Audio

diē sextō mēnsis Decembris

diē sextō mēnsis Decembris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:36
 
1X
 

Hodiē, sextō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson hodiē praeest Britannīs, sed diē Iōvis comitia ibi habēbuntur.

Hongcongia

Comitiīs habitīs auctōritās populī, quam et reclāmātōrēs lībertātī faventēs et regimen ā Sīnēnsibus impositum sibi vindicābant, certius certō est penes reclāmātōrēs.  Nam septem ē dēnīs cīvēs suffragium dedērunt, et factiōnēs quae lībertātī favent plūs quam trēs partēs omnium honōrum tulērunt, cum candidātī ad Sīnēnsium regimen prōniōrēs essent reprobātī et rēiectī.  Adhūc reclāmātur Hongcongia contrā regimen, nec potest nunc Carrie Lam dīcere sē voluntātem tacitam silentium cīvium contrā paucōs reclāmātōrēs exsequī: nam et reclāmandō et suffragiīs ferendīs cīvēs sunt locūtī.

Mēnse Novembrī exeunte praeses Americānus lēgem probāvit, quam senātus mīrā factiōnum concordiā tulerat, quā singulīs annīs recēnsērentur status et condiciō Hongcongiae ut poenae mercātōriae impōnerentur, sī Sīnēnsēs lībertātem Honcongēnsium rēstrinxissent; nēve arma regiminī Hongcongēnsium venderentur.

Cōrēa Boreālis

Choe Son Hui, Cōrēae Boreālis vice-ministra rēbus exterīs praefecta questa est Donaldum Trump, praesidem Americānum parum pudīcē loquī dē “suprēmō magistrātū dignitātis,” id est dē Kim Jong-un tyrannō Cōrēānōrum Boreālium, et monuit nē necesse esset cognōscere fatuitātem fatuī virī, id est praesidis Americānī, recrūdēscere vidērī.  Nam similibus contumēliīs longīs et obtortīs ūsus erat Kim Jong-un in praesidem Americānum annō bis millēsimō septimō decimō, quō Trump etiam Kim appellāvit “Homunculum Rōchetālem” quippe cuī placēret missilia in caelum mittere.

Reclāmātur in Galliā

Centēnī mīlium Gallōrum reclāmant et ferē tertia pars omnium a suīs operibus dēsistunt.  Trāmina ferriviāria et āēroplāna stant, scholae clauduntur, tōta cīvitās turbātur. Queruntur enim permultī dē cōnsiliō, quod cēpit Emmanuel Macron praeses, ad alimenta ēmeritīs rudeque dōnātīs opificibus destināta dēminuenda.  Nam Gallī cīvēs diūtius nunc vīvunt, quam eō tempore, quō illae pēnsiōnēs prīmum dabantur; itaque fiscus, quō stipendia tribuuntur, dēficiet nisi aut pēnsiōnēs dēminutae erunt aut aetas, quā hominēs incipiunt eās accipere, erit aucta.  Hominēs quī commūnem opīniōnem metiuntur dīcunt opificēs scīre necesse fore lēgēs dē pēnsiōnibus lātās nōvāre nē fiscus dēficiat, sed īrā nihilōminus commovērī propter praesidis cōnsilium.

Latrō līberātus duōs occīdit

Londīniī diē Veneris Usman Khan, latrō duodētrīgintā annōs nātus, quīnque cultrō percusserat in ponte Londīniēnsī antequam ipse ā custōdibus pūblicīs est occīsus; ex illīs, quī erant oppugnātī, duo periērunt.  Khan, qui assecla fuit Anjem Choudary ducis latronum, etiam sectae Al Muhajiroun (inter multa alia nōmina) dictae interfuit; et annō bis millēsimō duodecimō vinculīs pūblicīs mandātus erat, cum mōlītus esset forum argentārium dīrumpere, et īnsuper tenendus erat ferē decem annōs diūtius; sed is, ūnā cum aliīs latrōnibus ēiusdem sectae et Anjem Choudaray ipsō, līberātus est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum nē dīmidiam quidem partem poenārum ā iūdicibus indictārum explēvisset.

Festī diēs Bellinghamiae celebrandī

Scholīs studiōrum Ūniversitātis peractīs multa et festīva Bellinghamiae aguntur ante diem nātālem Christī.  In Portū Amoenō diēbus Saturnī hominēs vehentur raedīs quās equī trahent et in forō Nātālīciō nundinābuntur vel Sanctum Nīcolāum vīsent.  In oppidō Lynden dictō agētur fabula scaenica et mūsicālis, cui titulus Narnia, et Ferndālī in tuguriīs ligneīs antīquō mōre, nōn sine crustulīs, feriae Nātālīciae observābuntur.  Crās, diē septimō, in mediā Bellinghamiā ubi nundinae singulīs hebdomadibus habentur, arbor pūblica ab urbī praefectā illūminābitur, et sīcera et socolātae potiō et crustula spectantibus offerentur, et nundinae Nātāliciae habēbuntur inter quās laetī hominēs carmina Nātālīcia cantantēs vagābuntur.