Audio

diē vīcēsimō secundō mēnsis Novembris

diē vīcēsimō secundō mēnsis Novembris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 6:12
 
1X
 

Hodiē, vīcēsimō secundō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs.

Obsessiō ūniversitātis Hongcongēnsis

Honcongēnsis Studiōrum Ūniversitas Polytechnica hāc hebdomāde ā reclāmātōribus occupātur atque ā custōdibus pūblicīs, quippe quī proelium cum iuvenibus gerere nōlint, obsidētur.  Reclāmātōrēs enim sagittīs aliīsque tēlīs antīquīs armātī, ūnā cum “magīs igniferīs” quī pyrobolōs parant iaciuntque, custōdēs pūblicōs dēterruērunt nē in studiōrum ūniversitātem intrārent, sed reclāmātōrēs ipsī nōn audent ē campō, tamquam castrīs, ūniversitātis prōficiscī, nē comprehendantur et tumultūs concitātī accūsentur.  Nōnnullī frustrā cōnātī sunt per cloācās labyrinthēās petere fūgam.  Aliōquī cīvitās eā pāce fruitur quā ferē sex mēnsēs caruit: et diē Sōlis comitia habēbuntur, quibus spērant et reclāmātōrēs et regimen suōs candidātōs ēlectum īrī.

Cōrēa et Iapōnia incipiunt discordiam dēpōnere

Ultimō temporis articulō Cōrēānī Merīdiōnālēs nuntiāvērunt sē nōlle pactum abrogāre, quō sēcrēta atque arcāna, quae dē hostibus per speculātōrēs cognoscuntur, cum Iapōnibus commūnicārent.  Nuper enim discordia inter Cōrēānōs et Iāpōnēs propter causās ā nostrō saeculō rēmōtās est orta, quā rē varia pacta sunt dissolūta et commercium inter illās gentēs impedītum.  Nunc vērō videntur Cōrēānī Merīdiōnālēs velle cum Iāpōnibus agere dē amīcitiā dēnuō fovendā.  Kang Kyung-wha, ministra Cōrēāna rēbus exterīs praefecta, diē Veneris Nāgōiam, quae urbs maxima est in Chūbū seu mediā Iāpōniā, advēnit ubi nunc conveniunt lēgātī vīgintī gentium potentissimārum, inter quās et Cōrēānī Merīdiōnālēs et Iāpōnēs numerantur.  Anteā ferēbātur ministra Cōrēāna āfūtūra esse conventuī in Iāpōniā habendō, sed discordiā aliquātenus dēminūtā nōn sōlum adest illa sed etiam cum ministrō Iāpōnicō collocūtūra.

Africānī īnsulās dē Britannīs poscunt

Ūniō Africāna diē Veneris poposcit ut Īnsulae Chagos dictae, quae ex annō millēsimō octingentēsimō decimō quartō sub diciōne sunt Britannōrum, Mauritiō trāderentur.  Mēnse enim Māiō Coetus Gentium Ūnitārum suffragiīs lātīs cēnsuit īnsulās illās Mauritiō ante diem hūius mēnsis vīcēsimum tertium trādendās et omnēs colōniās inde dēdūcendās, quod vērō Britannī prōmittunt sē nōn factūrōs.  Hodiē nēmō in illīs īnsulīs habitat nisi mīlitēs Britannī Americānīque, cum mediō saeculō vīcēsimō Britannī incolās omnēs in Mauritium vī expulerint ut castra mīlitāria et āērāria ibi mūnīrent.  Īnsulae illae, quōrum nōmen Lātīnē nōn dēclīnātur et Lusitānicē significat “Quinque vulnera Christī,” ā Mauritiō mille mīlia passuum distant.

Fēlēs glīscunt

Nuper crassa fēles Bellinghamēnsis, Cinderblock nōmine, per tōtum orbem terrārum innōtuit nōn sōlum propter obēsitātem sed etiam propter exercitia, quibus medicī cōnantur efficere ut fēles in meliōrem valētūdinem redūcātur.  Nam Cinderblock pōnitur in arcā, cūius solum per sē mōvētur, ut fēles cōgātur ambulāre; porrō, nē crūra, quae vix possint animal vigintī et quīnque pondo sustentāre, nimis premantur, aqua infunditur in arcam, et corpus pingue per aquam vadāns etiam supernatat et aquā fulcītur.  Medicī, quī mānsuētās bestiās cūrant, monent Cinderblock vix sōlam esse fēlem, quae praeter modum pascātur: immō in diēs saepius sē vidēre fēlēs crassiōrēs quam ut bonā valētūdine fruantur.  Nōn oportēre amōrem fēlibus dēmonstrāre offulīs offerendīs, nec dēbēre hominem esse audientem dictō (sīve ululātuī) fēlī nimiōs cibōs flāgitantī: immō hominis esse hūmānissimā ratiōnis facultāte ūtī et prō bestiā, quamvīs amīcā et callidā, nihilominus ferā et ratiōne carentī, moderātiōnem et temperantiam observāre.

Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus. Propter fēriās gratiīs agendīs dicātās nuntiōs Latīnōs proximā hebdomade nōn ēdēmus, itaque in superiōrem hebdomadem cūrāte ut bene valeātis.