Audio

diē 16º mēnsis Novembris

diē 16º mēnsis Novembris
Nuntii Latini 2018

 
 
00:00 / 6:34
 
1X
 

Tumultus in regimine Britannōrum

Ea fidēs ac fīdūcia, quam senātōrēs Britannōrum dē Theresiā May ōlim habuērunt, cito ēvānēscere vidētur. Nuper enim multī ministrī muneribus officiīsque sē abdicāvērunt, inter quōs praecipue numerandus est Dominicus Raab, quī praefuit negōtiō cum Eurōpaeīs agendō quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscisceret. Postquam Raab dēfēcerat, et Michāēl Gove, quī cibō et rūrī praeest, idem officium recūsāvit, succēdāneus minister creātus est Stephanus Barclay, senātor plērīsque ignōtus quī valētūdināriīs Britannicīs praefuit. Etiam ad ministerium operae stipendiisque praepositum accēdit Amber Rudd, ōlim rēbus internīs praefecta, quae mense Aprīlī coacta erat illō munere sē abdicāre. Multa alia officia novīs hominibus trānsferuntur, dum Theresia May luctātur ut summum sibi retineat magistrātum, quamquam multī senātōrēs in cūriā in eam reclamitant ut illa magistrātum dēpōnat, aliī epistolīs vel palam vel clam missīs agunt ut novus minister prīmārius ēligātur.

Norvegēnsium nāvis bellica dēperdita

In Norvegiā, nāvis bellica et nova, cuī nōmen Helge Ingstad, dēmersa est postquam in magnam et tardam nāvem petroleāriam illīsit. In ruptum nāvis bellicae alveum mare irruit celerius quam nautae potuērunt aquam expellere; nāvis autem petroleāria incolumis ēvasit. Sīc nāvis bellica est victa sine armīs.

Imelda Marcōs damnāta

Imelda Marcōs, cūius marītus, Ferdinandus, ōlim in Īnsulīs Philippīnīs fuit et praeses et dictātor, ipsa damnāta est pecūlātūs. Marcōs rea fuit ab annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō prīmō, sed morās iūdiciī sibi mōliēbātur; ipsa autem fere nōnāgintā annōs nāta reliquōs diēs in carcere dēget, nisi quandam clementiam ā tribūnīs impetrāverit. Ferdinandō dictātōre, mīlia cīvium Philippīnēnsium sunt occīsa, et opēs immēnsae sunt in ūsum Ferdinandī Imeldaeque surreptae, quī tantō luxū vīxērunt ut dē nōmine Imeldae novum nōmen adiectīvum, videlicet “Imeldific,” in rēs atque hominēs luxuriōsissimōs dictum irreperet in sermōnem Anglicum.

Speculātor Russicus in Austriā dēprehēnsus

Austriacī nūntiāvērunt mīlitem quendam Austriacum, cūius nōmen nōndum dīvulgātur, multōs annōs prō Russīs ēgisse. Karin Kneissl, ministra ā negōtiīs exterīs, lēgātum Rūssicum arcessīvit quī Russōs dēfenderet; Russī invicem lēgātum Austriacum arcessīvērunt. Ipsa autem Kneissl suās inter nuptiās cum Vladimīrō Putin saltāvit mēnse Augustō.

Suffrāgia ab Americānīs lāta

Diē sextō cīvēs Americānī tōtam senātūs cameram īnferiōrem et dīmidiam superiōris camerae partem suffrāgiīs populāribus ēlēgērunt. In camerā superiōre factiō dextra, quae Rēpūblicāna vocātur, auctōritātem pristinam certē retinēbit et fortasse, omnibus suffragiīs numerātīs, etiam augēbit; et in īnferiōre camerā, sinistra factiō, Dēmocratica appellāta, paucīs suffrāgiīs pollēbit.
In Vasintōniā cīvitāte etiam populī scītō statūtum est nē cīvitas vectigālia in carbōneum impōneret, nēve urbēs mūnicipiaque singula ullum vectigālium in cibōs et pōtūs impōnerent: nam quaedam urbēs cōnābantur vectigālibus efficere nē gulōsī hominēs vellent insalūbrēs cibōs et pōtiōnēs dulcēs dēgluttīre.

Bellinghamopōlium

Bellingahmēnsium Camera Commerciō Prōmovendō nuntiāvit novum lūdum, cuī nōmen Bellinghamopōlium, nunc vēnum dārī in tabernīs maximē Bellingamicīs, ut in macellō Haggen dictō, in tabernīs caffeāriīs Woods vocātīs, et in tabernā librāriā Village Books appellāta. Bellingahmopōlium enim est lūdus, quī originem trahit ā notissimō lūdo praediātōrum, quī “Monopōlium” īnscrībitur. Hōc in lūdō, oportet lūsōrēs praedia emere et aliōs lūsōrēs cōgere sibi locārium pendere, donec illī dēcoquant. Praedium carissimum in Bellinghamopōliō est “Forum Rubrum,” medulla Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis.