Audio

diē septimō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Trump reus factus

Donaldus Trump, quī quadrāgēsimus et quīntus praeses fuit Americānus, etiam secundus omnium praesidum in iūs vocātur.  Accūsātur enim tabulārum falsārum, quod minus dēlictum accūsātor pūblicus dīcit in māius vertendum, cum dē minōribus dēlictīs agere nōn liceat post quinque annōs.  Fertur autem Trump annō bis millēsimō septimō decimō falsīs causīs datīs pecūniam suam et prīvātam duābus fēminīs dedisse.  Ante Trump, sōlus Ulixēs Grant in iūs vocātus est, ut quī, cum praeses ipse esset, celerior quam licēret raedā vectus esset.  Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, accūsātiōnem dēnuntiāvit ut machinātiōnem factiōsam, quā inimīcī Donaldī Trump vellent obstāre, nē ipse dēnuō praesēs fīeret.

Saudī dē pāce in Iemēn agunt

Lēgātī Saudiānī in Iemēn iter facient quī cum Houthiānīs dē pāce agant.  Iemēnītae ferē decem annōs bellum intestīnum gerunt, cūius factiōnēs pugnant vice Saudiānōrum et Persārum, quī arma suīs suppeditābant.  Sērēs tamen nuper pācem inter Saudiānōs et Persās prōmōvērunt, unde consequitur ut factiōnēs Iemēnītārum etiam pacem compositūrae esse videāntur.

Bolsonārus redux

Post exilium trium mēnsium Jair Bolsonārus, ōlim praeses Brasiliānus, in suam patriam regressus est.  Ā magistrātibus etiam vocātus est, quī testimōnium dīceret dē pretiōsīs gemmīs, sibi ā Saudiānīs principibus dōnō datīs, in quās nullum portōrium erat solūtum.  Quid magistrātibus respondisset Bolsonārus, nōn dīvulgātum est.  Antequam regressus est, custōdēs pūblicī et mīlitēs ad sedēs magistrātuum adductī erant, nē respūblica tumultū ēverterētur: nam Brasilia dīvīsa est inter fautōrēs Bolsonārī, pristinī praesidis, et Lulae dē Silvā, quī nunc praesēs est.

Africa Merīdiōnālis sine vī ēlectricā

Declārātiō instantis perīculī, quam Cȳrillus Ramaphōsa mēnse Februāriō propter vim ēlectricam dēficientem induxerat, subitō abrōgāta est.  Mēnse enim Februāriō vis ēlectrica dēnās hōrās singulīs diēbus intermissa est, nunc vērō cottidiē sēnīs; nec putātur vis ēlectrica sine intermissiōne suppeditātum īrī ante annum.  Eskom, societas pūblica quae vim ēlectricam generat et inter cīvēs distribuit, fertur peculātiōne et furtū impedīta esse, nē suō mūnere fungātur.  Andrēas dē Ruyter, quī Eskom praefuerat, culpāverat Ramaphōsam et factiōnem ēius, ut quī pecūniā corruptī essent; magistrātūs vērō negant sē corruptōs esse.  Annō proximō comitia habēbuntur per Africam Merīdiōnālem, et Ramaphōsa confidentiam populī perdidisse fertur, nec minimē propter vim ēlectricam cottidiē intermissam.

Gallia ardet

Gallī pergunt reclāmāre in Emmanuēl Macrōn, ut quī sine assēnsū senātūs lēgēs mūtāre velit quō diūtius Gallī labōrent antequam liceat rūde dōnārī atque ut pēnsiō rūde dōnātīs nōn ē pūblicō fiscō solvātur sed societātibus prīvātīs administrētur.  Diē Iōvis reclāmātōrēs sēdem breviter invāsērunt prīvātae societātis Blackrock dictae, quae pēnsiōnēs administrat et magnum lucrum nōvīs dē lēgibus sibi faciet.

Hāītiānus interdictus 

Antōnius Blinken, Americānōrum praefectus rēbus externīs, commercium commeātumque interdīxit Gariō Bodeau, ōlim prīncipī īnferiōris camerae senātūs Hāītiānōrum, ut quī corruptiōne maculātus esset.  Americānī Canadēnsēsque coepērunt interdictiōne pūnīre magnātēs magistrātūsque Hāītiānōs.  Hāītia, nullīs comitiīs nuper habitīs, adhūc nullum habet senātum nec magistrātūs lēgitimōs.