Audio

diē 11º mēnsis Māiī

diē 11º mēnsis Māiī
Nuntii Latini 2018

 
 
00:00 / 5:00
 
1X
 

Macrōn praemiō Carolī Magnī exornātus

Aquīsgrānī, diē Iōvis, Emmanuel Macrōn, praeses Gallōrum, quippe quī visiōnem novae Eurōpae magis integrātae et concordis prōmōvisset, honōrātus est praemiō Carolī Magnī. Carolus ille Magnus, quī Aquīsgrānī versātus est, nonnumquam pater appellātur Eurōpae, quia nōnō saeculō māiōrem partem Eurōpae occidentālis conciliāvit. Macrōn secundus praeses Gallōrum sīc exornātus est, cum Franciscus Mitterand, ūnā cum Helmodō Kohl cancellāriō Germānōrum, palmam tulit annō millēsimō nōningentēsimō octingentēsimō octāvō. Laudem in Macrōn dīxit Angela Merkel, cancellāria Germānōrum, quæ ipsa praemiō affecta est annō bis millēsimō octāvō.

Magistrātus Carolō Puigdemont praeclūsus

Diē Mercūriī regimen Hispānōrum iūdicēs appellāvērunt ut dē novā lēge Catalaunōrum, quā senātōribus licēret magistrātum in absentiā creāre, sententiam ferrent. Quae lex aliquot mēnsēs suspendētur dum iūdicēs dēlīberābunt; itaque fierī nōn poterit ut Carolus Puigdemont, quī quasi exsul in Germāniā versātur, summum magistrātum Catalaunōrum consequātur. Dīxit Mariānus Rajoy minister prīmārius Hispānōrum regimen lēgī oppōnere cūius prōpositum esset ut fugitīvus, quī iustitiam ēvaderet et forīs versārētur, etiam magistrātus inaugurārētur. Oportet Catalaunōs ante diem vīcēsimum secundum aut novōs magistrātūs creāre aut comitia dēnuō habēre.

Persae bella movent

Diē Iōvis, Persae mīlitēs ēlectī, quī Quds vocantur, vīgintī missilia in Isrāēlem dīrexērunt, quōrum nōnnulla missilibus dēfēnsōriīs intercepta sunt, alia in terram Sȳrōrum, nullō homine vulnerātō, pervēnērunt. Numquam anteā Persæ in Isrāēlītās ipsōs impetum fēcērunt. Multā dē nocte secundum lēgem tāliōnis āēriae cōpiae Isrāēlītārum Persās in Sȳriā mīlitantēs oppugnāvērunt. Etiam in Iemen rebellēs Houthiānī, quibus Persae favent ac succurrunt, missilia in Riyadh caput Ārabiae Saudiānae dīrexērunt, quæ etiam sunt missilibus Saudiānīs intercepta.

Domūs Californiānae vim ēlectricam factūrae

Californiāna cīvitas diē Mercūriī ēdīxit ut ab annō bis millēsimō vīcēsimō omnēs domūs, quae novae aedificārentur, lāminīs instruerentur quae vim ēlectricam facerent dē splendōre sōlis. In vōtīs enim est ut quaeque domus possit tantam vim ēlectricam gignere quantā ūtatur. Quamquam lāminae illae pretiōsae sunt, nihilōminus per dēcursū temporis pecūnia, quā aliōquī vīs ēlectrica emerētur, ūnā cum pūritāte āēris, conservābitur.

Dē mālō caelātō et ad Flōridam missō

Inter precēs et carmina et fūmum salviae, nōnnullī Lummī, aborīginēs quī terram sibi reservātam incolunt prope Bellinghamiam, prōfectī sunt ad Flōridam cīvitātem, quō in itinere septiēns millēna mīlia passuum ēmētientur. Sēcum mālum ferent seu truncum cēdreum ad septendecim pedum altitūdine, quō Lummōrum mōre caelātae figūrae repraesentantur et orcae et salmōnis et corvī et hominum manūs tollentium quibus honōrem offerant ergā orcam atque omnia alia, quae in undīs versantur. Quem mālum quasi dōnum Miāmiam ferent orcae dēstinātum abhinc annīs ferē quinquāgintā prope īnsulam Vidbeiānam captae et mānsuēfactæ atque in piscīnā exhibitae voluptātis spectantium grātiā: sed Lummī sperant fore ut Tōkitae, quō nōmine Lummī solent orcam illam appellāre, seu Lōlīta, ut Miamēnsēs eandem perhibent, līberētur et domum ad mare patrium ante mittātur quam ad vītae fīnem perveniat. Miamēnsēs autem iam negant sē orcam līberātūrōs.