Audio

diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī
Loading
/

Præses Americānus reus

Donaldus Trump, praeses Americānus, diē Martis in superiōre camerā senātūs rīte reus factus est, ab īnferiōre camerā senātūs accūsātus auctōritāte male abūtendī et senātuī officiendī.  Incertum est quō diē senātōrēs reum aut damnātūrī aut absolūtūrī sint, sed vērisimile vidētur senātōrēs factiōnis dextrae, quī in superiōre camerā pollent, praesidem, ut quī sit ēiusdem factiōnis, esse absolūtūrōs.  Praeses ipse iūdiciō abest et ad dītissimōs argentāriōs negōtiātōrēsque Tavaī in Helvetiā est contiōnātus.

Novus morbus in Sīnīs ortus

Novus morbus, quī putātur ab animālibus in hominēs serpsisse, repertus est in Sīnēnsium urbe Wuhan dictā.  Quibus modīs, quam celeriter, quam lātē haec lues, quae novellum Corōnavīrus annī bis millēsimī ūndēvīcēsimī dīcitur, inter hominēs mānet, medicī adhūc nēsciunt.  Quod perīculōsissimum est, hoc Corōnavīrus ortum est paulō ante festōs diēs, quōs Sīnēnsēs solent observāre ad novum annum lūnārem inaugurandum.  Illōs diēs quotannīs ad ter milliēns centēna mīlia Sīnēnsium migrāre solent, ut cum famīliā novum annum salūtent.  Hōc autem annō ad quadringentiēs centēna mīlia hominum ab itineribus prōhibentur, nē morbus per tōtās Sīnās eōs in itinere comitētur nēve gentem Sīnēnsem omnīnō vastet.

Seattlī in Vasintōniā cīvitāte Americānā tenētur vir Snōhōmisēnsis, quī Sīnās nuper vīsit et putātur eōdem novō morbō laborāre: quem medicī per īnstrūmenta automata sānāre cōnantur; aliōquī sōlus tenētur in cellā medicā, nē lātius contagiō mānet.  Duo aliī Americānī certius referuntur pestilentiam contrāxisse.

Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra

Diē Iōvis Elizabētha regīna Britannōrum, lēgem ā senātōribus lātam annuit, quā Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā tandem, post longās morās, mēnse exeunte dēscīscere incipiet.  Senātus tōtīus Eurōpae, prō suā parte, putātur diē Mercūriī assēnsum īrī.

Speculātōrēs Russicī ē Bulgariā expulsī

Duo lēgātī Russicī, quī speculandī accūsantur, ā Bulgarīs expelluntur.  Per eōs Russī dē comitiīs habendīs et dē secūritāte energīae discere cōnābantur.  Trēs aliī Russī accusantur venēficiī affectātī: nam Aemīlianus Gebrev, mercātor armōrum Bulgarus, ac fīlius ēius ferē necātī sunt venēnō similī illī, quō Sergius Skirpal Iūliaque fīlia ēius sunt in Britanniā interfectī; Dionȳsius Sergeyev, quī etiam Sergius Fedotov appellātur, speculātor Russicus, putātur utrīque venēficiō esse praefectus.