In superiōre camerā Senātūs Americānī pūblica causa, quam īnferior camera in Donaldum Trump, praesidem Americānum, intulit, pergit audīrī. Nam et accūsātōrēs et dēfēnsōrēs suās partēs exposuērunt, et senātōrēs suās quaestiōnēs posuērunt. Disceptātur hodiē, utrum necesse videātur testēs prōferrī, an commōdius sit ad sententiam absolūtiōnis rectē prōgredī.
Lues nova grassātur
Novus morbus, quī Novum Vīrus Corōnātum appellātur et Wuhan in Sīnīs est exortum, per tōtum mundum coepit serpere. Ad ducentī interiērunt, omnēs in Sīnīs; in aliīs autem terrīs lues etiam coepit ab homine ad hominem mānāre. Quibus cognitīs Theodōrus Ghebreysus medicīnæ doctor, quī Mundālī Institūtō Salūtis tuendae praeest, ēdīxit perīculum omnibus gentibus imminēre. Sīnēnsēs magnō impēnsō et summīs vīribus cōnantur prōhibēre, nē morbus lātius grassētur, sed magnōpere etiam sollicitātur dē terrīs pauperiōribus, quibus nulla facultas est morbī cohibendī. Monet porrō regimen Americānum, nē quis cīvis iter in Sīnās faciat; quod aegrē fert regimen Sīnēnse. Aliae gentēs cōnantur aliter suōs tuērī: et Russōrum magistrātūs rogant nē quis osculandō nēve amplectendō alium salūtet.
Novum cōnsilium dē pāce Palaestīnā prōpositum
Praeses Americānus novum cōnsilium dīvulgāvit, quō, ut spērāvisse vidētur, pax inter Isrāēlītās et Palaestīnēnsēs compōnerētur. Magistrātūs Isrāēlītārum cōnsilium laudant, quippe quō plus terrae sibi concēdātur; Palaestīnēnsēs autem queruntur cōnsilium sibi multa ēripere, nihil vērō dare, itaque inīquum atque iniūstum sibi vidēre. Etiam Antōnius Guterres, praefectus Coetuī Omnium Gentium, cōnsilium spernere vidēbātur cum dīceret sē tāle cupere pācis cōnsilium, quāle īurī gentium et foederibus iam ictīs satisfaceret. Nam secundum cōnsilium, quod praeses Americānus prōposuit, colōniae, quās in territōriō Palestīnēnsium Isrāēlītae dēdūxērunt, lēgitimae esse habēbuntur, quamquam pleraeque gentēs eās colōniās hodiē improbant.
Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscit
Britannia hodiē incipit dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscere. Itaque reliquum hūius annī spatium Britannī pergent lēgibus regulīsque Eurōpaeīs pārēre nec vōcem habēbunt in senātū Eurōpaeō. Usque in mēnsem Octōbrem agent Britannī cum Eurōpaeīs dē arctiōribus commerciī vinculīs conservandīs, quae Eurōpaeī prō oboedentiā offerent; quodsī Britannī Eurōpaeīque ad nullum cōnsēnsum pervēnerint, annō proximō iīsdem commerciī rātiōnibus utentur quae inter plerāsque gentēs observantur, et Britannī omnīnō suī iūris erunt.
Nigellus Farage, quī vigintī annōs strenuē ēnītitur Britanniam ex Ūniōne Eurōpaeā extrahere, ad senātum Eurōpaeum contiōnābātur dē amōre patriae, inter quam ōrātiōnem ausus est parvum vexillum Britannicum dē sīnū dēprōmere et vībrāre. Itaque Margarīta McGuinness, quae senātuī praeerat, facultātem loquendī eī statim ēripuit. Nam pūblica et patria vexilla, quae multī senātōrēs ōlim solēbant suīs in mēnsīs exhibēre, mediō mēnse Iānuāriō prōhibita sunt novīs regulīs, quās ēdīxit David Sassōlius, praeses Senātūs Eurōpaeī. Itaque ultima ōrātiō, quam Farage in senātū Eurōpaeōrum habuit, est in mediā sententiā interscissa.
An melius sit minus labōrāre
In senātū Vasintōniēnsium prōposuit Jōsēphus Nguyen ut numerus horārum, quās singulīs hebdomadibus solērent operāriī labōrem pānis lucrandī causā impendere, ā quadrāgintā ad trīgintā et duās, sīve ut numerus diērum ā quinque ē septēnīs diēbus ad quattuor, dēminuerētur. Nam societas Vasintōniāna et rēbus ēlectronicīs parandīs dicāta, cui nōmen Microsoft, nuper in Iapōniā experīmentum suscēpit, quō disceret an melius esset postulāre ut opera darētur quaternōs diēs, ternīs quiescendō atque animō relaxandō servātīs, quam ā diē Lunae usque in diem Veneris solitam labōris et hōrārum ratiōnem sequī. Microsoftiānī referunt suōs eō dīligentiōrēs in operīs dandīs sēsē praebuisse quō plus ōtiī sit iīs tribūtum. Idem dē Batāviā dīcitur, ubi plērīque hominēs nē trīgintā quidem hōrās in hebdomade lucrum sibi merent. Incertum autem est, an senātōrēs novum illum mōrem minus labōrāndī probātūrī sint, an potius anxiī futūrī sint, nē pigritiam atque inertiam prōmōvēre videāntur.
Donaldus Trump, praeses Americānus, diē Martis in superiōre camerā senātūs rīte reus factus est, ab īnferiōre camerā senātūs accūsātus auctōritāte male abūtendī et senātuī officiendī. Incertum est quō diē senātōrēs reum aut damnātūrī aut absolūtūrī sint, sed vērisimile vidētur senātōrēs factiōnis dextrae, quī in superiōre camerā pollent, praesidem, ut quī sit ēiusdem factiōnis, esse absolūtūrōs. Praeses ipse iūdiciō abest et ad dītissimōs argentāriōs negōtiātōrēsque Tavaī in Helvetiā est contiōnātus.
Novus morbus in Sīnīs ortus
Novus morbus, quī putātur ab animālibus in hominēs serpsisse, repertus est in Sīnēnsium urbe Wuhan dictā. Quibus modīs, quam celeriter, quam lātē haec lues, quae novellum Corōnavīrus annī bis millēsimī ūndēvīcēsimī dīcitur, inter hominēs mānet, medicī adhūc nēsciunt. Quod perīculōsissimum est, hoc Corōnavīrus ortum est paulō ante festōs diēs, quōs Sīnēnsēs solent observāre ad novum annum lūnārem inaugurandum. Illōs diēs quotannīs ad ter milliēns centēna mīlia Sīnēnsium migrāre solent, ut cum famīliā novum annum salūtent. Hōc autem annō ad quadringentiēs centēna mīlia hominum ab itineribus prōhibentur, nē morbus per tōtās Sīnās eōs in itinere comitētur nēve gentem Sīnēnsem omnīnō vastet.
Seattlī in Vasintōniā cīvitāte Americānā tenētur vir Snōhōmisēnsis, quī Sīnās nuper vīsit et putātur eōdem novō morbō laborāre: quem medicī per īnstrūmenta automata sānāre cōnantur; aliōquī sōlus tenētur in cellā medicā, nē lātius contagiō mānet. Duo aliī Americānī certius referuntur pestilentiam contrāxisse.
Hodiē, tertiō decimō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, sed vidētur mox dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra, quia Alexander Boris de Pfeffel Johnson victor ēvāsit in comitiīs heri habitīs. Factiō Cōnservātīva māiōrem partem senātūs Britannōrum cōnsecūta est; et factiō Opificum magnum damnum tulit propter Ieremiam Corbyn, cūius cōnsilia plērōsque cīvēs improbāvisse nunc patet; factiō autem Līberālis et Populāris, quippe quae hortāta esset ut Britannia in Ūniōne Eurōpaeā manēret, est paene excīsa ēiusque dux, Iōhanna Swinson, ē senātū est ēiecta. At factiō Calēdonica, quae Ūniōnī Eurōpaeae favet, etiam fortiter fēcit et rogat ut liceat Calēdonīs suffragia ferre dē suā lībertāte.
Sanna Marin ad summum magistrātum prōmōta
In Finlandiā, postquam Antti Rinne ēiusque administrī, aliā factiōne dē regiminis cōnsociātiōne dēscīscentī, coactī erant sē magistrātibus abdicāre, Sannam Marin, quae fuit administra commeātuī et sententiīs commūnicandīs praeposita, Sociālistae et Populārēs creāvērunt novam ministram prīmāriam. Nēmō praefectus Finnīs est minōre aetāte creātus quam Marin, quae est nāta annōs trīginta et quattuor, neque hodiē in orbe terrārum clavum reīpūblicae tractat ullus homō aetāte minor. Nam Alexander Honcharuk, minister prīmārius Rutheniae, ad trīcēsimum quīntum vītae annum pervēnit, et Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, ad trīcēsimum sextum. Marin prōmittit sē operam dāturam ut clima tueātur.
Peregrīnātōrēs in monte ignivomō periērunt
Dum peregrīnātōrēs voluptātis causā vīsitant, mōns in Whakārī sīve Albā Īnsulā Neozēlandicā, prope īnsulam Septentriōnālem, ignem ēvomuit. Quīnque sine dubiō periērunt, nōnnullī aliī nōn sunt repertī nec putantur vīvere. Adhūc perīculōsior habētur mōns quam ut ā manibus auxiliāriīs et vīgilibus pervestigētur. Etiam ante clādem perīculōsa putābātur īnsula, sed societātēs periēgēticae dēna mīlia hominum singulīs annīs ad illum montem dūcēbant atque inde magnum lucrum faciēbant.
Hongcongia
Diē Sōlis centēna mīlia Hongcongēnsium per viās reclāmāvērunt. Post sex mēnses reclāmātiōnum, cum regimen populārī voluntātī nōn respondeat, parum mūtātur, nisi quod illīus īnsulae oeconomia magnum tulit detrimentum. Ē mēnse Iūniō custōdēs pūblicī sex mīlia hominum comprehendērunt et sēdecim mīlia vasculōrum fūmī lacrimōsī atque ad decem mīlia glandium cummeārum in reclāmātōrēs mīsērunt.
Pūtin et Zelenskiy cōnveniunt
Vladimīrus Pūtin, praeses Russiae, et Vladimīrus Zelenskiy, praeses Ruthēniae, prīmum convēnērunt Lutetiae Parīsiōrum, cum Emmanuel Macrōn praeses Gallōrum et Angela Merkel cancellāria Germānōrum hospitiō eōs coniungerent. Nōn autem coniunctae sunt dextrae, et rīsūs omniaque signa pācis vel amīcitiae dēfuērunt. Nam annō bis millēsimō quartō decimō, quō respūblica Ruthēnica est ā suīs cīvibus ēversa et Victōrius Yanukovych praeses tamquam tyrannus et neurospaston Russōrum est in exilium exactus, mīlitēs Russicī tam clandestīnī quam apertī proelia in Ruthēniā gessērunt, Crimaeam paenīnsulam cēpērunt, et aliās partēs Ruthēniae adhūc occupant. Russī enim nullō modo possunt Crimaeam, quae portus est Russōrum classis nāvālis, līberīs Ruthēnīs crēdere. Incertum est, an pax inter Russiam et Ruthēniam compōnī possit, sed cōnsentit utraque pars captīvōs dīmittere.
Russī certāminibus interdīcuntur
Interdictum est nē athlētae Russī, saltem prō suā patriā, certārent in ludīs Olympicīs nēve in certāmine tōtīus mundī pedifollicō nēve in ullīs ludīs tōtīus mundī quī intrā quattuor annōs essent habendī. Nam saepius athlētae Russī ūsī erant medicāmentīs, quae vigōrem corporis praeter hūmānam nātūram augent: neque etiam monitī vel etiam annō priōre punītī dēstitērunt ab abūsū illōrum medicāmentōrum, quae ā regimine dābantur athlētīs. Ex alterā parte nōnnullī, inter quōs Igor Lebedev senātor Russicus, rēspūblicās occidentālēs culpant, quās dīcunt velle Russiam iniustē refrēnāre. Russicīs athlētīs sublātīs, Americānī, Sīnēnsēs, Iāpōnēs putantur plūra nomismata aurea lātūrī.
Pūtin dē assassiniō loquitur
Vladimīrus Pūtin diurnariīs dē virō Georgiānō nuper occīsō percontantibus fūsius quam dē tālibus rēbus solēbat respondit. Zelimkhan Khangoshvīlī, mīlēs quī in Chechniā et Ossetiā merīdionālī pugnāvisse fertur et in Germaniam confūgerat, Berolīnī mēnse Māiō est interfectus. Percussor, quī comprehēnsus est, litterās commeātūs habuit lēgitimās ā Russīs rīte datās sed falsō nōmine inscrīptās, quārē Germānī, quī verum ēius nōmen nōn certius certō habent, suspicantur eum esse sīcārium Russicum, itaque cēlandum esse nē aliī speculātōrēs Russicī cōnentur eum interficere, nē testārī possit. Pūtin autem negāvit suōs quidquam fēcisse; Berolīnum esse locum scelerātum ubi quodcumque accidere posset; virum, quī mortuus esset, fuisse crūdēlem et sanguinem sitīvisse; ūnō in impetū eum nōnāginta et octō hominēs occīdisse; coniūrātum adiūvisse ut trāmina subterrānea Moscōviae dīrumperentur. Nulla certa indicia nec testēs obtulit Pūtin.
Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō opere suō dēstitit
Diē Martis Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō, quod quattuor et vīgintī annōs lītēs dē commerciō ortās inter variās gentēs compōnit nē portōria aliaque obstacula mercātūrae augeantur nēve etiam bella mercātōria gerantur, opere suō dēstitit. Nam multōs annōs, immō etiam ā tempore quō Georgius Bush fuit praesēs, Americānī obstant, nē novī iūdicēs creentur, dum veterēs rūde dōnantur: itaque ex septem iūdicibus, quōs fas est appellāre, ūnus nunc superest, et secundum appellātiōnis normās nōn licet causam agī nisi coram tribus iūdicibus. Americānī enim inter alia queruuntur Institūtum nimis tardē agere, nimis lātās diffūsāsque sententiās ferre, parum rectē iūdicāre dē Sīnēnsium mercātūrā, quae negōtia prīvāta pūblicīs impēnsīs corrōboret.
Nova ordinātra in Sīnīs
Regimen Sīnēnsium imperāvit omnibus magistrātibus institūtīsque pūblicīs, ut dē societātibus omnīnō Sīnicīs comparārent nova ordinātra seu computātōria, id est instrūmenta ēlectronica quibus omnēs tabulae et acta et memōria pūblica administrantur, ūnā cum programmātibus logicīs quibus tālia instrūmenta suō mūnere funguntur. Post trēs enim annōs prohibēbitur nē quis ordinātrīs nēve programmātibus ūtātur quae in Sīnās ex aliīs terrīs sint importāta. Societātēs fabricātōriae et mercātōriae, quae ordinātra et partes computātōriās cōnficiunt, magnīs mercēdibus nunc cōnantur perītōs artificēs opificēsque condūcere ē Formōsā īnsulā, quae lībera manet quamvīs regimen Sīnēnsium īnsulam illam suā in diciōne esse dictitet.
Abiy Ahmed praemiō Nōbeliānō honestātus
Oslōae in Norvegiā Abiy Ahmed, minister prīmārius Aethiopum, Nōbeliānō praemiō pācis fovendae honestātus est, quippe qui pācem inter Aethiopiam et Eritrēam composuisset. Abiy, annōs trēs et quadrāgintā nātus, nātū minimus est omnium principum Africānōrum quī hodiē summum magistrātum obtinent. In orātiōne, quem coram Haraldum ēius nōminis quintum rēgem Norvegiae habuit, Abiy et Isaias Afwerki praesidem Eritrēae laudavit et monuit regiōnem suam in perīculum bellī venīre posse, tam propter latrōnēs quī terrōrem populō incūtere religiōnis prōmōvendae causā cuperent, quos mercātōrēs terrōris et negōtiātōrēs dēspērātiōnis miseriārumque appellāvit, quam propter potentissimās gentēs externās, quae castra mīlitāria in Africā mūnīre vellent.
An liceat canēs ad cēnam invītāre
Magistrātūs Vasintōniēnsēs nunc dēliberant an permittendum sit ut canēs in popīnās, tabernās, caupōnās admittantur. Lēge enim nunc salūtātis pūblicae tuendae causā interdīcitur, nē quis nisi caecus canem indūcat in ullam tabernam, ubi cibus vendātur. Nihilominus contrā lēgēs saepe fit, ut Bellinghamēnsēs suōs amīcissimōs canēs, quī semper sunt optimī, sēcum quōcumque afferant, nam inurbānum multīs vidētur canem domī, ubi sōlus est, dērelinquere. Porrō novae tabernae, ut Paws for a Beer, ubi canēs līberī inter hominēs cerevisiam haurientēs vagantur, et Nēkō Cat Cafē, quae hieme aperiētur ubi inter multās fēlēs hominēs versentur, animālia cum cibīs vendendīs commiscent. Itaque magistrātūs nunc novās regulās prōpōnunt, quibus lātīs ā mēnse Octōbrī annō bis millēsimō vīcēsimō licēbit canibus in cavaediīs et hortīs et aliīs locīs sub dīvō positīs saltem cum suīs hominibus cēnāre.
Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus. Reliquum mēnsem fēriās hiemālēs observābimus, itaque nuntiōs Latīnōs usque in mēnsem Iānuārium intermittēmus. Vōbis et vestrīs hilara Sāturnālia et prosperās fēriās nātālīciās et novum annum faustum, fēlīcem, fortūnātum exoptāmus.
Hodiē, sextō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson hodiē praeest Britannīs, sed diē Iōvis comitia ibi habēbuntur.
Hongcongia
Comitiīs habitīs auctōritās populī, quam et reclāmātōrēs lībertātī faventēs et regimen ā Sīnēnsibus impositum sibi vindicābant, certius certō est penes reclāmātōrēs. Nam septem ē dēnīs cīvēs suffragium dedērunt, et factiōnēs quae lībertātī favent plūs quam trēs partēs omnium honōrum tulērunt, cum candidātī ad Sīnēnsium regimen prōniōrēs essent reprobātī et rēiectī. Adhūc reclāmātur Hongcongia contrā regimen, nec potest nunc Carrie Lam dīcere sē voluntātem tacitam silentium cīvium contrā paucōs reclāmātōrēs exsequī: nam et reclāmandō et suffragiīs ferendīs cīvēs sunt locūtī.
Mēnse Novembrī exeunte praeses Americānus lēgem probāvit, quam senātus mīrā factiōnum concordiā tulerat, quā singulīs annīs recēnsērentur status et condiciō Hongcongiae ut poenae mercātōriae impōnerentur, sī Sīnēnsēs lībertātem Honcongēnsium rēstrinxissent; nēve arma regiminī Hongcongēnsium venderentur.
Cōrēa Boreālis
Choe Son Hui, Cōrēae Boreālis vice-ministra rēbus exterīs praefecta questa est Donaldum Trump, praesidem Americānum parum pudīcē loquī dē “suprēmō magistrātū dignitātis,” id est dē Kim Jong-un tyrannō Cōrēānōrum Boreālium, et monuit nē necesse esset cognōscere fatuitātem fatuī virī, id est praesidis Americānī, recrūdēscere vidērī. Nam similibus contumēliīs longīs et obtortīs ūsus erat Kim Jong-un in praesidem Americānum annō bis millēsimō septimō decimō, quō Trump etiam Kim appellāvit “Homunculum Rōchetālem” quippe cuī placēret missilia in caelum mittere.
Reclāmātur in Galliā
Centēnī mīlium Gallōrum reclāmant et ferē tertia pars omnium a suīs operibus dēsistunt. Trāmina ferriviāria et āēroplāna stant, scholae clauduntur, tōta cīvitās turbātur. Queruntur enim permultī dē cōnsiliō, quod cēpit Emmanuel Macron praeses, ad alimenta ēmeritīs rudeque dōnātīs opificibus destināta dēminuenda. Nam Gallī cīvēs diūtius nunc vīvunt, quam eō tempore, quō illae pēnsiōnēs prīmum dabantur; itaque fiscus, quō stipendia tribuuntur, dēficiet nisi aut pēnsiōnēs dēminutae erunt aut aetas, quā hominēs incipiunt eās accipere, erit aucta. Hominēs quī commūnem opīniōnem metiuntur dīcunt opificēs scīre necesse fore lēgēs dē pēnsiōnibus lātās nōvāre nē fiscus dēficiat, sed īrā nihilōminus commovērī propter praesidis cōnsilium.
Latrō līberātus duōs occīdit
Londīniī diē Veneris Usman Khan, latrō duodētrīgintā annōs nātus, quīnque cultrō percusserat in ponte Londīniēnsī antequam ipse ā custōdibus pūblicīs est occīsus; ex illīs, quī erant oppugnātī, duo periērunt. Khan, qui assecla fuit Anjem Choudary ducis latronum, etiam sectae Al Muhajiroun (inter multa alia nōmina) dictae interfuit; et annō bis millēsimō duodecimō vinculīs pūblicīs mandātus erat, cum mōlītus esset forum argentārium dīrumpere, et īnsuper tenendus erat ferē decem annōs diūtius; sed is, ūnā cum aliīs latrōnibus ēiusdem sectae et Anjem Choudaray ipsō, līberātus est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum nē dīmidiam quidem partem poenārum ā iūdicibus indictārum explēvisset.
Festī diēs Bellinghamiae celebrandī
Scholīs studiōrum Ūniversitātis peractīs multa et festīva Bellinghamiae aguntur ante diem nātālem Christī. In Portū Amoenō diēbus Saturnī hominēs vehentur raedīs quās equī trahent et in forō Nātālīciō nundinābuntur vel Sanctum Nīcolāum vīsent. In oppidō Lynden dictō agētur fabula scaenica et mūsicālis, cui titulus Narnia, et Ferndālī in tuguriīs ligneīs antīquō mōre, nōn sine crustulīs, feriae Nātālīciae observābuntur. Crās, diē septimō, in mediā Bellinghamiā ubi nundinae singulīs hebdomadibus habentur, arbor pūblica ab urbī praefectā illūminābitur, et sīcera et socolātae potiō et crustula spectantibus offerentur, et nundinae Nātāliciae habēbuntur inter quās laetī hominēs carmina Nātālīcia cantantēs vagābuntur.
Hodiē, vīcēsimō secundō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs.
Obsessiō ūniversitātis Hongcongēnsis
Honcongēnsis Studiōrum Ūniversitas Polytechnica hāc hebdomāde ā reclāmātōribus occupātur atque ā custōdibus pūblicīs, quippe quī proelium cum iuvenibus gerere nōlint, obsidētur. Reclāmātōrēs enim sagittīs aliīsque tēlīs antīquīs armātī, ūnā cum “magīs igniferīs” quī pyrobolōs parant iaciuntque, custōdēs pūblicōs dēterruērunt nē in studiōrum ūniversitātem intrārent, sed reclāmātōrēs ipsī nōn audent ē campō, tamquam castrīs, ūniversitātis prōficiscī, nē comprehendantur et tumultūs concitātī accūsentur. Nōnnullī frustrā cōnātī sunt per cloācās labyrinthēās petere fūgam. Aliōquī cīvitās eā pāce fruitur quā ferē sex mēnsēs caruit: et diē Sōlis comitia habēbuntur, quibus spērant et reclāmātōrēs et regimen suōs candidātōs ēlectum īrī.
Cōrēa et Iapōnia incipiunt discordiam dēpōnere
Ultimō temporis articulō Cōrēānī Merīdiōnālēs nuntiāvērunt sē nōlle pactum abrogāre, quō sēcrēta atque arcāna, quae dē hostibus per speculātōrēs cognoscuntur, cum Iapōnibus commūnicārent. Nuper enim discordia inter Cōrēānōs et Iāpōnēs propter causās ā nostrō saeculō rēmōtās est orta, quā rē varia pacta sunt dissolūta et commercium inter illās gentēs impedītum. Nunc vērō videntur Cōrēānī Merīdiōnālēs velle cum Iāpōnibus agere dē amīcitiā dēnuō fovendā. Kang Kyung-wha, ministra Cōrēāna rēbus exterīs praefecta, diē Veneris Nāgōiam, quae urbs maxima est in Chūbū seu mediā Iāpōniā, advēnit ubi nunc conveniunt lēgātī vīgintī gentium potentissimārum, inter quās et Cōrēānī Merīdiōnālēs et Iāpōnēs numerantur. Anteā ferēbātur ministra Cōrēāna āfūtūra esse conventuī in Iāpōniā habendō, sed discordiā aliquātenus dēminūtā nōn sōlum adest illa sed etiam cum ministrō Iāpōnicō collocūtūra.
Africānī īnsulās dē Britannīs poscunt
Ūniō Africāna diē Veneris poposcit ut Īnsulae Chagos dictae, quae ex annō millēsimō octingentēsimō decimō quartō sub diciōne sunt Britannōrum, Mauritiō trāderentur. Mēnse enim Māiō Coetus Gentium Ūnitārum suffragiīs lātīs cēnsuit īnsulās illās Mauritiō ante diem hūius mēnsis vīcēsimum tertium trādendās et omnēs colōniās inde dēdūcendās, quod vērō Britannī prōmittunt sē nōn factūrōs. Hodiē nēmō in illīs īnsulīs habitat nisi mīlitēs Britannī Americānīque, cum mediō saeculō vīcēsimō Britannī incolās omnēs in Mauritium vī expulerint ut castra mīlitāria et āērāria ibi mūnīrent. Īnsulae illae, quōrum nōmen Lātīnē nōn dēclīnātur et Lusitānicē significat “Quinque vulnera Christī,” ā Mauritiō mille mīlia passuum distant.
Fēlēs glīscunt
Nuper crassa fēles Bellinghamēnsis, Cinderblock nōmine, per tōtum orbem terrārum innōtuit nōn sōlum propter obēsitātem sed etiam propter exercitia, quibus medicī cōnantur efficere ut fēles in meliōrem valētūdinem redūcātur. Nam Cinderblock pōnitur in arcā, cūius solum per sē mōvētur, ut fēles cōgātur ambulāre; porrō, nē crūra, quae vix possint animal vigintī et quīnque pondo sustentāre, nimis premantur, aqua infunditur in arcam, et corpus pingue per aquam vadāns etiam supernatat et aquā fulcītur. Medicī, quī mānsuētās bestiās cūrant, monent Cinderblock vix sōlam esse fēlem, quae praeter modum pascātur: immō in diēs saepius sē vidēre fēlēs crassiōrēs quam ut bonā valētūdine fruantur. Nōn oportēre amōrem fēlibus dēmonstrāre offulīs offerendīs, nec dēbēre hominem esse audientem dictō (sīve ululātuī) fēlī nimiōs cibōs flāgitantī: immō hominis esse hūmānissimā ratiōnis facultāte ūtī et prō bestiā, quamvīs amīcā et callidā, nihilominus ferā et ratiōne carentī, moderātiōnem et temperantiam observāre.
Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus. Propter fēriās gratiīs agendīs dicātās nuntiōs Latīnōs proximā hebdomade nōn ēdēmus, itaque in superiōrem hebdomadem cūrāte ut bene valeātis.