Audio

diē vīcēsimō septimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō septimō mēnsis Septembris
Loading
/

Latrō comprehēnsus

Myconī in Graeciā, Mahōmētus Alī Hammādī, latrō Libānēnsis annōs sexāginta et quīnque nātus, comprehēnsus est, cum litterās commeātūs mīlitibus līmitāneīs dedisset. Annō enim millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō ille inter aliōs latrōnēs āēroplānum Rōmam petēns vī cēperat.  Post duōs annōs ille Francofurtī erat comprehēnsus et ā Germānīs līberātus annō bis millēsimō quīntō.  Petitur adhūc ab Americānīs quia Americānus nauta, Robertus Stethem nōmine, quī āēroplānō illō īnfēlīcī vehebātur, ā latrōnibus est cruciātus atque occīsus: quārē Americānī mercēdem quīnquāgiēns centēna mīlium dollārōrum prōmittunt eī, quīcumque possit latrōnem in diciōnem suam reddere. Dātus autem est ā Graecīs in custōdiam Germānōrum.

Dē commerciō Asiāticō

Commercium inter Cōrēānōs merīdiōnālēs atque aliās gentēs magnōpere est dēminūtum.  Aliquid enim detrimentī in commercium intulit līs, quae inter Cōrēānōs et Iāpōnēs dē rēbus abhinc septuāginta annōs peractīs adhūc agitur: nam lēge tāliōnis mēnse Augustō exeunte Iāpōnēs dēsīverant Cōrēānōs inter fidēlissimās gentēs habēre et novās rātiōnēs mercium inspiciendārum ad līmitēs statuerant.  Sed, quod longē māiōris momentī est habendum, quīnta pars commerciī inter Cōrēānōs et Sīnēnsēs gestī subitō ēvānuit.  Quod ad Iāpōnēs attinet, Shinzō Ābē, minister prīmārius, novum pactum cum Donaldō Trump, praeside Americānōrum, diē Mercūriī in aedibus Coetūs Omnium Gentium ēgit, quō portōria dēminuerentur et commercium inter Americam et Iāpōniam roborārētur.

Dē Beniamin Netaniāhū

Beniamin Netaniāhū, minister prīmārius Israēlis et praefectus factiōnī liberālī Likud dictae, dēnuō conātur regimen compōnere cum aliīs factiōnibus.  Post comitia enim bis habita nulla factiō māiōrem partem populāris auctōritātis sibi vindicāre posse vidētur.  Quamquam Netaniāhū victor nōn ēvāsit—immō Beniamin Gantz, aemulus factiōnis caeruleae et candidae, paulō melius ēgit et, quod insolitum est, etiam favōrem cēpit Arabum quī ferē trīginta annōs nullum candidātum approbāverant—nihilōminus mēnsis datur ut Netaniāhū satis concordiae inter senātōrēs compōnat ut tertia comitia vitentur.  Nisi Netaniāhū magistrātum obtinēbit, coram iūdicibus dē corruptēlā causam suam aget.

Eurōpaea oeconomia contrahitur

Germānī et Gallī indicēs dispensātōriōs dīvulgāvērunt, quō appāret oeconomia Germānōrum contrahere et Gallōrum parum crēscere, tam in mercibus fabricandīs quam in officiīs praebendīs.  Marius Draghī, argentārius totīus Eurōpae, et Christīna Lagarde, quae eō mūnere mox fungētur, hortātī sunt magistrātūs gentium dītiōrum ut ratiōnibus fiscālibus, id est impēnsīs pūblicīs, oeconomiam Eurōpae stimulārent, nēve spērārent argentāriōs sōlōs sōlīs ratiōnibus monētāriīs, id est arte magicā, Eurōpam servātūrōs.  Americānī porrō parātī sunt mēnse exeunte nova et magna portōria in mercēs Eurōpaeās impōnere.

Festus diēs Octōbris

Hāc nocte in mediā Bellinghamiā, ubi nundinae diēbus Saturnīs habentur, mōre Germānōrum celebrantur Octōbrālia seu diēs festus Octōbris, quamquam mēnsis Septembris adhūc adest.  Autumnālia cervisiārum genera et sīcerae necnōn tomācula farciminaque Germāna offerentur, et prōderit brācās gerere coriaceās et curtātās, quālēs Theodiscē appellantur lederhosen.