Audio

diē quartō mēnsis Octōbris

diē quartō mēnsis Octōbris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 4:35
 
1X
 

Speculātor Sīnēnsis dēprehēnsus

Eduardus Peng, quī etiam Xuehua Peng appellātur, reus est prō Sīnēnsibus speculandī.  Peng, ē Sīnīs oriundus sed cīvis Americānus factus, internūntius fuisse dīcitur inter agentēs Sīnēnsium atque eōrum Ministerium Sēcūritātis.  Ille fertur conclāvia in dēversōriīs condūxisse et clāvēs agentibus trādidisse, quī in illīs conclāvibus, quasi in penū speculātōriō, pecūniam et documenta arcāna condēbant et prōmēbant.  Peng, quī quinquāginta et sex annōs nātus est, dictātābat sē per urbēs Californiānās dūcere peregrīnōs Sīnēnsēs, quī voluptātis aliēnam terram visendī causā Americam lustrārent.

Adhūc reclāmātur Hongcongiae

Lēge colōnicā frēta, Carrie Lam, magistra populī Hongcongēnsis ēdīxit nē quis, nisi propter causās medicās, persōnam gereret.  Aliquot enim mēnsēs multa mīlia Hongcongēnsium, praecipuē iuvenum, in viīs in magistrātūs, quippe quōs quasi neurospasta Sīnēnsium existiment, reclāmant atque aliquando rixantur cum custōdibus pūblicīs, quī reclāmātōrēs persequī feruntur tamquam canēs quī leporēs vēnantur.  Tsang Chi-kin, discipulus duodēvīgintī annōs nātus, paene occīsus est ā custōde pūblicō, quī ēius pectus manuballistā percussit eōdem diē, quō Sīnēnsēs, quī Hongcongiam dominantur, sacra anniversāria suī imperiī celebrābant. Hī iuvenēs persōnās induere solent, nē sibi agnitīs munera officiaque futūra negentur nēve ipsī naribus hauriant nebulam, quā custōdēs pūblicī lacrimās et dolōrem reclāmantibus incutiunt.  Persōnīs vetitīs, iam reclāmant iuvenēs, regimen cīvēs nōn exaudīre sed reprimere malle.

Clementia imperātōris Iāpōnum

Sescentēna mīlia cīvium Iāpōnum, quī quidem dēlictīs minōribus nōmina sua ac fāmam inquināverant, purgābuntur diē hūius mēnsis vīcēsimō secundō atque in bonam famam rēstituentur, cum Nārūhītō novus imperātor ad solium regium, quod pater occupāvit, rīte accēderit.  Sīc enim imperātor virtūtēs principum ostendet, vidēlicet misericordiam ac clēmentiam.

Suspiciō in Vāticānā cīvitāte

Quīnque, quī opus fiscō tuendō tabulīsque servandīs in Vaticānā cīvitāte dabant, inter quōs dominus Maurus Carolīnus numerātur, in suspiciōnem vēnērunt et prohibitī sunt nē in cīvitātem Vāticānam intrārent.  Custōdēs sēdis apostolicae duo scrīptōria excussērunt ac chartās instrūmentaque ēlectronica cēpērunt, cum in fiscō administrandō quaedam īnsolita ac suspīciōsa essent dēlāta.  Annīs recentiōribus Vāticāna sēdēs, quippe cūius domus argentāria “Institūtum prō Operibus Religiōnis” dicta in īnfāmiam incidisset, cōnāta est sē purgāre et fīdūciam argentāriōrum Eurōpaeōrum sibi captāre.

Helvetiī dē foedere Eurōpaeō dēspērant

Helvetiī magistrātūs illam spem, quam dē foedere cum Ūniōne Eurōpaeā faciendō annōs ferē quinque aluerant, tandem dēposuērunt.  Nōlunt enim multae factiōnēs Helvetiōrum Ūniōnī obtemperāre nec lēgēs suās, quibus mercēdēs labōrantium dēfenduntur, abrogāre.  Ferentur porrō suffragia mēnse Māiō, quibus poterunt cīvēs Helvetiī constituere utrum velint sinere Eurōpaeōs līberē fīnēs suōs transgredī, an ius commeandī potius refrēnāre et līmitēs suōs tuērī.  Neque volunt Eurōpaeī negōtium agere cum Helvetiīs antequam prō certō habuerint an Britannī dē Ūniōne dēscītūrī sint, nē quid Helvetiīs concēdant quod Britannī sibi poscere possint.  Itaque nullum foedus mox fiet.