Audio

diē 9º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 9º mēnsis Martiī
Loading
/

Americānī et Corēānī Septentriōnālēs dē pāce agunt

Donaldus Trump, præsēs Americānōrum, nuntiāvit sē cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium mēnse Mājō conventūrum esse dē pāce inter Corēās duās conciliandā.  Legātī Corēānī merīdiōnālēs, quī cum tyrannī ēmissāriīs diū collocūtī sunt, referunt Kim Jong-un dīcere sē velle arma atomica trādere prō pāce et prosperitāte. Nullus præsēs Americānus ante Donaldum ullum tyrannum Corēānum et Septentriōnālem convēnit.

Dē comitiīs Ītalōrum

Suffrāgiīs Ītalōrum lātīs numerātīsque, incertum manet quæ factiōnēs regnātūræ sint in Ītaliā.  Factiō populāris, quam quidem sē appellat, cūjus erant pristinī ministrī prīmāriī Paulus Gentilōnius et Henrīcus Letta et Matthæus Renzius, est auctōritāte adeō dēminūta, ut nulla spēs salūtis videātur Renziō restāre.  Factiō vērō Quinque Stellārum tertiam partem suffrāgiōrum accēpit, et partēs dextræ, inter quās numerantur factiōnēs Liga (ōlim Liga Septentriōnālis) et Fortitūdō Ītalica et Fratrēs Ītaliæ appellātæ, etiam tertiam partem accēpērunt.  Quis igitur futūrus sit summus magistrātus, et quæ factiōnēs quālem concordiam inter sē invenīre potuerint ut regimen quoddam compōnant, parum liquet. Ūnum autem certum vidētur: vidēlicet Ītalōs in suum statum et condiciōnem, et præcipuē in suōs pristinōs magistrātūs, īrāscī propter ēgestātem, quam juvenēs quæstū carentēs patiuntur, et propter numerum migrantium, quī in Ītaliam nuper confluxērunt.

Palātium Cæleste dē cælō dēlabitur

Tiangong, seu Palātium Cæleste, Prīmum, id est prīma Sinēnsium stātiō quæ circā tellūrem orbēs lustrat, mēnse Martiō exeunte aut Aprīlī ineunte ad terram dēcidet.  Ōlim sperāvērunt Sinēnsēs fore ut possent ē longinquō ēmissiōnibus radiophōnicīs imperāre stātiōnī quæ sē in mare Pācificum præcipitāret, sed annō bis millēsimō sextō decimō stātiō mandātīs radiophōnicīs obœdīre dēsīvit.  Quamvīs igitur doctī, cultōrēs Ūraniæ mūsæ nēsciunt in antecessum vāticinārī utrum in mare an in terram dēlapsūrum sit Tiangong Prīmum.

Carolus Vīnson nāvis Americāna ad Vietnāmiam appulit

Americānōrum nāvis, cui nōmen Carolus Vinson, prīma est nāvis aëroplanīgera quæ post bellum Indosinēnse in Vietnāmiā commorātur.  Vietnāmēnsēs Sinēnsium cōnsilia timent quibus illī īnsulas Spratleiānās, quas Vietnāmēnsēs sibi jūre vindicant sed Sinēnsēs possident et castrīs muniunt, et mare īnsulās circumjacēns capere conantur; porrō Vietnāmēnsēs sperant Americānōs posse Sinēnsium cōnātūs restringere.  Nautæ Americānæ quinque diēs Danangæ et in lūdīs cum Vietnāmēnsibus certābunt et orphanōs seu puerōs orbōs visitābunt.

Bellinghamia ob caffēāriam pōtiōnem notissima

Commentāriī Nātiōnālēs et Geōgraphicī Bellinghamiam referunt inter urbēs numerō cīvium minōrēs sed caffēā seu pōtiōne Arabicā notissimās.  Dīcunt Bellinghamiam esse paradīsum lītorālem ubi æstāte in marī licet cētōs cōnspicere, hieme dē montibus nartīs prōlabī, tōtō autem annō poscere caffēam lentē stillantem.  Ūnā cum Bellinghamiā etiam referuntur Honolūlū īnsulārum Havaiānārum, Boulder in Colōrātō cīvitāte sīta, Carolinopolis in Virgīniā, necnōn aliæ urbēs propter tam pōtiōnēs quam studia acadēmica laudandæ.

Audio

diē 2º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 2º mēnsis Martiī
Loading
/

Xī Jinping terminum suæ auctōritātis tollere temptat

Xī Jinping, sine æmulō gubernātor reīpublicæ Sinēnsium, senātuī prōposuit ut lex, quā prohiberētur nē quis summus magistrātus ter creārētur, abrogārētur.  Quā sublātā, licēbit Jinping in perpetuum regnāre.  Lū Kang, ōrātor ministeriī exteriīs negōtiīs præpositī, diurnāriīs explīcāvit prōpositum factum esse “secundum novam rērum condiciōnem et mōrem socialismī, charactēre Sinicō insignis, in nōvā ætāte sustentandī excolendīque.”  Regiminis cēnsōrēs jam cœpērunt locūtiōnēs, ut “vīvat rex” et “ad solium ascendit,” ut quibus tyrannis adumbrārī videātur, ā nuntiīs epistolīsque dēlēre, sed etiam omnem mentiōnem Winnie illīus Pū, ursī pinguis et fictīciī quōcum nōnnullī cīvēs Sinēnsēs cōnferunt Xī Jinping.

Winnie ille Pu cum Xi Jinping conparatur.

Winnie ille Pu cum Xi Jinping nonnumquam comparātur.

Guillielmus Graham vītā dēfunctus

Inter mātūtīnās priōris diēī Mercūriī hōrās, Guillelmus Graham, quī et pastor præsidum et pontifex prōtestantium apud Americānōs vocābātur, in Dominum obdormīvit.  Quem cōnsuluērunt omnēs præsidēs ab Harriō Trūman usque ad Barācam Ōbāmam, is etiam precibus inaugurātiōnis et Guillielmum Clinton et Georgium Bush patrem benedīxit necnon assiduīs colloquiīs suāsit Georgiō Bush fīliō, antequam præsēs est creātus, ut ab omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstinēret.  Contiōnibus sermōnibusque in centum octōginta et quīnque terrīs habitīs ad trīciēs centēna mīlia hominum ad fīdem Christiānam et Ēvangelicam convertisse existimātur.  Vīxit annōs nōnāgintā et novem.

Cȳrillus Ramaphōsa

Jacōbō Zūmā dē summā auctōritāte dēpulsō Cȳrillus Ramaphōsa creātus est præsēs Africæ Merīdiōnālis.  Ramaphōsa, jūris perītus et inter dītissimōs cīvēs numerātus, etiam collēgium fossōrum seu metallāriōrum condidit et inter dominōs fuit fodīnārum platineārum.  Inter alia, Ramaphōsa vult agrōs ab agricolīs, quī nunc eōs possident, in pauperum diciōnem transferre.

Salmō Atlanticus lēgibus interdīcendus

Senātus Vasintōniēnsium novam lēgem tūlit in salmōnēs Atlanticōs, quōs nōnnullī piscātōrēs etiam ad mare Pācificum lucrī causā pascunt et colunt.  Nam post ducenta mīlia Atlanticōrum salmōnum nuper dē rētibus piscātōrum ēlapsa, cīvēs cœpērunt sollicitārī nē in perīculum venīrent salmōnēs Pācificī.  In Vasintōniā præcipuē in pretiō habentur Pācificī piscēs quī līberē vagantur et bīnīs nōminibus dīcuntur, ut Chinook seu Regiī, Cōhō sīve Argenteī, Gibbī seu Roseī, Sūcæ seu Rubeī.  Atlanticī tamen, quī nullō aliō nōmine perhibentur, tamquam pecudēs in rētibus piscīnīsve coluntur.

Bellinghamēnsēs polypō valedīcunt

Bellinghamēnsēs nōn sine tristitiā Mazuī, polypō gigantī et Pācificō, valēdīxērunt.  Mazus enim mēnse Jūniō ad Bellinghamēnse institūtum marīnīs animantibus exhibendīs advēnit, quō tempore fuit tantum quattuor pondō et animōs pellexit præfectōrum institūtō, quibus oblectāmentō fuit polypī alvum digitō scalpere.  Nunc vērō, multīs cancrīs pastus, pondō vīgintī et longitūdine duodecim pedum Mazus inter īnsulās Sanctī Jōannis, quæ inter Vasintōniam et Vancuverium īnsulam jacent, plēnā fruitur lībertāte, ut nātūra genetrix omnibus suīs intendit.

Audio

Diē 8º mēnsis Decembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
Diē 8º mēnsis Decembris
Loading
/

Britannī assassīniī reī

Duo Britannī, Naa’imur Zakarijah Rahman Londoniēnsis et Mohammed Aquib Imran Birminghamiēnsis, diē Mercūriī accūsātī sunt assassīniī affectātī.  Conjūrātī feruntur voluisse in ædēs Therēsæ Mājæ, ministræ prīmāriæ Britannōrum, māteriā displōsīvā perfodere atque inter tumultum Mājam ipsam pugiōnibus occīdere.

Americānī Hierosolyma agnōscunt

Absolvit Donaldus Trump diē Mercuriī id, quod sæculō vīcēsimō cēnsuerat Senātus et prōmīserant Guillelmus Clinton et Georgius Bush et Barācus Ōbāma, vidēlicet ut Hierosolyma agnōscerētur ūna urbs indīvīsa ac caput totīus Isrāēlis.  Nam præsēs Americānus ēdīxit sedem legātiōnis ad Isrāēlītās missæ, nunc Vernicollī sitam, Hierosolyma mōtum īrī.  Benjamin Netanjāhu, summus magistrātus Isrāēlītārum, grātiās ēgit Præsidī Americānōrum et prōmīsit suōs semper actūrum, ut lībertas et tolerantia religiōnum, et Jūdæōrum et Christiānōrum et Mahometānōrum, conservārentur.  Recep Tayyip Erdoğan, præsēs Turcārum, minātus est sē lēgātōs suōs revocātūrum tam ab Isrāel quam ab Americā; Sȳrōrum lēgātī dīxērunt cōnsīlium Americānum esse culmen scelerum, quibus Palæstīna occupārētur et Palæstīnī dispellerentur.  Manuel Hassassian, lēgātus Palæstīnōrum ad Britannōs, diurnāriīs Britannicīs dīxit præsidem Americānum bellum indicāsse in Orientem et in deciēs quīntiēs mīliēs centēna mīlia Mahometānōrum et mīliēs centēna mīlia Christiānōrum quī nollent templa sacrāriaque in diciōnem Jūdæōrum venīre.

Russī certāminibus Olympiīs exclūsī

Russīs, apud quōs annō bis millēsimō quartō decimō lūdī Olympiī erant celebrātī, nōn licēbit annō proximō in Corēā Merīdiōnālī certāre.  Nullī āthlētæ Russī aderunt, nec vexillum Russōrum in ullīs cærimōniīs ostendētur, neque hymnus patrius Russōrum audiētur, nec licēbit magistrātibus Russīs certāmina spectāre.  Sī quis āthlēta Russicus impetrāverit ut sibi liceat tamquam hominī prīvātō certāre, tunicam geret nullīus reīpūblicæ, neque ulla victōria Russīs adscrībētur.  Russī enim culpantur propter abūsum medicāmentōrum, quibus āthlētæ citius, altius, fortius, quam sinit natūra, certāre possint.

Bellinghamia abundat cervesiā

Novum brācīnum, sīve taberna ubi cervesia parātur, diē Jōvis cœpit zȳthum apud Bellinghamēnsēs vendere.  Melvin Brewing, societas braxatōria Viomingāna, apud Vasintōniēnsēs prīmum quattuor genera cervesiæ, mox plūra faciet et vendet; quī poterint ostendere sē nartīs dē Baker monte dēscendisse, eōdem diē in brācīnō Melviniānō bibent pretiō quinque dollārīs dēminūtō.  Bellinghamia, quamvis urbs nōn multīs sit nōta, nihilōminus inter hominēs cervesiārum cognōscentēs jam est præclāra propter numerum et dīversitātem brācīnōrum, inter quæ numerantur Aslan et Boundary Bay et Chuckanut et Kulshan et Stones Throw et Wander: nam Bellinghamēnsēs solēbant in brācīnīs cēnāre etiam antequam tālis ratiō bibendī (sīve vīvendī) cœpit in pretiō habērī.

Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.  Mox nōs incipiēmus fēriās agere hiemālēs, quārē nunc exoptāmus ut vōs fēlīcitāte et pāce et amōre fruāminī atque in proximum annum valeātis.

Audio

Kalendis Decembribus

Nuntii Latini
Nuntii Latini
Kalendis Decembribus
Loading
/

Merkel cum Sociālistīs agit

Suffrāgiīs mēnse Septembrī lātīs, Germānī magistrātibus adhuc carent.  Cum nulla factiō plāne dominārētur sed majōrēs partēs essent dēminūtæ, trēs, vidēlicet factiō Christiāna Populārisque, ad quam pertinet Angela Merkel ipsa, et Populāris Lībera et Viridis, inter sē agēbant dē auctōritāte honōribusque partiendīs.  Nunc vērō incipiunt Christiānī Populārēsque cum Sociālistīs, quōrum dux est Martīnus Schulz, agere dē vīribus conjungendīs.

Mugābē homō prīvātus

Robertus Mugābē, quī usque ad hunc mēnsem Zimbabuæ præfuerat, ā mīlitibus comprehēnsus usque ad diem Martis recusāvit quōminus magistrātum dēpōneret.  Exercitus enim et senātōrēs ægrē ferēbant, quod Mugābē vidēbātur Grātiam uxōrem ideō ad honōrēs prōmōvēre ut sibi fieret successōrī et Zimbabuēnsibus tyrannæ.  Diē Martis munere sē abdicāvit, cum impetrāvisset sibi et præmium, quod ad centiēs centēna mīlia dollarōrum valet, et salārium singulīs mēnsibus sibi pūblicō impēnsō solvendum et, quod maximī momentī erat, lēgem oblīviōnis, nē ante actārum rērum accūsārētur.  Mugābē, annōs nōnāgintā et trēs nātus, ætāte prōvectissimus est omnium principum et magistrātuum quī nostrō sæculō auctōritātem exercent, et Zimbabuam moderātus est annōs trīgintā et septem.

Saudiānī nōbilēs comprehēnsī

In Arabiā Saudiānā, nōnnullī principēs, nōbilēs, magnātēs dōnōrum acceptōrum accūsātī et comprehēnsī sunt ā Mahometō bin Salman principe, quī proximus fertur ad rēgiam auctōritātem accessūrus.  Prō magnā pecūniā nōnnullī jam libertāte fruuntur, ut Mutaib bin Abdullah, pristinī rēgis fīlius, quī mīliardum sīve deciēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum solvit ut crīmine purgārētur.  Bandar bin Sultan princeps, quī annō bis millēsimō prīmō cōnfessus est magnam pecūniam esse dōnīs ad dīvitēs potius quam ad bonum commūne et pūblicum dīversam, etiam inter comprehēnsōs numerātur.

Dē Vasintōniēnsium vīnīs spūmantibus

Mēnsibus hiemālibus appropinquantibus gaudent mercātōrēs spūmantium vīnōrum in Vasintōniā, ubi vīneæ nunc quasi aureā ætāte fruuntur.  Nam ā līneā æquinoctiālī distat Bellinghamia fere tot gradūs quot Campānia Gallōrum, sed diēbus æstīvīs sōl calidior apud nōs ūvās fovet, et noctibus lūna frīgidior eās amplectitur, quibus cælestibus auxiliīs fructus ad plēnam mātūritātem pervenīre potest cūjus acidulus sapor conservātur.  Etiam iīsdem generibus ūvārum et modō fermentātiōnis ūtuntur Vasintōniēnses ac Campāniēnses, sed vīnum Vasintōniānum dīmidiō vēnit.