Tumultus in Albāniā
Reclāmantibus discipulīs Eduīnus Rama minister prīmārius Albaniēnsium, quī modo ūnō abhinc annō quartum summus magistrātus est inaugurātus, nūntiāvit sē nōn in animō habēre magistrātū sē abdīcāre nec nōva comitia indīcere. Reclāmātōrēs autem, quī aliquot mēnsēs nova comitia indicānda sine vī poscēbant, nunc per urbium viās cum custōdibus pūblicīs pugnant et aedificia pūblica combūrunt.
Bellum inter Aethiopēs et Erythraeōs
In Cornū Africae, lātum bellum imminēre vidētur, cum tam Aethiopēs quam Erythraeī suōs mīlitēs ad fīnēs addūcant et aliae gentēs fīnitimae auxilium clandestīnum parent. Neanthopolis, sīve Addis Ababa, iam quassāta est dirūptiōnibus, quās Aethiopēs dīcunt āeroplānīs automatīs factās esse. Aethiopēs autem iam cēpērunt Mecellam, caput Tigrāiēnsium, quī sēditiōnem faciunt; atque Erythraeī mīlitēs in fīnēs Aethiopum ingressī et ab Aethiopibus repulsī feruntur. Abiy Ahmed, Nobeliānō praemiō pacis honestātus, quī modo tertium creātus est minister prīmārius Aethiopum, ōrātiōnem inaugurālem habuit quā dīxit sē operam dātūrum, ut Aethiopēs portum maritimum consequerentur, sed Erythraeī terram inter Aethiopiam et mare possident. Etiam Aegyptī et Sudaniānī cum Erythraeīs agunt, quippe quī sollicitī sint dē Nīlō flūmine, quod Aethiopēs aggere coercunt.
Novus carcer in Ōrā Dīvite
In Ōrā Dīvite, quae ōlim inter tūtissimās terrās numerābātur, cum tamen scelerātī nuper coepissent grassārī, novus carcer ā Laurā Fernandesiā praeside inaugurātus est. Exemplar hūius carceris fertur esse situm in Salvātōriā, cūius praeses Nayib Bukelē bellum in scelestōs fert. Incertum autem est, an Fernandesia velit sīc Bukelē imitārī ut imperium extraordinārium sibi īnstituat et auctōritāte regnet extrēmā.
Iōsēphus Kabīla
In Populārī Rēpūblicā Congī, Iōsēphus Kabīla, praesēs Congicōrum ā cīvibus bis ēlectus et ā mīlitibus Congicīs capite damnātus, nuper dux factus est rebellium, quī ōlim M23 vocitābantur, quōrum propositum est rempūblicam ēvertere. Quibus sēditiōsīs Ruandēnsēs feruntur clandestīnum auxilium ferre. Nam ā Ruandēnsibus in Congō mīlēs mercennārius Neozealandēnsis occīsus est, alter tamen Americānus est vulnerātus.
Lēgātus ā Nicaraguā recūsātus
Daniel Ortēga tyrannus Nicarāguēnsium et Rosāria Murillō tyranna lēgātum Americānum recūsāvērunt. Ortēga enim et Murillō, quī adversāriōs vī reprimunt, mēnse Iūliō populārem formam reīpūblicae sustulerant et nēgāverant ulla comitia habenda, quod et fīnitimae gentēs et Coetus Omnium Gentium improbant. Itaque Nicaragua ab institūtīs internātiōnālibus et fīnitimīs recēdere coepit.
Reijo Pitkäranta et Gāius Licoppe
Reijo Pitkäranta, quī triginta annōs nuntiōs Latīnōs Radiophōniae Finnicae Generālis collēgit et Latīne reddidit, mēnse Septembrī suprēmum diem obīit. Cūius exemplō et clārissimā vōce nōs et aliī plūrimī per tōtum orbem terrārum sumus ad ūsum sermōnis Latīnī adductī. Vīxit ille annōs octōginta ūnum.
Gāius Licoppe, vir sermōnis Latīnī perītissimus et praeses Melissae sodalitātis, ā quā etiam commentāriī periodicī novā Latinitāte abundantēs ēduntur, diē duodecimō hūius mēnsis fātō cessit. Vīxit annōs nōnāginta quinque.