Audio

diē ūndecimō mēnsis Octōbris

diē ūndecimō mēnsis Octōbris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 6:06
 
1X
 

Americānī cōpiās dē Sȳriā dēdūcunt

Turcīs impetum parantibus, Americānī suōs mīlitēs dē septentriōnālī latere Sȳriae in partēs interiōrēs dēdūxērunt.  Numerus mīlitum fertur ad quinquāgintā fuisse, quī in eā regiōne Curdōs, quī sē fīliōs Medōrum vocitant, adiuvābant Chalīfātum Islamicum aliōsque latrōnēs dēbellāre.

Turcae enim, Americānōrum sociī, cupiunt magnam regiōnem occupāre, ubi profugī Sȳrī, quibus Turcae propter intestīna bella Sȳriaca hospitium praebent, intrā Sȳriae fīnēs habitent et mīlitēs Turcicī aliēnōs reprimant latrōnēs.  Quod cōnsilium potest, ut Iōhannes Stoltenberg dux Sociōrum Atlanticōrum opīnātus est, salūtī et sēcūritātī tōtīus regiōnis prōdesse, dummodo Turcae prūdentiā ac moderātiōne ūtantur.

Nam quadrāgintā annōs ea pars Curdōrum, quae intrā Turcārum fīnēs versātur, et praecipuē factiō commūnistica quae PKK dīcitur, bellum clandestīnum in Turcās gerit ut terrōrem Turcīs cīvibus incutiat: quā ab armīs facultātibusque Curdōrum in Sȳriā versantium sēiunctā, Turcae poterunt suam terram facilius tuērī.  Porrō poterunt dimidiam partem profugōrum Sȳrōrum, quōs nunc intrā suōs fīnēs alunt, in terram Sȳriacam redūcere.

Eurōpaeī vērō, etiam gentēs inter Sociōs Atlanticōs numerātae, in Turcās īrāscuntur.  Gallī volunt commerciō tollendō Turcās pūnīre, et Suētī, Finnī, Norvēgī coeperunt postulāre nē quis arma Turcīs venderet.  Mīlia porrō cīvium Eurōpaeōrum, quī prōfitēbantur sē bellum sacrum prō Chalīfātū Islamicō in Sȳriā gerere et ab Americānīs sunt captī, Turcīs trādentur, cum Gallī, Germānī, aliae gentēs Eurōpaeae recūsāverint nē suōs cīvēs reciperent.

Papȳrī lūce clārissimā legendī

Brentānus Seales et aliī, quī apud studiōrum Ūniversitātem Kentukiēnsem rēs antīquissimās novissimīs artibus ratiōnibusque exquīrunt, nuntiāvērunt sē in Britanniam prōfectūrōs, ubi ope instrūmentī, quod synchrotron dīcitur et lūmen sōle clārius ēmittit, spērant sē imāginēs dēscrīptūrōs librōrum, quōs Vesūvius mōns combussit atque obruit.  Quae volūmina adeo rigida ac fragilia sunt, ut ēvolvī nōn possint, nē in pulverem resolvantur: sed in iīs continentur litterae Graecae et Latīnae aliōquī dēperditae.  Itaque Seales et collēgae ēius strenuē cōnantur novās ratiōnēs invenīre, quibus mīrābile paradoxon resolvant: vidēlicet quemadmodum volūmina legantur nec ēvolvantur.

Procella Iāpōniae imminet

Tȳphon seu maxima procella Hāgībīs dicta Iāpōniae appropinquat et ad Hōnshū īnsulam, ubi est Tōkium caput Iāpōniae, advenīre dēbet diē Saturnī.  Tōkium nullam māiorem procellam vīdit ex annō millēsimō nōningentēsimō duodēsexāgēsimō.  Multae tabernae sunt clausae, volātūs āēroplānōrum sublātī, certāmina āthlētica in alium diem dīlāta.

Corsica īnsurgēns

Corsicae novus manipulus latrōnum apparuit, quī sibi nōmen Principiōrum Natiōnālium ad Corsicam Līberandam indidērunt et dīcunt sē terrōrem prōmōtūrōs ut oeconomica lībertas Corsīs restituātur.  Ante annum bis millēsimum quartum decimum aliī latrōnēs eōdem nōmine, quī frustrā cōnātī sunt plēnam lībertātem ā Gallīs sibi vindicāre, decem mīlia impetuum per tōtam īnsulam fēcērunt et quadrāginta hominēs interfēcērunt.  Novissimī autem latrōnēs nōn plēnam lībertātem poscunt sed potius ut agrī domūsque tantum ā Corsīs, nēve ab aliēnīs, possideantur; ut Corsī nēve aliēnī omnibus mūneribus in īnsulā fungantur; ut numerus peregrīnōrum (præcipuē Gallōrum) quī voluptātis causā īnsulam aestāte vīsitent ad sescentēna mīlia hominum refrēnētur.  Queruntur enim Gallōs aliōsque Eurōpaeōs īnsulam adeō adamāsse ac frequentāre, ut pretia sint auctiōra, et mūnera quaestuōsa rāriōra, et īnsula ipsa aestāte freqentātior, quam ut trālātīciī incolārum modī vivendī sustinērī possint.  Querellae similēs in aliīs urbibus nimis frequentātīs, ut Venetiīs in cīvitāte Sanctī Marcī, etiam nuper sunt ortae.

Singapūrēnsēs bellum in diabētem gerunt

Singapūrēnsium magistrātūs ēdīcent nē quis praecōnium ēdat quō cīvēs hortētur ut potiōnēs bibant saccharī plēnās. Inter tālēs potiōnēs habentur nōn sōlum potiōnēs spumantēs atque ēbullientēs, ut Cōca Cōla, sed etiam sūcus pōmōrum, et iōgurtum, et solūbilis coffēa seu potiō Arabica exsiccāta.  Ad septimam partem Singapūrēnsium diabēte labōrant, vitiō corporālī quō saccharum male dēcoquitur et quod saccharō consumptō etiam ingravēscit.  Itaque magistrātūs volunt abūsū saccharī cohibendō salūtem pūblicam tuērī.