Audio

diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Pecūnia foras ēroganda

Īnferior camera Senātūs Americānōrum post longās morās, quās extrēmae partēs factiōnis dextrae imposuerant, magnam pecūniam Isrāēlītīs et Ūcrāīnēnsibus ērogandam cēnsuit.  Obtrectātōrēs nōluerant pecūniam aliīs gentibus mittere, nisi pecūnia etiam ad līmitēs Americānōs tuendōs solverētur.  Camera superior īnferiōris sententiam ferē statim probāvit.

Dē Americānīs in Africā

Paulō postquam Nigritānī Americānōs mīlitēs iusserant dē suā terrā dēdūcī, Tzadiānī Americānōs iussērunt omnia dēsinere quae in Adji Kossei castrīs aēriīs agerent.  Americānī pauciōrēs quam centum mīlitēs habent in Tzadiā.

Nigritānī autem, quippe quī iam postulāverint ut Americānī mīlitēs abeant, pergunt Americānōs nondum dēductōs prohibēre commeātū.  Castra aēria, quae Americānī in Nigrī posuerant, magnī momentī habēbantur ad latrōnēs reprimendōs per tōtam regiōnem, quae tamen ad Russōs nunc vertī vidētur.  Russī enim ē clandestīnīs et mercēnāriīs Vagneriānīs novum Corpus Africānum constituērunt, quod apertē nunc agit ut Russōrum ūtilitās prōmōveātur.

Speculātōrēs in Germāniā dēprehēnsī

Germānī referunt sē quattuor speculātōrēs Sīnēnsium, duōs aliōs Russōrum, intrā hebdomadem dēprehendisse.  Inter eōs ūnus, quī tantum Jian G. ā magistrātibus appellātur, comēs erat Germānī cīvis in senātum Eurōpaeum cōnscriptī et negotia senātōria Eurōpaea Sinēnsibus prōdidit.

Chiang Kai-shek dētrahendus

Omnēs reliquae statuae, quibus Chiang Kai-shek, ōlim dictātor Formōsēnsium, repraesentātur, ā magistrātibus dētrahentur.  Chiang enim, postquam ā communistīs ē terrā continente exactus erat, Rempūblicam Sinēnsium in īnsulā condidit et populum Formōsae in tantum prosperitātis dūxit, ut hodiē nulla gēns māius ingenium ostendat in rēbus novisimīs fabricandīs; sed etiam lībertātem repressit et dīxit melius sibi vidērī centum innocentēs morī quam ūnum commūnistam vīvere.  Statuīs sublātīs, nulla pūblica memōria commemorābit Rempūblicam ortam esse ē terrā continentī, ubi adhūc sunt magistrātūs nōmine tenus commūnistae.

Nova aēroplāna automata Sīnēnsium

Imāginēs satellitibus caelestibus dēscriptae ostendunt Sinēnsēs nova et automata nunc adhibent aēroplāna, quae ter celerius quam sonus ipse volant et ad centum mīlia pedum suprā maris altitūdinem ascendunt, ut Formōsam īnsulam speculentur.

Reclāmātur in Īnsulīs Fortunātīs

Nivāriae in Īnsulīs Fortunātīs incolae, quī titulōs gerēbant ut “hominēs hīc habitant,” reclāmāvērunt in peregrīnōs quī voluptātis causā īnsulam vīsunt; sperant enim rempūblicam Hispānōrum actūram esse, ut numerus peregrīnantium dēminuātur.  Nam propter numerum vīsitantium quī diaetās condūcunt vel dēversōria poscunt vel etiam domōs sibi emunt, pretium habitātiōnis est adeō auctum, ut incolae vix possint in patriā īnsulā habitāre.

Nobōa victor

Daniel Nobōa, praeses Aequitōriānōrum, studium favōremque populī vidētur obtinēre in suffrāgiīs, quibus salūtem populī ā latrōnibus tueātur.  Plēbis itaque scītū licēbit mīlitibus cum custōdibus pūblicīs urbēs circumīre et scelestōs ē fīnitimīs gentibus poscere in iūs vocandōs.  Dum suffrāgia feruntur, praefectus carcerī in prōvincia occidentālī est interfectus.  Latrōnēs, praecipuē quī cocaīnum mercantur et clam transportant, ōtium tranquillitātemque Aequitōriānōrum ita abripuērunt, ut mēnse Iānuāriō impetum armātum in diurnāriōs tēlevīsificōs coram omnibus fēcerint.

Dē Hāītiā

In Hāītiā latrōnum manūs cōnsociātae portum, quō petroleum importātur, dēnuō obsident.  Dīcunt sē velle Ariēl Henrīcum, quī nōn potest in Hāītiam intrāre sed nōmine tenus auctōritātem quandam habēre dīcitur, tyrannidem dēpōnere; ille prō suā parte prōmīserat sē magistrātum abdīcātūrum eō diē quō extraordinārium concilium ad rempūblicam restituendam inaugurārētur, quī diēs adhūc incertus est atque ignōtus.