Audio

diē vīcēsimō quīntō mēnsis Octōbris

diē vīcēsimō quīntō mēnsis Octōbris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 6:50
 
1X
 

Dē comitiīs Canadēnsium

Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, Petrī fīlius, quippe cūius factiō Līberālis, quamvīs dēminūta, ēvāserit omnium maxima, dēnuō erit minister prīmārius.  Factiō Līberālis est aliquātenus dēminūta et factiō Nova et Populāris, cui praeest Jagmeet Singh, dēbilitāta, dum factiō Rēbus Conservandīs est paulō aucta et factiō Quebēcēnsium ferē triplicāta.  In prātīs, ubi sunt prōvinciae Alberta et Sascatzevānia, factiō Rēbus Conservāndīs omnīnō dominātur, atque in Columbiā Britannicā maximum numerum senātōrum sibi vindicat.  Factiō vērō Līberālis in partibus boreālibus, ut Iūcōnō prōvinciā et Nūnavut, et in partibus orientālibus, ab Ontāriō usque in Novam Scōtiam, flōret.  Trudeau autem tantum minōrem partem senātōrum sibi fidēlem habēbit, quārē necesse erit illī, sīcut ōlim patrī fuit, amīcōs quaerere ex aliīs factiōnibus.

Concēditur reclāmātōribus Hongcongēnsibus

Lex, quā licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnses in suam diciōnem reddere, propter quam ā mēnse Martiō exeunte in viīs reclāmātur, est ā senātōribus rīte sublāta.  Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, anteā nēgāvit lēgem lātum īrī, sed etiam recūsāvit nē ea omnīnō tollerētur, nē senātus lēgem perniciōsam excōgitāvisse atque esse contemplātus vidērētur.  Reclāmātōrēs, quī victōriam tulērunt, etiam quattuor alia poscunt, vidēlicet: ut in quaestiōnem vocentur custōdēs pūblicī, quī vī in reclāmātōrēs ūsī sint; nē reclāmātōrēs dīcantur tumultum mōvisse; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur, quod iūra sua tueantur; ut tam summus magistrātus quam senātōrēs omnēs populārī suffragiō ēligantur.

Diē Iōvis coepērunt nōnnullī Hongcongēnsēs vexilla Catalaunica vibrāre et prō lībertāte Catalaunōrum, ut quōs sibi similēs existimārent, reclāmāre.

Tumultus Barcinōnēnsis

Barcinō tumultibus cōtidiē quatitur, postquam novem magistrātūs, quī plēbiscītum dē lībertāte Catalaunōrum abhinc duōs annōs habuerant, crīmine sēditiōnis ā iūdicibus Hispānōrum damnātī sunt ut in carcere multōs annōs dēgerent.  Petrus Sanctius, quī pergit ante comitia decimō diē mēnsis Novembris habenda officiō ministrī prīmāriī Hispānōrum ad tempus fungī, sē Barcinōnem contulit, ubi recūsāvit nē magistrātūs Catalaunōrum, quī lībertātī favent, convenīret, sed eōsdem coram culpāvit, quod salūtem pūblicam parum dīligenter tuerentur nec factiōnēs in concordiam redēgissent.

Bruxellīs Carolus Puigdemont, ōlim summus magistrātus Catalaunōrum quī etiam ab Hispānīs petitur quī seditiōnis crīmine iūdicētur, sēsē trādidit iūdicibus Belgīs, quī dēlīberant an dēbeant profugum in diciōnem Hispānōrum reddere.

Tumultus Melitānus

Melitae, in īnsulā quae inter Ītaliam atque Libyam iacet, aliēnigenae quī migrandī causā advēnerant neque ab aliīs cīvitātibus Eurōpaeīs exceptī sunt, tumultum concitāvērunt.  Nam ad Melitam, sīcut etiam fit in Ītaliā et Graeciā et aliīs Ūniōnis Eurōpaeae cīvitātibus exteriōribus, multī adveniunt quī cupiunt in aliās terrās Eurōpaeās, ut Germāniam, migrāre, sed coguntur ibi praestōlārī, ubi prīmum in Ūniōnem Eurōpaeam intrāvērunt.  Itaque Melitae centēnī advēnārum in castrīs mīlitāribus, quae Britannī ōlim posuerant, versantur; hī diē Sōlis tumultum fēcērunt, partem castrōrum cēpērunt, vehicula et contubernia combussērunt, custōdem leviter vulnerāvērunt.  Ad septuāgintā et quinque sunt ā pūblicīs custōdibus comprehēnsī.

Īvānus Mōrāles quartum ēlectus

Īvānus Mōrālēs, quī diūtius quam ullus alter in Americā Septentriōnālī auctōritātem obtinet, quartum ēlectus est praeses Bōliviae.  Mōrālēs, quī quattuordecim annōs suōs gubernat, pergēbit usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quintum clāvum reīpūblicae tractāre, quō annō annōs ūndēvīgintī summō magistrātū functus erit.

Iūliānus Assange coram iūdicibus

Iūliānus Assange, quī Londīniī septem annōs in Aequātōrēnsium sēde lēgātiōnis profugus mānsit antequam Aequātōrēnsēs eum expulērunt, coram iūdicibus Britannīs appāruit, quippe quibus mēnse Februāriō dēlīberandum esset an ille dēbēret in diciōnem Americānōrum reddī.  Americānī enim eum accūsant speculandī, quia Assange annō bis millēsimō decimō quaedam scelera, ā mīlitibus Americānīs in bellō perpatrāta atque obtecta, divulgāvit.  Nōnnullī eum laudant, ut quī diurnāriōrum lībertātem dīcendī prōmōverit; dētrectātōrēs vērō suspicantur eum prō Russīs ēgisse.  Sī ab Americānīs damnātus erit, Assange poterit centum septuāgintā et quinque annōs vinculīs tenērī.