Audio

diē decimō tertiō mēnsis Decembris

diē decimō tertiō mēnsis Decembris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 12:08
 
1X
 

Hodiē, tertiō decimō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, sed vidētur mox dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra, quia Alexander Boris de Pfeffel Johnson victor ēvāsit in comitiīs heri habitīs.  Factiō Cōnservātīva māiōrem partem senātūs Britannōrum cōnsecūta est; et factiō Opificum magnum damnum tulit propter Ieremiam Corbyn, cūius cōnsilia plērōsque cīvēs improbāvisse nunc patet; factiō autem Līberālis et Populāris, quippe quae hortāta esset ut Britannia in Ūniōne Eurōpaeā manēret, est paene excīsa ēiusque dux, Iōhanna Swinson, ē senātū est ēiecta.  At factiō Calēdonica, quae Ūniōnī Eurōpaeae favet, etiam fortiter fēcit et rogat ut liceat Calēdonīs suffragia ferre dē suā lībertāte.

Sanna Marin ad summum magistrātum prōmōta

In Finlandiā, postquam Antti Rinne ēiusque administrī, aliā factiōne dē regiminis cōnsociātiōne dēscīscentī, coactī erant sē magistrātibus abdicāre, Sannam Marin, quae fuit administra commeātuī et sententiīs commūnicandīs praeposita, Sociālistae et Populārēs creāvērunt novam ministram prīmāriam.  Nēmō praefectus Finnīs est minōre aetāte creātus quam Marin, quae est nāta annōs trīginta et quattuor, neque hodiē in orbe terrārum clavum reīpūblicae tractat ullus homō aetāte minor.  Nam Alexander Honcharuk, minister prīmārius Rutheniae, ad trīcēsimum quīntum vītae annum pervēnit, et Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, ad trīcēsimum sextum.  Marin prōmittit sē operam dāturam ut clima tueātur.

Peregrīnātōrēs in monte ignivomō periērunt

Dum peregrīnātōrēs voluptātis causā vīsitant, mōns in Whakārī sīve Albā Īnsulā Neozēlandicā, prope īnsulam Septentriōnālem, ignem ēvomuit.  Quīnque sine dubiō periērunt, nōnnullī aliī nōn sunt repertī nec putantur vīvere.  Adhūc perīculōsior habētur mōns quam ut ā manibus auxiliāriīs et vīgilibus pervestigētur.  Etiam ante clādem perīculōsa putābātur īnsula, sed societātēs periēgēticae dēna mīlia hominum singulīs annīs ad illum montem dūcēbant atque inde magnum lucrum faciēbant.

Hongcongia

Diē Sōlis centēna mīlia Hongcongēnsium per viās reclāmāvērunt.  Post sex mēnses reclāmātiōnum, cum regimen populārī voluntātī nōn respondeat, parum mūtātur, nisi quod illīus īnsulae oeconomia magnum tulit detrimentum. Ē mēnse Iūniō custōdēs pūblicī sex mīlia hominum comprehendērunt et sēdecim mīlia vasculōrum fūmī lacrimōsī atque ad decem mīlia glandium cummeārum in reclāmātōrēs mīsērunt.

Pūtin et Zelenskiy cōnveniunt

Vladimīrus Pūtin, praeses Russiae, et Vladimīrus Zelenskiy, praeses Ruthēniae, prīmum convēnērunt Lutetiae Parīsiōrum, cum Emmanuel Macrōn praeses Gallōrum et Angela Merkel cancellāria Germānōrum hospitiō eōs coniungerent.  Nōn autem coniunctae sunt dextrae, et rīsūs omniaque signa pācis vel amīcitiae dēfuērunt.  Nam annō bis millēsimō quartō decimō, quō respūblica Ruthēnica est ā suīs cīvibus ēversa et Victōrius Yanukovych praeses tamquam tyrannus et neurospaston Russōrum est in exilium exactus, mīlitēs Russicī tam clandestīnī quam apertī proelia in Ruthēniā gessērunt, Crimaeam paenīnsulam cēpērunt, et aliās partēs Ruthēniae adhūc occupant.  Russī enim nullō modo possunt Crimaeam, quae portus est Russōrum classis nāvālis, līberīs Ruthēnīs crēdere. Incertum est, an pax inter Russiam et Ruthēniam compōnī possit, sed cōnsentit utraque pars captīvōs dīmittere.

Russī certāminibus interdīcuntur

Interdictum est nē athlētae Russī, saltem prō suā patriā, certārent in ludīs Olympicīs nēve in certāmine tōtīus mundī pedifollicō nēve in ullīs ludīs tōtīus mundī quī intrā quattuor annōs essent habendī.  Nam saepius athlētae Russī ūsī erant medicāmentīs, quae vigōrem corporis praeter hūmānam nātūram augent: neque etiam monitī vel etiam annō priōre punītī dēstitērunt ab abūsū illōrum medicāmentōrum, quae ā regimine dābantur athlētīs.  Ex alterā parte nōnnullī, inter quōs Igor Lebedev senātor Russicus, rēspūblicās occidentālēs culpant, quās dīcunt velle Russiam iniustē refrēnāre.  Russicīs athlētīs sublātīs, Americānī, Sīnēnsēs, Iāpōnēs putantur plūra nomismata aurea lātūrī.

Pūtin dē assassiniō loquitur

Vladimīrus Pūtin diurnariīs dē virō Georgiānō nuper occīsō percontantibus fūsius quam dē tālibus rēbus solēbat respondit.  Zelimkhan Khangoshvīlī, mīlēs quī in Chechniā et Ossetiā merīdionālī pugnāvisse fertur et in Germaniam confūgerat, Berolīnī mēnse Māiō est interfectus.  Percussor, quī comprehēnsus est, litterās commeātūs habuit lēgitimās ā Russīs rīte datās sed falsō nōmine inscrīptās, quārē Germānī, quī verum ēius nōmen nōn certius certō habent, suspicantur eum esse sīcārium Russicum, itaque cēlandum esse nē aliī speculātōrēs Russicī cōnentur eum interficere, nē testārī possit.  Pūtin autem negāvit suōs quidquam fēcisse; Berolīnum esse locum scelerātum ubi quodcumque accidere posset; virum, quī mortuus esset, fuisse crūdēlem et sanguinem sitīvisse; ūnō in impetū eum nōnāginta et octō hominēs occīdisse; coniūrātum adiūvisse ut trāmina subterrānea Moscōviae dīrumperentur.  Nulla certa indicia nec testēs obtulit Pūtin.

Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō opere suō dēstitit

Diē Martis Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō, quod quattuor et vīgintī annōs lītēs dē commerciō ortās inter variās gentēs compōnit nē portōria aliaque obstacula mercātūrae augeantur nēve etiam bella mercātōria gerantur, opere suō dēstitit.  Nam multōs annōs, immō etiam ā tempore quō Georgius Bush fuit praesēs, Americānī obstant, nē novī iūdicēs creentur, dum veterēs rūde dōnantur: itaque ex septem iūdicibus, quōs fas est appellāre, ūnus nunc superest, et secundum appellātiōnis normās nōn licet causam agī nisi coram tribus iūdicibus.  Americānī enim inter alia queruuntur Institūtum nimis tardē agere, nimis lātās diffūsāsque sententiās ferre, parum rectē iūdicāre dē Sīnēnsium mercātūrā, quae negōtia prīvāta pūblicīs impēnsīs corrōboret.

Nova ordinātra in Sīnīs

Regimen Sīnēnsium imperāvit omnibus magistrātibus institūtīsque pūblicīs, ut dē societātibus omnīnō Sīnicīs comparārent nova ordinātra seu computātōria, id est instrūmenta ēlectronica quibus omnēs tabulae et acta et memōria pūblica administrantur, ūnā cum programmātibus logicīs quibus tālia instrūmenta suō mūnere funguntur.  Post trēs enim annōs prohibēbitur nē quis ordinātrīs nēve programmātibus ūtātur quae in Sīnās ex aliīs terrīs sint importāta.  Societātēs fabricātōriae et mercātōriae, quae ordinātra et partes computātōriās cōnficiunt, magnīs mercēdibus nunc cōnantur perītōs artificēs opificēsque condūcere ē Formōsā īnsulā, quae lībera manet quamvīs regimen Sīnēnsium īnsulam illam suā in diciōne esse dictitet.

Abiy Ahmed praemiō Nōbeliānō honestātus

Oslōae in Norvegiā Abiy Ahmed, minister prīmārius Aethiopum, Nōbeliānō praemiō pācis fovendae honestātus est, quippe qui pācem inter Aethiopiam et Eritrēam composuisset.  Abiy, annōs trēs et quadrāgintā nātus, nātū minimus est omnium principum Africānōrum quī hodiē summum magistrātum obtinent.  In orātiōne, quem coram Haraldum ēius nōminis quintum rēgem Norvegiae habuit, Abiy et Isaias Afwerki praesidem Eritrēae laudavit et monuit regiōnem suam in perīculum bellī venīre posse, tam propter latrōnēs quī terrōrem populō incūtere religiōnis prōmōvendae causā cuperent, quos mercātōrēs terrōris et negōtiātōrēs dēspērātiōnis miseriārumque appellāvit, quam propter potentissimās gentēs externās, quae castra mīlitāria in Africā mūnīre vellent. 

An liceat canēs ad cēnam invītāre

Magistrātūs Vasintōniēnsēs nunc dēliberant an permittendum sit ut canēs in popīnās, tabernās, caupōnās admittantur.  Lēge enim nunc salūtātis pūblicae tuendae causā interdīcitur, nē quis nisi caecus canem indūcat in ullam tabernam, ubi cibus vendātur.  Nihilominus contrā lēgēs saepe fit, ut Bellinghamēnsēs suōs amīcissimōs canēs, quī semper sunt optimī, sēcum quōcumque afferant, nam inurbānum multīs vidētur canem domī, ubi sōlus est, dērelinquere.  Porrō novae tabernae, ut Paws for a Beer, ubi canēs līberī inter hominēs cerevisiam haurientēs vagantur, et Nēkō Cat Cafē, quae hieme aperiētur ubi inter multās fēlēs hominēs versentur, animālia cum cibīs vendendīs commiscent.  Itaque magistrātūs nunc novās regulās prōpōnunt, quibus lātīs ā mēnse Octōbrī annō bis millēsimō vīcēsimō licēbit canibus in cavaediīs et hortīs et aliīs locīs sub dīvō positīs saltem cum suīs hominibus cēnāre.

Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus.  Reliquum mēnsem fēriās hiemālēs observābimus, itaque nuntiōs Latīnōs usque in mēnsem Iānuārium intermittēmus.  Vōbis et vestrīs hilara Sāturnālia et prosperās fēriās nātālīciās et novum annum faustum, fēlīcem, fortūnātum exoptāmus.