēnsus et ā Germānīs līberātus annō bis millēsimō quīntō.  Petitur adhūc ab Americānīs quia Americānus nauta, Robertus Stethem nōmine, quī āēroplānō illō īnfēlīcī vehebātur, ā latrōnibus est cruciātus atque occīsus: quārē Americānī mercēdem quīnquāgiēns centēna mīlium dollārōrum prōmittunt eī, quīcumque possit latrōnem in diciōnem suam reddere. Dātus autem est ā Graecīs in custōdiam Germānōrum.

Dē commerciō Asiāticō

Commercium inter Cōrēānōs merīdiōnālēs atque aliās gentēs magnōpere est dēminūtum.  Aliquid enim detrimentī in commercium intulit līs, quae inter Cōrēānōs et Iāpōnēs dē rēbus abhinc septuāginta annōs peractīs adhūc agitur: nam lēge tāliōnis mēnse Augustō exeunte Iāpōnēs dēsīverant Cōrēānōs inter fidēlissimās gentēs habēre et novās rātiōnēs mercium inspiciendārum ad līmitēs statuerant.  Sed, quod longē māiōris momentī est habendum, quīnta pars commerciī inter Cōrēānōs et Sīnēnsēs gestī subitō ēvānuit.  Quod ad Iāpōnēs attinet, Shinzō Ābē, minister prīmārius, novum pactum cum Donaldō Trump, praeside Americānōrum, diē Mercūriī in aedibus Coetūs Omnium Gentium ēgit, quō portōria dēminuerentur et commercium inter Americam et Iāpōniam roborārētur.

Dē Beniamin Netaniāhū

Beniamin Netaniāhū, minister prīmārius Israēlis et praefectus factiōnī liberālī Likud dictae, dēnuō conātur regimen compōnere cum aliīs factiōnibus.  Post comitia enim bis habita nulla factiō māiōrem partem populāris auctōritātis sibi vindicāre posse vidētur.  Quamquam Netaniāhū victor nōn ēvāsit—immō Beniamin Gantz, aemulus factiōnis caeruleae et candidae, paulō melius ēgit et, quod insolitum est, etiam favōrem cēpit Arabum quī ferē trīginta annōs nullum candidātum approbāverant—nihilōminus mēnsis datur ut Netaniāhū satis concordiae inter senātōrēs compōnat ut tertia comitia vitentur.  Nisi Netaniāhū magistrātum obtinēbit, coram iūdicibus dē corruptēlā causam suam aget.

Eurōpaea oeconomia contrahitur

Germānī et Gallī indicēs dispensātōriōs dīvulgāvērunt, quō appāret oeconomia Germānōrum contrahere et Gallōrum parum crēscere, tam in mercibus fabricandīs quam in officiīs praebendīs.  Marius Draghī, argentārius totīus Eurōpae, et Christīna Lagarde, quae eō mūnere mox fungētur, hortātī sunt magistrātūs gentium dītiōrum ut ratiōnibus fiscālibus, id est impēnsīs pūblicīs, oeconomiam Eurōpae stimulārent, nēve spērārent argentāriōs sōlōs sōlīs ratiōnibus monētāriīs, id est arte magicā, Eurōpam servātūrōs.  Americānī porrō parātī sunt mēnse exeunte nova et magna portōria in mercēs Eurōpaeās impōnere.

Festus diēs Octōbris

Hāc nocte in mediā Bellinghamiā, ubi nundinae diēbus Saturnīs habentur, mōre Germānōrum celebrantur Octōbrālia seu diēs festus Octōbris, quamquam mēnsis Septembris adhūc adest.  Autumnālia cervisiārum genera et sīcerae necnōn tomācula farciminaque Germāna offerentur, et prōderit brācās gerere coriaceās et curtātās, quālēs Theodiscē appellantur lederhosen.  

Audio

diē secundō mēnsis Augustī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē secundō mēnsis Augustī
Loading
/

Perīcula petroleāria

Nōnnulla detrimenta hāc hebdomade America tūlit.  Nam Houstōniae in Texiā cīvitāte diē Mercūriī dīrūpta est maxima officīna quā petroleum in ūtilēs māteriās redditur.  Trīginta et sex sunt vulnerātī.  Similēs clādēs Houstōnia identidem passa est hōc annō, et abhinc mēnse Philadelphia in Pennsylvāniā cīvitāte ūnam tōtam officīnam āmīsit.  Americānōrum facultās petroleī purgandī ēliquandīque, quae duōs annōs crēvit, nunc est paulō dēminūta.  

In Kentuckiā diē Iōvis dīruptus est ductus quō prōpānum ā Mexicō ad Novum Eborācum mittitur.  Flammae ad altitūdinem trecentōrum pedum surrexērunt.  Ūnus interfectus est et multī sunt vulnerātī.

Foedus atomicum ā Russīs ruptum

Donaldus Trump, praeses Americānōrum, hodiē ritē dē foedere quō arma atomica, quae inter trecenta et ter miliēns mīlia passuum volant, prohibentur, āb Americānīs et Russīs saeculō vīcēsimō pactō dēcessit.  Russī enim ex annō bis millēsimō quartō decimō foedus apertissimē violant, neque eō foedere prohibentur Sīnēnsēs aliaeve gentēs quīn sua arma comparent.

Brasiliēnsēs Americānīs sociī novissimī

Diē Mercuriī Brasiliēnsēs Americānīs sunt rīte sociātī in rēbus mīlitāribus.  Porrō in Brasiliā Vilibertus Ross et Paulus Guedes, Americānōrum et Brasiliēnsium ministrī commerciō prōmovendō, cōnantur paciscī ut portōria aliaque obstācula dēminuantur et mercēs utrīus gentis in alterīus fīnēs importentur.  Commercium auctum poterit et Americānīs et Brasiliēnsibus magnam prosperitātem afferre.

Hamza bin Laden mortuus

Hamza bin Laden, fīlius Osāmae, latrōnis ōlim nōtissimī, est nūper occīsus.  Quod nōn anteā nuntiāvērunt Americānī, nē falsīs indiciīs fallerentur.  Hamzae patrem Americānī annō bis millēsimō ūndecimō, impressiōne clandestīnā in Pacistāniam factā, interfēcērunt; et Hamzae fīlius fertur aestāte annō bis millēsimō septimō decimō esse dē mediō sublātus.  Fratrēs porrō Saad bin Laden annō bis millēsimō nōnō et Khalid ūnā cum patre etiam sunt trucidātī.  Osāma pater, quī manum latrōnum “al Qaeda” seu Fundāmentum duxit, impetum in Americānōs annō bis millēsimō prīmō fēcerat. 

Līs inter Cōrēānōs et Iāpōnēs oritur

Discidium inter Cōrēānōs Merīdiōlnālēs et Iāpōnēs ortum est, quō commercium inter illās gentēs in perīculum venit.  Nam ē mēnse Iūliō ineunte coepērunt Iāpōnēs efficere quō difficilius esset Cōrēānīs quāsdam māteriās emere, quae in Iāpōniā manū doctā parantur et in Cōrēam importantur ad tēlephōna gestābilia et alia instrumenta ēlectronica fabricanda.  Orīgō autem ac quasi fōns contrōversiae nōn in nostrā aetāte neque in commerciō reperitur, sed in rēbus abhinc ferē septuāgintā et quinque annōs actīs: nam Cōrēānī annō praeteritō coepērunt querellās facere dē satisfactiōne pecūniāriā, quam dīcunt Iāpōnēs sibi dēbēre propter ea, quae in alterō bellō tōtīus mundī sint acta.  Ex alterā parte Iāpōnēs contendunt secundum foedus, quod Cōrēānī et Iāpōnēs annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō quintō pactī erant, sē iam tōtam solvisse satisfactiōnem, quam solvere aut oportuerit aut oporteat.  Cīvēs Cōrēānī adeō in Iāpōnēs īrascuntur ut diē Iōvis Seulī aliquis Cōrēānus igne sē combussit ante sēdem lēgātiōnis Iāpōnicae, quod etiam mēnse Iūliō erat factum.  Quae līs ut quam celerrimē compōnātur Americānōrum interest, quippe quōrum sociī sint et Cōrēānī et Iāpōnēs: itaque hodiē Michael Pompēius, Americānōrum minister ā rēbus exterīs, ministrōs utrīusque gentis Bancociī in Thailandiā convocāvit.

Sīnēnsēs Americam culpant

Dum Hongcongēnsēs pergunt suam lībertātem reclāmāndō dēfendere, Sīnēnsium ministerium ā rēbus exterīs diē Martis Americānōs īnsimulāvit reclāmātiōnum Hongcongēnsium movendārum.  Hua Chunying, ōrātrix ministeriī, coram diurnāriōs dīxit reclāmātiōnēs quōdammodo esse ab Americānīs effectās, quamquam nullum indicium nec testem obtulit quō crīmen probāret.  Quod ā sē factum Americānī negant; praeses enim Americānus diē Iōvis dīxit Hongcongium esse partem Sīnārum, oportēre igitur Sīnēnsēs dē suīs rēbus sine Americānīs cōnsulere.  In Sīnīs autem diurnāriī vehementer in Americam invectī sunt; Kang Hui, inter diurnāriōs nōtissimōs et ā tyrannīs cēnsōribusque probātissimōs, dīxit Americānōs lītēs clam agitāre et cupere tōtum orbem terrārum perturbārī, quā in rē Americānī viderentur tamquam pertica quā fimus miscērētur.  Pekīnī Wang Yiwei prōfessor apud Renmin studiōrum Ūniversitātem dīxit fēminās gravidās, quae inter reclāmātōrēs numerantur, nōn esse cīvēs Hongcongēnsēs sed mīmās mercēde conductās.

Sīnēnsēs coepērunt mīlitēs suōs convocāre prope tam Hongcongium quam Formōsam, ubi mīlitēs et nautae omnium generum exercēbuntur, Xi Jinping ipsō intuente.  Formōsēnsēs līberī commūnistās Sīnēnsēs monent nē Hongcongium invadant.

Diē Iōvis praeses Americānus nuntiāvit nova portōria impositum īrī in multās mercēs Sīnēnsium, quippe quī perfidī in negōtiīs sēsē praebuissent: prōmisisse sē magnam vim sōiae emptūrōs et prohibitūrōs nē suī cīvēs venēna ex opiō ēliquātō parāta in Americānōrum fīnēs mitterent; illīs prōmissīs nōn stētisse.  Nōn vidētur spērandum Americānōs et Sīnēnsēs inter sē dē commerciō augendō pactūrōs ante annum bis millēsimum vīcēsimum exeuntem.

Germānia perīculōsa

Francofurtī ad Moenum diē Lūnae Habte Arāia fēminam sibi ignōtam atque ēius fīlium, quī trāmen ferriviārium exspectābant, subitō dētrūsit dē crepīdine in orbitās prae trāmine advenientī.  Māter sē ex orbitīs volvendō potuit sē servāre, sed fīlius est trāmine obtrītus.  Deinde Arāia conātus est tertiam fēminam dēpellere, sed frustrā.  Arāia, vir quadrāgintā annōs nātus atque ex Erythraeā oriundus, in Helvetiā tredecim annōs habitat, et ēius imagō annō bis millēsimō septimō decimō apparuit in libellō, quō migrātiō laudābātur, quia Arāia bonum exemplum tunc vidēbātur aliēnigenae quī sē ad lēgēs normāsque Helveticās accommodāverat.  Comprehēnsus est et reus erit homicī diī et homicīdiī affectātī.

Stutgardiae diē Mercūriī vir Germāno-Cazastāniānus in viā publicā coram multīs testibus, quōrum nonnullī imāginēs machinulīs cīnematographicīs fēcērunt, est gladiō occīsus.  Percussor birotā vectus effūgerat sed est ā custōdibus publicīs captus.

Lūmina maritima

Aestāte Bellinghamiae multīs hominibus placet noctū canōīs vehī ut lūmina subaquānea videant.  Nam in sinū sunt multa animalcula errantia, quae nōmen habent ē Graecō adjectīvō quod est πλανκτὸν seu errāns, quōrum pecūliāris est facultas noctū splendendī.  Innumerābīlia sunt haec animalcula, quārē noctū potest sinus fulgēre sicut caelum sīderibus ornātum.  Haec lūmina praecipuē mense Augustō cōnspicī possunt.

Quibus dictīs, grātiās auscultātoribus agimus.  Propter fēriās aestīvās, nuntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs usque in mēnsem Septembrem intermittēmus.  Cūrāte ut bene valeātis atque ut aestāte bene fruāminī.

Audio

diē vīcēsimō sextō mēnsis Iūliī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō sextō mēnsis Iūliī
Loading
/

Rossellus sublātus

Ricardus Rossellus, summus magistrātus īnsulae Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, est populārī indignātiōne ac continuīs reclāmātiōnibus coactus magistrātū sē abdicāre.  Īnsula illa Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, etsī intrā fīnēs Americānōrum iacet, nōn tamen inter cīvitātēs numerātur sed suī iūris ac vectīgālibus absolūta est et lībertāte fruitur.  Sed cīvēs populāribus suffrāgiīs regimina corruptissima identidem sibi ēlēgērunt, quae grande aes aliēnum contraxērunt.  Quod fōmentō fuit reclāmātiōnī; scintillae autem, quā īra populī est incēnsa, fuērunt magistrātuum epistolia et brevia nuntia tēlephōnica superbiā bīlīque abundantia quae in manūs diurnāriōrum dēvēnērunt et sunt dīvulgāta.  Rossellō sublātō ambigitur quis in ēius locum successūrus sit, praecipuē quod reclāmātōrēs nunc omnibus magistrātibus īnfestī inimīcīque in succēdāneōs, quī fierī possunt, iam reclāmant.

Pergunt Hongcongēnsēs reclāmāre

Hongcongiae, contrā reclāmātōrēs, quī solent sibi vestēs atrās induere, novī et albīs vestibus indūtī sēsē oppōnunt: quī putantur inter triadēs numerārī.  Triadēs enim appellantur societātēs latrōnum quī ferē eōdem mōre, quō mafiōsī Ītalī, officia scelesta inter sē dīvīdunt quō māius lucrum sibi extorqueant.  Nunc, ut etiam inter reclāmātiōnēs annō bis millēsimō quartō decimō habitās, triadēs, praecipuē 14K et Wo Shing Wo, videntur condūctae esse ut vim in reclāmātōrēs inferrent.  Nēmō comprehēnsus est, cum custōdēs pūblicī nōn advēnissent nisi postquam triadēs iam aufūgissent.

Sīnēnses commūnistae, quī anteā prohibuērunt nē suī cīvēs imaginēs vidērent reclāmātiōnum, nunc tumultūs suīs ostendunt, cum reclāmātōrēs apertissimē regimen Sīnēnsium respuerint et pigmentō līverint emblēma tyrannidis quō sedēs lēgātī ornātur.  Volunt enim Sīnēnsēs īram suōrum incitāre in Hongcongēnsēs.  Itaque quodcumque in Weibō vel in aliīs forīs ēlectronicīs contrā Hongcongēnsēs dīcitur, idem ā cēnsoribus probātur, quamquam nōn licet ex alterā parte prō Hongcongēnsibus loquī.

Diē Veneris strenuē reclāmātum est in āēroportū, quī inter decem totīus orbis terrārum frequentātissimōs numerātur.

Nova portōria in vīna Gallica impōnenda

Donaldus Trump, praeses Americānōrum, mīnātus est sē nova portōria in mercēs Gallicās impositūrum, praecipuē in vīnum, quod etiam īnferiōris nōtae esset quam vīnum Americānum.  Nam Gallī nova vectigālia indīxērunt in magnās societātēs quae novissimīs artibus et scientiā ēlectronicā vītam hominibus omnium gentium reddunt faciliōrem. At, cum tālēs societātēs ferē omnēs sint Americānae, nullae vērō Gallicae, videntur Gallī velle iniūriam facere Americānīs et lucrum dē sudōre aliēnō. Itaque nova portōria prōpōnuntur.

Novī magistrātūs in Britanniā

Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīne loquitur, rīte creātus est summus magistrātus Britannōrum et in locum Terēsiae Maiae successit.  Ille plūrimōs magistrātūs dīmīsit et suōs prōmōvit.

Quamquam intrā trēs mēnsēs Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra esse fertur, nihilōminus lēgātī Eurōpaeī negant ullam diem esse dictam quā ipsī cum lēgātīs Britannīs colloquantur dē foedere vel cōnsiliō quōdam paciscendō, nē commercium inter Britannōs et Eurōpaeōs sīc agātur ut inter Eurōpaeōs et omnēs aliās gentēs agitur.  Ex alterā parte Americānī prōmittunt sē statim post Brexitum novum foedus ad commercium prōmōvendum cum Britannīs pactūrōs, quod foedus ab annō bis millēsimō septimō decimō parātur.

Britannōrum factiō līberālis et populāris, quae comitiīs tam mūnicipālibus quam Eurōpaeīs nūper habitīs novō vigōre fruitur, sibi praefēcit Iōannam Swinson, quae prōmittit sē operam datūram, nē Britannī ab Ūniōne Eurōpaeā dēsciscant.  Ad illam factiōnem trānsfūgit Chuca Umunna, quī anteā ad Gregem Absolūtum Rēbus Mūtāndīs ā factiōne Opificum trānsfūgerat.  Grex ille Absolūtus, quī ideō conditus est ut Ūniōnī Eurōpaeae favēret, nunc adeō collābitur ut omnēs adiūtōrēs atque amanuēnsēs praeter ūnum sint dīmīssī.