Comitia Brasiliāna
Suffrāgiīs cīvium Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, nōndum liquet quis futūrus sit praeses Brasiliānōrum, sed constat partēs dextrās magnam auctōritātem in senātū adeptās esse. Itaque diē vīcēsimō quīntō hūius mēnsis comitia dēnuō habēbuntur ut ē duōbus candidātīs populus ūnum faciat praesidem. Candidātī sunt, ē parte sinistrā, Ludovīcus Silvestris, ter praeses, vir octōginta annōs nātus quī ūnum annum vinculīs pūblicīs tenēbātur; et, ex alterā parte Flāvius Bolsonārus, senātor, quadrāgintā quinque annōs nātus, cūius pater praeses fuerat et vinculīs nunc tenētur.
Comitia Hispānica
Petrus Sanctius, Hispānōrum minister prīmārius et sociālista, ut quī lēgēs in senātū ferre nōn iam posse vidērētur, coāctus est senātum dissolvere et nova comitia indīcere. Spērat enim sē posse populō suadēre ut auctōritas sua rōborētur, sed perīculum etiam est, nē dextrae partēs prōficiant. In viīs autem tumultuāntēs cīvēs novās postulant lēgēs, quibus pretium aedium minuātur.
Terror in Britanniā
In Britannōrum comitātū Glocestriēnsī, grex quinque iuvenum dēprehēnsus est extra castra āeria, unde Americānī āeroplāna bombifera in Irāniānōs mittere solent. Paulō posteā iuvenēs vadimōniō līberātī sunt; Londiniī autem duo aliī suspiciōne impetūs parandī comprehēnsī sunt et vadimōniō līberātī. Posteā relātum est Irāniānōs voluisse automatīs āeroplānīs damnum in Americānōs inferre; et Andreās Burnham, minister prīmārius Britannōrum, certīs indiciīs dīxit Irāniānōs partem in terrōre parandō ēgisse. Irāniānī tamen lēgātī negant suōs facinus parāvisse. Nihilōminus Americānī sua āeroplāna bombifera dē castrīs Britannicīs in Americam rēduxērunt. In Huntingdoniēnsī autem comitātū, duo Letticī in castrīs speculātōrum dēprehēnsī sunt.
Terror in caelō
Diē Mercuriī āeroplānum Dubāium, quod ad Isrāēlem volābat, coāctum est Tabūcī in Arabiā Saudiānā descendere, cum alter gubernātor, Hamām al-Hammāmī nōmine, alterum percussisset. Percussor ā vectōribus vinctus est. Is fertur voluisse āeroplānum in āeroportum Isrāēlītārum dīrigere, quo plūrēs hominēs interficeret.
Gallia pecūniā carēns
Pretium syngraphārum, quās vendit rēs pūblica Gallōrum, magnōpere auctum est, cum creditōrēs metuant ut factiōsī senātōrēs aerārium cum temperantiā administrāre possint. Nam partēs tam dextrae quam sinistrae magna stipendia prōmittunt senibus rude dōnātīs, quī iam māiōrem pecūniam accipiunt quam opificēs quī suō labōre pānem lucrantur. Magistrātūs autem Gallicī iam adeō māiōrem pecūniam dē fiscō ērogant quam accipiunt, ut aes aliēnum māius sit quam annōna tōtīus reīpūblicae.
Bellum Aethiopicum
Aethiopēs feruntur Mecellem, caput Tigrāiēnsium, cēpisse: nam Pax Praetoriāna, quam Ūniō Africāna abhinc quattuor annōs composuit, vidētur in irritum cecidisse. Aethiopēs porrō Erythraeānōs et Aegyptōs et Sudāniēnsēs accūsant, quod auxilium Tigrāiēnsibus ferant, quod omnēs illae gentēs negant.
Dux speculātōrum speculandī accūsātus
Augustus Hanning, ōlim Germānīs speculātōribus praefectus, comprehēnsus est crimine speculandī. Fertur enim Germānōrum sēcrēta Atropatēnēnsibus et Sīnēnsibus vendidisse. Ambigitur itaque an dēbeant sociī, ut Americānī, Germānīs cōnfīdere.