Audio

diē 2º mēnsis Novembris

diē 2º mēnsis Novembris
Nuntii Latini 2018

 
 
00:00 / 4:53
 
1X
 

Iair Bolsonārus ēlectus

Suffragiīs Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, Iair Bolsonārus ēvāsit victor et Kalendīs Iānuāriīs creābitur praeses Brasiliānōrum.  Bolsonārus prōmittit sē corruptēlam magistrātuum senātōrumque esse cohibitūrum, et grassātōrēs et percussōrēs repressūrum, et statum fiscālem et pecūniārium iam dēpressum adeo mūtātūrum, ut Brasilia inter tōtīus mundī gentēs dēnuō flōreat.

Haec autem omnia ā Bolsonārō prōmissa summīs contrōversiīs nōn carent. Nam, quamvīs sit ad rempūblicam novandam ēlectus, ferē trīgintā annōs est in rē pūblicā versātus, et dēsultor aliquot sectārum quae largītiōnibus et omnigenus corruptelīs maximē in Brasiliā scatent. Candidātus sescentiēs autumnāvit sē regiminī mīlitārī et tormentōrum ūsuī potius favēre quam populī lībertātī ac lēgibus rīte sanctīs. Praetereā, Brasiliānōs Aethiopēs, et fēminās, et aborīginēs, et ēgēnōs sē palam aspernārī ac contemnere cōnfitētur.

Magna Carta paene abrepta

Sarisberiae in Britanniā, custōdēs pūblicī virum comprehendērunt quī cōnātus est Magnam Cartam Lībertātum, quā lēgēs Britannōrum nītuntur, fūrārī.  Quattuor enim exempla ēius Chartae ā Iōanne rēge Britannōrum annō millēsimō ducentēsimō quintō decimō signātae supersunt, quōrum ūnum in ecclēsiā cathēdrālī Sarisberiae conditur sub validō operculō vitreō, quod fūr frangere vix valuit.  Cohibitus porrō est nē plus damnī faceret ā cīve Americānō, quī voluptātis causā iter in Britanniam fēcerat.  Ēius Cartae caput ūndēquadrāgēsimum cavet nē fūr ille “imprisonētur,” id est vinculīs contineatur, “nisi per lēgāle iūdicium parium suōrum vel per lēgem terrae.”

Angela Merkel victa

Suffragiīs in Hessiā lātīs, clādem accēpērunt tam Christiānī et Dēmocraticī quam Socialistae, victōriās reportāvērunt et ē parte sinistrā Viridēs et ē parte dextrā Factiō Alternātīva.  Quibus nuntiātīs, Angela Merkel, ex annō bis millēsimō quīntō cancellāria Germānōrum quae Christiānīs et Dēmocraticīs praeest et cum Socialistīs pacta erat ut mutuum regimen habēret, nēgāvit sē velle summum magistrātum iterum ambīre.

Īnsula Iāpōnica quaeritur

Iāpōnicī mīlitēs lītoreī parvam īnsulam, Ēsanbē Hānākīta Kōjīma appellātam, quaerunt, quippe quae ēvanuisse videātur.  Īnsula autem illa, quamvis magnitūdine parva, nihilōminus magnī momentī habētur, quia līmitem inter Iāpōnēs et Russōs indicābat.  Sī īnsula nōn iam supra undās appārēbit, cōnsequētur ut maria, quae sub diciōne Iāpōnicā sint, dēminuantur.  Adhuc disputātur inter Iāpōnēs et Russōs quae īnsulae ad quās terrās pertineant, quārē nullō pactō est secundum bellum totīus mundī inter eās gentēs ad fīnem perductum.

Dē victōriīs āthlēticīs

In lūdō follis volāticī, discipulae Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis, quae viciēns et bis palmam rettulērunt, optimae ēvāsērunt ex omnibus gregibus Caurīnīs, inter quōs invictae manent, et secundum in tōtā rēpublicā locum tenent.  In lūdō pedifollis, etiam inter Caurīnōs gregēs invictae nostrae discipulae in ultimō hūius annī certāmine cum Equitibus Concordiae Ūniversitātis congredientur, ut iūdicētur uter grex sit in rēgiōne Caurīnā optimus.