Myconī in Graeciā, Mahōmētus Alī Hammādī, latrō Libānēnsis annōs sexāginta et quīnque nātus, comprehēnsus est, cum litterās commeātūs mīlitibus līmitāneīs dedisset. Annō enim millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō ille inter aliōs latrōnēs āēroplānum Rōmam petēns vī cēperat. Post duōs annōs ille Francofurtī erat comprehēnsus et ā Germānīs līberātus annō bis millēsimō quīntō. Petitur adhūc ab Americānīs quia Americānus nauta, Robertus Stethem nōmine, quī āēroplānō illō īnfēlīcī vehebātur, ā latrōnibus est cruciātus atque occīsus: quārē Americānī mercēdem quīnquāgiēns centēna mīlium dollārōrum prōmittunt eī, quīcumque possit latrōnem in diciōnem suam reddere. Dātus autem est ā Graecīs in custōdiam Germānōrum.
Dē commerciō Asiāticō
Commercium inter Cōrēānōs merīdiōnālēs atque aliās gentēs magnōpere est dēminūtum. Aliquid enim detrimentī in commercium intulit līs, quae inter Cōrēānōs et Iāpōnēs dē rēbus abhinc septuāginta annōs peractīs adhūc agitur: nam lēge tāliōnis mēnse Augustō exeunte Iāpōnēs dēsīverant Cōrēānōs inter fidēlissimās gentēs habēre et novās rātiōnēs mercium inspiciendārum ad līmitēs statuerant. Sed, quod longē māiōris momentī est habendum, quīnta pars commerciī inter Cōrēānōs et Sīnēnsēs gestī subitō ēvānuit. Quod ad Iāpōnēs attinet, Shinzō Ābē, minister prīmārius, novum pactum cum Donaldō Trump, praeside Americānōrum, diē Mercūriī in aedibus Coetūs Omnium Gentium ēgit, quō portōria dēminuerentur et commercium inter Americam et Iāpōniam roborārētur.
Dē Beniamin Netaniāhū
Beniamin Netaniāhū, minister prīmārius Israēlis et praefectus factiōnī liberālī Likud dictae, dēnuō conātur regimen compōnere cum aliīs factiōnibus. Post comitia enim bis habita nulla factiō māiōrem partem populāris auctōritātis sibi vindicāre posse vidētur. Quamquam Netaniāhū victor nōn ēvāsit—immō Beniamin Gantz, aemulus factiōnis caeruleae et candidae, paulō melius ēgit et, quod insolitum est, etiam favōrem cēpit Arabum quī ferē trīginta annōs nullum candidātum approbāverant—nihilōminus mēnsis datur ut Netaniāhū satis concordiae inter senātōrēs compōnat ut tertia comitia vitentur. Nisi Netaniāhū magistrātum obtinēbit, coram iūdicibus dē corruptēlā causam suam aget.
Eurōpaea oeconomia contrahitur
Germānī et Gallī indicēs dispensātōriōs dīvulgāvērunt, quō appāret oeconomia Germānōrum contrahere et Gallōrum parum crēscere, tam in mercibus fabricandīs quam in officiīs praebendīs. Marius Draghī, argentārius totīus Eurōpae, et Christīna Lagarde, quae eō mūnere mox fungētur, hortātī sunt magistrātūs gentium dītiōrum ut ratiōnibus fiscālibus, id est impēnsīs pūblicīs, oeconomiam Eurōpae stimulārent, nēve spērārent argentāriōs sōlōs sōlīs ratiōnibus monētāriīs, id est arte magicā, Eurōpam servātūrōs. Americānī porrō parātī sunt mēnse exeunte nova et magna portōria in mercēs Eurōpaeās impōnere.
Festus diēs Octōbris
Hāc nocte in mediā Bellinghamiā, ubi nundinae diēbus Saturnīs habentur, mōre Germānōrum celebrantur Octōbrālia seu diēs festus Octōbris, quamquam mēnsis Septembris adhūc adest. Autumnālia cervisiārum genera et sīcerae necnōn tomācula farciminaque Germāna offerentur, et prōderit brācās gerere coriaceās et curtātās, quālēs Theodiscē appellantur lederhosen.
Cameron Ortis, qui inter Rēgiōs Canadēnsēs Equitēs praefectus erat relātiōnibus clandestīnīs inter Equitēs circumferendīs, accūsātur crīmine sub lēge sēcūritātis nōndum dīvulgātō. Nam Ortis, quippe quī aes aliēnum ad nōnāgintā mīlia dollarōrum conflāvisset, commercium epistolārum cum Vincentiō Ramos inīvit, quō arcāna et secrēta offerret prō mercēde. Ramos Vancūverēnsis, quī tēlephōna gestābilia et arte cryptographicā rōborāta scelerātīs omnium gentium latrōni bus venditābat, est annō praeteritō ab Americānīs Bellinghamiae comprehēnsus; itaque ēius epistolae in manūs Americānōrum et Canadēnsium dēvēnērunt. Inter alia, quae Ortis ante oculōs habuit et Vincentiō Ramos vendere potuit, numerantur vēra falsaque nōmina agentium clandestīnōrum, quōrum vītae prōditiōne factā in perīculum vēnisse possunt. Nec sōlum arcāna Canadēnsium tractāvit sed etiam relātiōnēs commūnicātae ab Americānīs, Britannīs, Austrāliānīs, Neozēlandiēnsibus, quī sociī ūnā cum Canadēnsibus “quinque oculī” vocantur. Quantum dētrīmentī quinque oculī accēperint, adhūc cognōscitur.
Arabia Saudiāna oppugnāta
Duodēvīgintī āēroplāna automata et septem missilia automata impetūs fēcērunt in duōs locōs Arabiae Saudiānae ubi petroleum ēlixātur atque ēliquātur. Hūthiānī latrōnēs, quī bellum intestīnum in Iemenīā gerunt, dīcunt sē illa āēroplāna missiliaque mīsisse in Saudiānōs, ut quī contrā Hūthiānōs in Iemenīā pugnārent. At Saudiānī Americānīque Persās potius culpant, cum impetūs ā parte septentriōnālī potius quam ab Iemenīā ortī esse videantur. Persae, quī arma Houthiānīs suppeditant, negant sē impetūs fēcisse. Dimidia pars facultātis petroleī prōdūcendī, quā Saudiānī fructī erant, est dēlēta, quārē verendum est nē pretium petroleī magnōpere augeātur.
Russī piscātōrēs Cōrēānōs capiunt
Diē Martis centum et sexāgintā Cōrēānī Boreālēs, quī in marī lītoribus Russicīs praetentō trēdecim nāvibus vectī piscābantur, sunt post breve proelium nāvāle ā Russīs captī. Nam Cōrēānī Boreālēs, cum Russī adīrent ut cognōscerent cur illī fīnēs suōs transgressī essent, Russōs infestīs armīs oppugnāvērunt et trēs nautās Russōs vulnerāvērunt. Russī classicī mīlitēs tandem omnēs nāvēs Cōrēānās cēpērunt et omnēs nautās, quōrum nonnullī in proeliō sunt vulnerātī. Nēmo fertur esse interfectus. Russī lēgātum Cōrēānum arcessīvērunt quī explicāret cur Kim Jong-un cīvēs suōs nōn cohibēret quōminus Russōs oppugnārent. Simile proelium ēvēnit annō bis millēsimō sextō decimō.
Dē Ursulā von der Leyen
Disceptātur in Eurōpā dē novō nōmine, quod Ursula von der Leyen, nova praeses Commissiōnis Eurōpaeae, in ministerium immigrantibus praefectum imposuit, vidēlicet “ministerium Eurōpaeōrum modō vivendī dēfendendō.” Cuī novō nōminī multī adversantur, inter quōs etiam numerātur Iōannes Claudius Juncker, pristinus praeses, quī dīxit sibi displicēre sententiam, quā Eurōpaeōrum modus vivendī migrātiōnī oppōnerētur. Ex alterā parte Marīna Le Pen, cūius populāris et Gallica factiō in comitiīs Eurōpaeīs mēnse Māiō habitīs flōruit, palmam victoriae sibi vindicat, quia Uniō Eurōpaea coacta sit cōnfitērī migrātiōnem in dubium vocāre quālis futūrus sit Eurōpaeōrum modus vivendi. Incertīs igitur ōminibus inaugurābitur von der Leyen nova praeses, quae kalendīs Novembribus magisteriō fungī incipiet. In dubiō porrō manet quot gentēs in Ūniōne Eurōpaeā eō diē futūrae sint, cum Britannī minentur sē pridiē Kalendās Novembrēs dēscītūrōs. Et fierī potest ut eō tempore Ūniōnī sustinendum sit bellum mercātōrium illātum ab Americānīs, quibus mēnse Septembrī exeunte magna vectigālia in mercēs Eurōpaeōrum, praecipuē in āēroplāna atque alia vehicula, per Totīus Mundī Societātem Mercātūrae impōnere licēbit. Maximē autem incertum est, an von der Leyen, ut quae exercitum Germānōrum incūriā iam dēperdiderit, nunc gubernāculum totīus Eurōpae satis diligenter tractāre possit.
Recessiō oeconomica in Germāniā
Societas Oeconomicae Cooperātiōnī atque Incrementō Prōmōvendīs monet tōtīus mundī annōnam parum crēscere, Eurōpam vērō in perīculum vēnisse propter Germāniam, quae existimātur in recessiōne iacēre. Nam fabricātiō vehiculōrum, quae vīcēsima est pars oeconomiae Germānōrum, magnum tulit dētrīmentum. Magistrātus Gallicī, inter quōs Brunus Le Maire, cum magistrātibus Germanīs convēnērunt quōs monērent fiscō pūblicō, quō Germānī nōn carent, esse oeconomiam stimulandam. Rūmor ferēbātur, quoniam Eurōpaea Argentāria faenus ad nihilum vel etiam minus redēgisset, Germānōs posse novās societātēs condere partim pūblicās sed suī iūris, id est lēgibus pūblica impēnsa refrēnantibus absolūtās, quae pecūniam sine faenore mūtuārentur atque ad oeconomiam stimulandam collocārent, nē rēs pūblica in aes aliēnum incidisse viderētur. At Angela Merkel diē Veneris cōnsilium contrārium nuntiāvit: vidēlicet Germānōs vectigālia, praecipuē tālia in petroleum imposita quālia discordiam cīvīlem in Galliā nuper mōvērunt, esse auctūrōs et nova in carbōnium impositūrōs, quibus rēs viridēs prōmōverent. Maria Dreyer, quæ Sociālistīs prō tempore praeest, aestimat fierī posse ut clima tuerī melius sit quam oeconomiam stimulāre.
Hispānī suffrāgia dēnuō lātūrī
Decimō diē mēnsis Novembris, quartum intrā annōs quattuor et secundum hōc annō, Hispānī suffrāgia ferent et novum senātum ēligent. Petrus enim Sanctius, quī prō tempore munere ministrī prīmāriī fungitur, nec valuit concordiam compōnere inter factiōnem suam Sociālistārum et aliās, quibuscum regimen constitueret, nec factiōnēs dextrās ita placāre, ut illae sinerent ullam factiōnem sinistram pollēre. Discordia in Hispāniā praecipuē augētur propter rem Catalaunicam, cum duōs annōs post plēbiscītum, quō Catalaunī quidem dīcunt sē lībertātem sibi ēlēgisse, Hispānī nec plēnam lībertātem illīs concēdere nec spem lībertātis omnīnō dēmere posse videantur.
Nōnnulla detrimenta hāc hebdomade America tūlit. Nam Houstōniae in Texiā cīvitāte diē Mercūriī dīrūpta est maxima officīna quā petroleum in ūtilēs māteriās redditur. Trīginta et sex sunt vulnerātī. Similēs clādēs Houstōnia identidem passa est hōc annō, et abhinc mēnse Philadelphia in Pennsylvāniā cīvitāte ūnam tōtam officīnam āmīsit. Americānōrum facultās petroleī purgandī ēliquandīque, quae duōs annōs crēvit, nunc est paulō dēminūta.
In Kentuckiā diē Iōvis dīruptus est ductus quō prōpānum ā Mexicō ad Novum Eborācum mittitur. Flammae ad altitūdinem trecentōrum pedum surrexērunt. Ūnus interfectus est et multī sunt vulnerātī.
Foedus atomicum ā Russīs ruptum
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, hodiē ritē dē foedere quō arma atomica, quae inter trecenta et ter miliēns mīlia passuum volant, prohibentur, āb Americānīs et Russīs saeculō vīcēsimō pactō dēcessit. Russī enim ex annō bis millēsimō quartō decimō foedus apertissimē violant, neque eō foedere prohibentur Sīnēnsēs aliaeve gentēs quīn sua arma comparent.
Brasiliēnsēs Americānīs sociī novissimī
Diē Mercuriī Brasiliēnsēs Americānīs sunt rīte sociātī in rēbus mīlitāribus. Porrō in Brasiliā Vilibertus Ross et Paulus Guedes, Americānōrum et Brasiliēnsium ministrī commerciō prōmovendō, cōnantur paciscī ut portōria aliaque obstācula dēminuantur et mercēs utrīus gentis in alterīus fīnēs importentur. Commercium auctum poterit et Americānīs et Brasiliēnsibus magnam prosperitātem afferre.
Hamza bin Laden mortuus
Hamza bin Laden, fīlius Osāmae, latrōnis ōlim nōtissimī, est nūper occīsus. Quod nōn anteā nuntiāvērunt Americānī, nē falsīs indiciīs fallerentur. Hamzae patrem Americānī annō bis millēsimō ūndecimō, impressiōne clandestīnā in Pacistāniam factā, interfēcērunt; et Hamzae fīlius fertur aestāte annō bis millēsimō septimō decimō esse dē mediō sublātus. Fratrēs porrō Saad bin Laden annō bis millēsimō nōnō et Khalid ūnā cum patre etiam sunt trucidātī. Osāma pater, quī manum latrōnum “al Qaeda” seu Fundāmentum duxit, impetum in Americānōs annō bis millēsimō prīmō fēcerat.
Līs inter Cōrēānōs et Iāpōnēs oritur
Discidium inter Cōrēānōs Merīdiōlnālēs et Iāpōnēs ortum est, quō commercium inter illās gentēs in perīculum venit. Nam ē mēnse Iūliō ineunte coepērunt Iāpōnēs efficere quō difficilius esset Cōrēānīs quāsdam māteriās emere, quae in Iāpōniā manū doctā parantur et in Cōrēam importantur ad tēlephōna gestābilia et alia instrumenta ēlectronica fabricanda. Orīgō autem ac quasi fōns contrōversiae nōn in nostrā aetāte neque in commerciō reperitur, sed in rēbus abhinc ferē septuāgintā et quinque annōs actīs: nam Cōrēānī annō praeteritō coepērunt querellās facere dē satisfactiōne pecūniāriā, quam dīcunt Iāpōnēs sibi dēbēre propter ea, quae in alterō bellō tōtīus mundī sint acta. Ex alterā parte Iāpōnēs contendunt secundum foedus, quod Cōrēānī et Iāpōnēs annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō quintō pactī erant, sē iam tōtam solvisse satisfactiōnem, quam solvere aut oportuerit aut oporteat. Cīvēs Cōrēānī adeō in Iāpōnēs īrascuntur ut diē Iōvis Seulī aliquis Cōrēānus igne sē combussit ante sēdem lēgātiōnis Iāpōnicae, quod etiam mēnse Iūliō erat factum. Quae līs ut quam celerrimē compōnātur Americānōrum interest, quippe quōrum sociī sint et Cōrēānī et Iāpōnēs: itaque hodiē Michael Pompēius, Americānōrum minister ā rēbus exterīs, ministrōs utrīusque gentis Bancociī in Thailandiā convocāvit.
Sīnēnsēs Americam culpant
Dum Hongcongēnsēs pergunt suam lībertātem reclāmāndō dēfendere, Sīnēnsium ministerium ā rēbus exterīs diē Martis Americānōs īnsimulāvit reclāmātiōnum Hongcongēnsium movendārum. Hua Chunying, ōrātrix ministeriī, coram diurnāriōs dīxit reclāmātiōnēs quōdammodo esse ab Americānīs effectās, quamquam nullum indicium nec testem obtulit quō crīmen probāret. Quod ā sē factum Americānī negant; praeses enim Americānus diē Iōvis dīxit Hongcongium esse partem Sīnārum, oportēre igitur Sīnēnsēs dē suīs rēbus sine Americānīs cōnsulere. In Sīnīs autem diurnāriī vehementer in Americam invectī sunt; Kang Hui, inter diurnāriōs nōtissimōs et ā tyrannīs cēnsōribusque probātissimōs, dīxit Americānōs lītēs clam agitāre et cupere tōtum orbem terrārum perturbārī, quā in rē Americānī viderentur tamquam pertica quā fimus miscērētur. Pekīnī Wang Yiwei prōfessor apud Renmin studiōrum Ūniversitātem dīxit fēminās gravidās, quae inter reclāmātōrēs numerantur, nōn esse cīvēs Hongcongēnsēs sed mīmās mercēde conductās.
Sīnēnsēs coepērunt mīlitēs suōs convocāre prope tam Hongcongium quam Formōsam, ubi mīlitēs et nautae omnium generum exercēbuntur, Xi Jinping ipsō intuente. Formōsēnsēs līberī commūnistās Sīnēnsēs monent nē Hongcongium invadant.
Diē Iōvis praeses Americānus nuntiāvit nova portōria impositum īrī in multās mercēs Sīnēnsium, quippe quī perfidī in negōtiīs sēsē praebuissent: prōmisisse sē magnam vim sōiae emptūrōs et prohibitūrōs nē suī cīvēs venēna ex opiō ēliquātō parāta in Americānōrum fīnēs mitterent; illīs prōmissīs nōn stētisse. Nōn vidētur spērandum Americānōs et Sīnēnsēs inter sē dē commerciō augendō pactūrōs ante annum bis millēsimum vīcēsimum exeuntem.
Germānia perīculōsa
Francofurtī ad Moenum diē Lūnae Habte Arāia fēminam sibi ignōtam atque ēius fīlium, quī trāmen ferriviārium exspectābant, subitō dētrūsit dē crepīdine in orbitās prae trāmine advenientī. Māter sē ex orbitīs volvendō potuit sē servāre, sed fīlius est trāmine obtrītus. Deinde Arāia conātus est tertiam fēminam dēpellere, sed frustrā. Arāia, vir quadrāgintā annōs nātus atque ex Erythraeā oriundus, in Helvetiā tredecim annōs habitat, et ēius imagō annō bis millēsimō septimō decimō apparuit in libellō, quō migrātiō laudābātur, quia Arāia bonum exemplum tunc vidēbātur aliēnigenae quī sē ad lēgēs normāsque Helveticās accommodāverat. Comprehēnsus est et reus erit homicī diī et homicīdiī affectātī.
Stutgardiae diē Mercūriī vir Germāno-Cazastāniānus in viā publicā coram multīs testibus, quōrum nonnullī imāginēs machinulīs cīnematographicīs fēcērunt, est gladiō occīsus. Percussor birotā vectus effūgerat sed est ā custōdibus publicīs captus.
Lūmina maritima
Aestāte Bellinghamiae multīs hominibus placet noctū canōīs vehī ut lūmina subaquānea videant. Nam in sinū sunt multa animalcula errantia, quae nōmen habent ē Graecō adjectīvō quod est πλανκτὸν seu errāns, quōrum pecūliāris est facultas noctū splendendī. Innumerābīlia sunt haec animalcula, quārē noctū potest sinus fulgēre sicut caelum sīderibus ornātum. Haec lūmina praecipuē mense Augustō cōnspicī possunt.
Quibus dictīs, grātiās auscultātoribus agimus. Propter fēriās aestīvās, nuntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs usque in mēnsem Septembrem intermittēmus. Cūrāte ut bene valeātis atque ut aestāte bene fruāminī.
Ricardus Rossellus, summus magistrātus īnsulae Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, est populārī indignātiōne ac continuīs reclāmātiōnibus coactus magistrātū sē abdicāre. Īnsula illa Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, etsī intrā fīnēs Americānōrum iacet, nōn tamen inter cīvitātēs numerātur sed suī iūris ac vectīgālibus absolūta est et lībertāte fruitur. Sed cīvēs populāribus suffrāgiīs regimina corruptissima identidem sibi ēlēgērunt, quae grande aes aliēnum contraxērunt. Quod fōmentō fuit reclāmātiōnī; scintillae autem, quā īra populī est incēnsa, fuērunt magistrātuum epistolia et brevia nuntia tēlephōnica superbiā bīlīque abundantia quae in manūs diurnāriōrum dēvēnērunt et sunt dīvulgāta. Rossellō sublātō ambigitur quis in ēius locum successūrus sit, praecipuē quod reclāmātōrēs nunc omnibus magistrātibus īnfestī inimīcīque in succēdāneōs, quī fierī possunt, iam reclāmant.
Pergunt Hongcongēnsēs reclāmāre
Hongcongiae, contrā reclāmātōrēs, quī solent sibi vestēs atrās induere, novī et albīs vestibus indūtī sēsē oppōnunt: quī putantur inter triadēs numerārī. Triadēs enim appellantur societātēs latrōnum quī ferē eōdem mōre, quō mafiōsī Ītalī, officia scelesta inter sē dīvīdunt quō māius lucrum sibi extorqueant. Nunc, ut etiam inter reclāmātiōnēs annō bis millēsimō quartō decimō habitās, triadēs, praecipuē 14K et Wo Shing Wo, videntur condūctae esse ut vim in reclāmātōrēs inferrent. Nēmō comprehēnsus est, cum custōdēs pūblicī nōn advēnissent nisi postquam triadēs iam aufūgissent.
Sīnēnses commūnistae, quī anteā prohibuērunt nē suī cīvēs imaginēs vidērent reclāmātiōnum, nunc tumultūs suīs ostendunt, cum reclāmātōrēs apertissimē regimen Sīnēnsium respuerint et pigmentō līverint emblēma tyrannidis quō sedēs lēgātī ornātur. Volunt enim Sīnēnsēs īram suōrum incitāre in Hongcongēnsēs. Itaque quodcumque in Weibō vel in aliīs forīs ēlectronicīs contrā Hongcongēnsēs dīcitur, idem ā cēnsoribus probātur, quamquam nōn licet ex alterā parte prō Hongcongēnsibus loquī.
Diē Veneris strenuē reclāmātum est in āēroportū, quī inter decem totīus orbis terrārum frequentātissimōs numerātur.
Nova portōria in vīna Gallica impōnenda
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, mīnātus est sē nova portōria in mercēs Gallicās impositūrum, praecipuē in vīnum, quod etiam īnferiōris nōtae esset quam vīnum Americānum. Nam Gallī nova vectigālia indīxērunt in magnās societātēs quae novissimīs artibus et scientiā ēlectronicā vītam hominibus omnium gentium reddunt faciliōrem. At, cum tālēs societātēs ferē omnēs sint Americānae, nullae vērō Gallicae, videntur Gallī velle iniūriam facere Americānīs et lucrum dē sudōre aliēnō. Itaque nova portōria prōpōnuntur.
Novī magistrātūs in Britanniā
Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīne loquitur, rīte creātus est summus magistrātus Britannōrum et in locum Terēsiae Maiae successit. Ille plūrimōs magistrātūs dīmīsit et suōs prōmōvit.
Quamquam intrā trēs mēnsēs Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra esse fertur, nihilōminus lēgātī Eurōpaeī negant ullam diem esse dictam quā ipsī cum lēgātīs Britannīs colloquantur dē foedere vel cōnsiliō quōdam paciscendō, nē commercium inter Britannōs et Eurōpaeōs sīc agātur ut inter Eurōpaeōs et omnēs aliās gentēs agitur. Ex alterā parte Americānī prōmittunt sē statim post Brexitum novum foedus ad commercium prōmōvendum cum Britannīs pactūrōs, quod foedus ab annō bis millēsimō septimō decimō parātur.
Britannōrum factiō līberālis et populāris, quae comitiīs tam mūnicipālibus quam Eurōpaeīs nūper habitīs novō vigōre fruitur, sibi praefēcit Iōannam Swinson, quae prōmittit sē operam datūram, nē Britannī ab Ūniōne Eurōpaeā dēsciscant. Ad illam factiōnem trānsfūgit Chuca Umunna, quī anteā ad Gregem Absolūtum Rēbus Mūtāndīs ā factiōne Opificum trānsfūgerat. Grex ille Absolūtus, quī ideō conditus est ut Ūniōnī Eurōpaeae favēret, nunc adeō collābitur ut omnēs adiūtōrēs atque amanuēnsēs praeter ūnum sint dīmīssī.
Hodiē, ūndēvīcēsimō diē mēnsis Iūliī, Britannī, quī ahbhinc annōs trēs suffrāgiīs lātīs cōnstituērunt sē ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, adhūc in Eurōpā manent, quibus adhūc praeest Terēsia Māia, quae mēnse Iūniō ineunte nūntiāvit sē summum magistrātum dēpositūram. Fierī autem potest ut proximā hebdomade aliquid novī dē Britanniā tandem sit referendum.
Mīles Americānus in Afghānistāniā occīsus
In Afghānistāniā, Jacobus Sartor Texiēnsis, optiō prīmārius exercitūs Americānī, quī viridī pilleō indūtus inter ēlectissimās cōpiās mīlitāvit, est in proeliō occīsus. Quī mortuus et corde purpureō et stellā aēneā exornābitur. Bellum Afghāniānum, quod ab annō bis millēsimō prīmo geritur, omnēs alia bella, quae Americānī gessērunt, temporis diūturnitāte praecellit.
Terror in Somāliā
Kismāiī in Somāliā diē Saturnī latrōnēs impressiōnem quattuordecim hōrārum fēcērunt in dēversōriō Asasey appellātō. Portae dēversōriī vehiculō dīruptō sunt confractae, unde quattuor latrōnēs armātī intrāvērunt et strāgem dē innocentibus fēcērunt. Al Shabaab, latrōnēs Mahomētānī quī eō mōre solent terrōrem populō Mogadisiēnsium incūtere, iactant suōs impetum fēcisse. Vīgintī et sex hominēs interfectī sunt, inter quōs referuntur numerandī duo Americānī, quōrum nōmina nondum dīvulgantur, et diurnāria Canadēnsis, Hodan Nalayeh nōmine; quinquāgintā et sex aliī sunt vulnerātī.
Dēnuō reclāmātur Hongcongī
Ad līmitem, quō Sīnae ab Hongcongēnsium cīvitāte dīviduntur, reclāmāvērunt Hongcongēnsēs, sed in rem novam: vidēlicet in arbitrāgium seu commercium inter duās cīvitātēs quae eāsdem mercēs dīversīs pretiīs emere cupiunt, quod ad detrimentum ūnīus cīvitātis geritur. Nam cīvēs, plērīque Hongcongēnsēs, mercēs cotidiānās Hongcongī vīlī pretiō et nullīs vectigālibus solvendīs emunt, deinde per portās Sheung Shuī dictās in Sīnās proficīscuntur, ubi tunc māiōre pretiō eās vendunt mercātōribus Sīnēnsibus. Nam in Sīnīs Commūnistārum mercēs sīmilēs sed īnferiōris nōtae vēneunt māiōre pretiō quam mercēs superiōris nōtae Hongcongī emī possunt. Quod commercium clandestīnum adeō crēbrum fit ut cōpia mercium, præcipuē lactis īnfantibus dēstinātī, aliquandō dēficiat et pretia dēficientium mercium secundum ipsam mercātūs nātūram augeantur. Reclāmātōrēs Hongcongēnsēs culpant Sīnēnsēs mercātōrēs, quamquam māior pars commeātūs fertur esse ab Hongcongēnsibus suscepta. Rixābantur nōnnullī reclāmātōrēs cum custōdibus pūblicīs, quī fustibus et capsicō sunt ūsī. Cōnantur reclāmātōrēs eum vigōrem, quō nuper in lēgem redditiōnis ūsī sunt, sustinēre quō plus auctōritātis populō tribuātur. Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, dīxit sē nōlle quicquam concēdere reclāmātōribus.
Dē rēbus Gallicīs et caelestibus
Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, diē Saturnī nuntiāvit novās cōpiās mēnse Septembrī institūtum īrī ad satellitēs factīciōs, quōs artificēs Gallicī in caelum mīsissent, tuendōs. Idem nuntiāvit Donaldus Trump, praeses Americānus, annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, quō tempore cōnsilium dērīdēbātur; nunc, ut ēventus docet, Gallīs quidem potius vidētur id cōnsilium imitāndum. Et Sīnēnsēs et Russī feruntur similia cōnsilia sibi parāre.
Sex diēs satellitēs artificiōsī “Galilēō” dictī, quibus Eurōpaeī sperant fore ut possint loca temporaque ad amussim cognōscere ac metīrī, dēfēcērunt. Eurōpaeōrum Sēdēs Caelestibus Rēbus Agendīs, quae Lutetiae Parīsiōrum est, causam explicāre nōndum potest. Satellitēs autem Americānī, quī GPS dīcuntur, et Russī, GLONASS appellātī, nōn dēsīvērunt suō mūnere fungī.
Etiam in Galliā diē Sōlis cīvēs spectaculīs mīlitāribus oblectātī sunt, quibus commemorātus est is diēs quō arx Sanctī Antōniī, quae etiam Bastillia nōminātur, erat ā populō Gallicō expugnata. Emmanuēl Macron, quī in mīlitārī pompā currū vehēbātur ā suīs cīvibus dērīdēbātur.
Tabernae Bellinghāmēnsēs ardent
Quinque mēnsēs postquam taberna rustica, quae animālia et pābulum et sēmina Bellinghāmēnsibus centum annōs venditāverat, combusta est ā paupere, quī spērāverat flammīs frigora hiemālia arcēre, hāc hebdomade novō incendiō consumptae sunt tabernae, quae illī sunt proximae. “Clark Feed and Seed” et animālia pābulum sēmina venditāverat, et in tabernā “Avalon Records” dictā vēnum datī erant iī orbēs cēreī, in quibus carmina sīc īnscrībuntur ut acū per orbem cochleātim ductō carmen audiātur. Nam Bellinghāmēnsēs mālunt carmina audīre aut vīvā vōce cantāta aut rātiōne quam maximē incommodā atque obsolētā dum animālia sua pascunt et sēmina in hortīs serunt. Causa incendiī mox investigābitur.