Comitia Americāna
Suffrāgiīs in Americā lātīs, factiō sinistra, quae Populāris vocātur, in ūtrāque senātūs camerā pollēbit. Quod mōre āctum est: nam saeculō vīcēsimō prīmō semel tantum, vidēlicet annō bis millēsimō secundō, potuit factiō praesidis auctōritātem in senātū retinēre tertiō annō post praesidem ēlectum. Hōc igitur discrīmine rēs pūblica Americāna ab Eurōpaeīs differt: quod in Eurōpā magistrātūs etiam sunt senātōrēs, sed in Americā magistrātūs saepius senātuī oppōnuntur. Pretia in forīs bursālibus corruērunt, cum multī metuant nē factiō sinistra velit artificiālem intelligentiam cohibēre.
Praeses Paraquāriae mūnere abdicat
Iacōbus Peña, praeses Paraquāriae, mūnere abdīcāvit, et Petrus Alliāna ēiusdem factiōnis in locum ēius succēdet. Nam Peña ōlim coniunctus erat cum dōmō argentāriā cūius nōmen est “uēnō,” quae dēcoxit nec dēposita cīvibus rependere posse vidētur. Tam amīcī quam inimīcī praesidem coram senātū accūsant, ut dīmōveātur.
Commeātus āerius in Eurōpā
Propter falsās minās dē occultīs pyrobolīs factās, ad trīginta āeroplāna in Eurōpā coācta sunt ad terram dēscendere. Incertum est, quī hominēs minātī sint sē āeroplāna dīruptūrōs.
Haītia
Vilsō Jōsēphus, dux latrōnum quī Kat San Mawozo sīve Quadringentōs Inexpertōs sē appellābant, est ā mīlitibus Salvātōriānīs captus. Plūrēs mīlitēs Salvātōriānī nunc in Haītiā operantur quam mīlitēs Coetūs Omnium Gentium, quī ipsī missī erant ut latrōnēs reprimerent. Salvātōriānī enim missī sunt, quī aut quattuor Salvātōriānōs ā latrōnibus oppugnātōs domum redūcerent aut eōrum caedem ulcīscerentur.
Sahāra Occidentālis
Post trīginta et quinque annōs, pax in Sahārā Occidentālī ā Coetū Omnium Gentium nōn iam cōnservābitur. Marōcum, quod terram illam sibi vindicat, hōc gaudet; sed sēditiōsī, quī nōmine Polisāriī Frōntis appellantur et auxiliō Algeriānōrum foventur, metuunt. Mīlitēs Omnium Gentium sub nōmine MINURSO nōtī in eā regiōne trīginta et quinque annōs mānsērunt.
Belgae
Philippus rex Belgārum nōn permīsit Bartholomaeō De Wever, ministrō prīmāriō, ut magistrātū suō abdicāret. De Wever enim nōn potuit inter factiōnēs pacīscī, ut ratiōnēs acceptī et impēnsī aequārentur: nam aliī senātōrēs cupiunt sumptūs dēminuere, aliī vectigālia augēre. Belgae igitur, quippe quī dē ratiōne aeris pūblicī administrandī cōnsentīre diū nollent, magnum aes aliēnum cōnflāvērunt.
Paulus Mackenzie damnātus
In Keniā Paulus Mackenzie, quī centum et nōnāgintā puerōs cibō usque ad mortem prīvāvit et cadāvera in silvā sepelīvit nē invenīrentur, ā iūdicibus damnātus est et ducentōs annōs vinculīs pūblicīs tenēbitur. Mackenzie enim praedicāvit fīnem mundī īnstāre, itaque fidēlēs oportēre fame perīre ut ad caelum pervenīrent. Ad quingentī ēius discipulī sunt mortuī. Pastor autem ipse nōn adeō fidēlis fuit, ut suum gregem in caelum sequerētur; itaque reliquam vītam in carcere dēget.
Iūdex Mexicānus in Columbiā comprehēnsus
In Columbiā, terrā Americae merīdiōnālis, Ludovīcus Benítez Alcántara, iūdex Mexicānus, comprehēnsus est crīmine corruptiōnis, cum vīcēna centēna mīlia dollārōrum accēpisset ut līberāret Andrēam Clark, cīvem Canadēnsem quī partem in mercātūrā cōcaīnī ēgisse fertur. Americānī igitur quaerunt ut Benítez in suam dīciōnem reddātur quī causam dīcat. Clark ipse iam est in dīciōnem Americānōrum trāditus.