Audio

diē 27º mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 27º mēnsis Aprīlis
Loading
/

Dē pāce collocūtī sunt magistrātūs utrīusque Corēæ

Hodiē Kim Jong-un prīmus factus est tyrannus Corēānōrum septentriōnālium quī in fīnēs Corēæ merīdiōnālis ingrederētur. Nōnā enim hōrā et dīmidiā Kim fīnem inter Corēās statūtum et Moon Jæ-in præses Corēānōrum merīdiōnālium pariter in terram septentriōnālem sunt trānsgressī. Magistrātūs utrīusque Corēæ ūnā prōmīsērunt ut pācem compōnerent et fīnem in bellum Corēānum tandem impōnerent. Nam ab annō millēsimō nōngentēsimō quinquāgēsimō tertiō indūtiæ inter duās gentēs Corēānās conservantur, sed pax nullō modō compōnī posse vidēbātur ante nostram ætātem.

Cifuentēs magistrātū sē abdicat

In Hispāniā, Christīna Cifuentēs, præfecta Matrītō cīvitātī, quæ ōlim putābātur posse in locum Mariānī Rajoy succēdere, magistrātū sē abdicāvit. Patefactum enim est eam annō bis millēsimō ūndecimō esse in furtō dēprehēnsam, cum temptāret ē tabernā duās pyxidēs fūcī, cūjus pretium ad quadrāgintā nummōs Europæōs æstimātur, nullā pecūniā solūtā auferre. Licet pellicula divulgāta sit, in quā tabernārius sacculum ējus excutiendō pyxidēs invēnerit, nihilōminus Cifuentēs negat sē furtum potius quam errōrem fēcisse. Eadem Cifuentēs nuper diplōma ā studiōrum ūniversitāte Jōannī Cārolī rēgis nullō commentāriō magistrālī scriptō et quasi dōnō datum renuntiāvit. Fatētur sē mūnere abīre capite ēlātō sed etiam animō amārō.

Mexicānī candidātī disceptant

Diē Sōlis, Mexicānī candidātī quī summum magistrātum petunt prīmā in disceptātiōne inter sē certāvērunt. Andrēās Lopēsius Operātōrius, quī secundum indāgātōrēs opīniōnis commūnis æmulīs longē antecellit, oppugnātus est ab omnibus aliīs candidātīs. Nōmen autem sibi fēcit Jacobulus Roderīcus Calderōnius, etiam “Broccus” dictus, quī contendit corruptēlam præcīdī nōn posse nisi iīs, quī auctōritāte pūblicā abūterentur ad prīvātum lucrum faciendum, manūs præcīderentur. Diē Martis corpus manibus prīvātum est ad Portum Aquæ Pulchræ repertum, ūnā cum titulō: “Broccus dīxit.” Suffrāgia ferentur kalendīs Jūliīs.

Dē venātiōne gigantium pigritiārum

Hominēs doctī, quī vestīgia hominum aliōrumque animantium in Novī Mexicī lapidibus relicta quærunt, demonstrant ōlim in Americā hominēs in gigantēs pigritiās prœlia gessisse. Pigritiæ, quæ etiam ignāvī seu tardigradī seu bradypodēs vocantur, hodiē parvæ sunt bestiæ atque amābilēs quæ in arboribus Americæ merīdiōnālis vīvunt quia tam pigrī sunt, ut in terrā sēmet dēfendere nōn valeant. Abhinc tamen decēna mīlia annōrum, magnitūdō pigritiārum ad eam elephantōrum accessit, et tālia ingentia monstra prælongīs unguibus erant armāta et pelle ossis instar obtecta. Difficillimum igitur vidētur fuisse ut hominēs pigritiam dēbellārent.

Hominēs cum pigritiā pugnant.

Hominēs cum pigritiā pugnant.

Dē Commorātiōne Latīnā Bellinghamiæ agendā

Bellinghamiæ quintō diē mēnsis Mājī celebrābitur Commorātiō Latīna. Congrediēmur, ut solēmus, in popīnā Colophōniā, quæ sita est in mediō vīcō Portū Amœnō dictō. Post prandium ad hortōs publicōs deambulābimus, ubi in aprīcō locō sub sōle Bellinghamēnsī ludēmus et Latīne colloquēmur. Omnēs auditōrēs invītāmus ut diem nōbiscum agātis!

Audio

diē 20º mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 20º mēnsis Aprīlis
Loading
/

Ultiō in regimen Syrōrum exacta

Diē Veneris sociī, imprīmīs Americānī, Britannī, Gallī, missilia sēmet ipsa dīrigentia centum et quinque immīsērunt in trēs ædēs, quæ sunt in cinerem redactæ. Illīs enim in ædibus parābantur et condēbantur venēna, quibus regimen Syrōrum nuper suōs in cīvēs ūsum est ad populum suum terrendum. Negāverat regimen sē armīs chemicīs esse ūsum, et Russī, qui regiminī Syriō favent, dictitābant vāria et inter sē contrādīcentia. Americānī quinquāginta et septem missilia ē marī atque ūndēvigintī dē cælō mīsērunt in officīnam Barzah dictam, ubi hominēs artis chemicæ perītī nebulās venēnōsās inveniēbant; Gallōrum missilia nonnulla receptāculum subterrāneum Him Shinshar appellātum dēlēvērunt; et omnēs sociī ūnā officīnam ad Him Shinshar ēvertērunt. Russī statim dictitābant ad septēna missilia ē dēnīs esse suīs et Syriīs tēlīs dēfēnsōriīs intercepta, quod ēvenit esse omnīnō falsum.

Barbara Bush vītā dēfuncta

In Texiā cīvitāte, diē Martis, Barbara Bush, uxor præsidis et mater præsidis, diem obiit. Mēnse Jānuāriō, Barbara cum Georgiō marītō anniversāriam nuptiārum memoriam septuāgēsimam et tertiam celebrāvit. Virō præside, Barbara sē ostendit et in sententiīs salsam et in vītā pūblicā fautrīcem jūris cīvīlis et litterārum, quārē Houstōniēnsēs bibliothēcam ējus nōmine inaugurāvērunt. Vīxit annōs nōnāgintā et duōs.

Īnfantēs in senātum admissī

Diē Jōvis Maile Pearl, fīlia Laddæ Duckworth senātrīcis Illinœsiānæ, prīma īnfans in cūriam intrāvit. Anteā enim, ut Rōmæ, eā ætāte quā Papīrius Prætextātus vīxit, interdictum erat nē puerī cum patribus in cūriam introīrent, sīc in Americā regulīs senātōriīs sancītum erat nē senātōribus disceptantibus puerī in cūriam intrārent. Etiam excipientur īnfantulī dē aliīs quibusdam regulīs, nē oporteat illīs fōcālī seu croātā induī nēve calceīs nēve vestibus adultīs.

Bellinghamēnsium festī diēs cervisiāriī incipiunt

Bellinghamiæ singulīs annīs mēnse Aprīlī celebrantur festī diēs cervisiāriī, nam Bellinghamiæ sunt plūra braciātōria prō numerō cīvium quam etiam Seattlī vel Portlandiæ. Tunc etiam celebrātur diēs Tellūris, itaque Aslan braciātōrium novum genus cēliæ, cuī nōmen “Centuriō Planēta,” vendēbit et decimam reditūs partem dabit societātī littoribus purgandīs dicātæ. Proximō diē Saturnī apud Menace braciātōrium etiam licēbit meditātiōnem Indicam, quæ “Jōga” vocātur, exercēre et cervisiam bibere. Vigintī et trēs braciātōria et tabernæ variās festīvitātēs offerent.

Audio

diē 13º mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 13º mēnsis Aprīlis
Loading
/

Cifuentes et Casādō fraudis acadēmicae accūsātī

In Hispāniā et Christīna Cifuentes, quae Populārī factiōnī Matritēnsium praeest putāturque ōlim in Mariānī Rajoy locum succēdere posse, et Paulus Casādō, senātor ēiusdem factiōnis, fraudis accūsantur acadēmicae. Uterque enim fertur gradum magistrālem adeptus esse apud studiōrum Ūniversitātem Iōannis Carolī rēgis nec prælectiōnibus interfuisse nec commentātiōnem magistrālem dēfendisse. Quōrum accusāta Cifuentes litterās testimōniālēs dēprompsit quibus probāret sē iūre esse gradū magistrālī exornātam, sed duo ē tribus subscrīptōribus litterārum nēgant sē eās umquam subscrīpsisse, quāre testimōnia videntur esse adulterāta. Paulus Casādō, alter quī fraudis accūsātur, diē Lūnae coram diurnāriīs prōfessus est nec fuisse sibi necesse scholīs interesse nec probātiōnis perīculum subīre.

Suffrāgia in Hungariā lāta

Victōrius Orban tertium creābitur minister prīmārius Hungarōrum, quia ēius factiō, Fidēs appellāta, nōn solum māiōrem partem suffrāgiōrum accēpit sed etiam bessem, itaque poterit etiam sine adversāriōrum nūtū quamlibet lēgem ferre mūtāreve. Orban moderante, numerus hominum quaestū carentium usque dēminūtus est ut Hungarī Germānōs hāc in rē nunc aemulentur, et numerus pauperum est dēminūtus, et aes aliēnum est dēminūtum, et lucrum tōtīus reīpūblicae citius augētur quam in aliīs cīvitātibus Europaeīs. Moderātōribus autem Ūniōnis Eurōpaeae displicet, quod Orban commūnī Eurōpaeōrum voluntātī saepe adversātur.

Ferriviae in Galliā ab operāriīs clausae

Operāriī quī trāmina ferriviāria Gallōrum moderantur opera sua intermittunt reclāmandī causā. Intrā Galliam ipsam prope Lutetiam tantum sexta pars trāminum itinera sua faciunt, inter Galliam et Britanniam pars quinta, inter Galliam et Germaniam pars tertia, inter Galliam et Ītaliam nē ūnum quidem trāmen. Operāriī culpant Emmanuel Macron, praesidem Gallōrum, quippe quī nōlit munera perpetua novīs operāriīs prōmittere nec stipendia ēmeritōrum solvere illīs, quī ante praestitūtum annum ōtium senectūtis fruantur

Dē Bellinghamēnsium forī annō vīcēsimō sextō

Vēre nōvō singulīs Saturnī diēbus Bellinghamiae dēnuō congregantur agricolae artificēsquē, quī frūgēs mercēsque hūius regiōnis propriās in macellō pūblicō vendant. Inter nōvōs mercātōrēs hōc annō additōs sunt Culīna Calypsūs, quae cicer herbīs Americānīs condītum offert; Aliquid Cāseārium, unde pastillum cāseō fartum et crāticulīs assātum emī potest; et Herbertī Vīnum Mālōrum, quod vīnum mālōrum nōn sōlum in forō vendet sed etiam tabernam propriam mox habēbit, cum pōmāria vīna in pretiō sint inter Bellinghamēnsēs. Vernālī tempore etiam in pretiō sunt varia genera brassicārum, ut id quod vulgō “kale” dīcitur et inter saluberrimōs cibōs habētur: quae brassica recentissima nunc in forō venditur.

Audio

diē 6º mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 6º mēnsis Aprīlis
Loading
/

Suffrāgia in Hungariā ferentur

Diē Sōlis Hungarī senātōrēs sibi ēligent. Fidēs, factiō dextrārum partium cuī Victōrius Orban, minister prīmārius, praeest, fertur ab illīs, quī commūnēs cīvium sententiās sēnsumque rogant atque explōrant, aliās factiōnēs exsuperātūra. Orban in Ūniōnem Eurōpaeam saepe invehitur et populō suō potius quam commūnī Europaeōrum voluntātī parēre solet.

Incertum an Lūla dē Silvā sē magistrātibus trāditūrus

Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā, ōlim praeses Brasiliānōrum, sē custōdibus pūblicīs nōn trādidit ante tempus ā iūdicibus constitūtum ut inciperet duodecim annōs vinculīs continērī. Morātur potius in surburbānā regiōne prope cīvitātem Sanctī Paulī. Nihilōminus advocātī prō Lūlā dē Silvā prōmittunt eum nōn repugnātūrum sed magistrātibus sponte sē trāditūrum.

Park Geun-hye damnāta

Park Geun-hye, ōlim praeses Corēānōrum merīdiōnālium, damnāta est laesae reīpūblicae. Vīginti et quattuor annōs vinculīs tenēbitur et pecuniā multātur ad centiēns septuāgiēs centēna mīlia dollariūm. Choi Soon-sil, amīca cuī Park coēgit nōnnullās sociētātēs mercātōriās, inter quās Samsung, Lotte, SK numerantur, dare dōna muneraque, vīginti annōs in carcere dēget. Park ipsa est fīlia Park Chung-hee tyrannī, quī ā satellite interfectus est abhinc annōs fere quadrāgintā.

Tabellārius cessātor

Augustae Taurīnōrum tabellārius dēprehensus est quī domī habuit quadrāgintā scrīnia epistolārum, pondō mille, quae quamvīs cursuī publicō mandātae numquam traditae sunt iīs, ad quōs epistolæ sunt missæ. Trēs enim annōs, antequam tabellārius ille mūnus tandem abiēcit, dēsīverat epistolās ferre ad hominēs, quibus erant destinātae, cum aestimāret salārium suum esse minus, quam ut munere dīligenter fungerētur. Reus est furtī epistolārum. Nec prīmus est tabellārius sīc dēprehensus in Ītaliā hōc annō: nam Neāpolī mēnse Ianuāriō reperta est etiam māior vīs epistōlārum sex annōs ā tabellāriō negligentī retentārum.

Hortī Ūniversitātī datī

Annula Morris, sculptrix Bellinghamēnsis, villam hortōsque et silvās in īnsulā Lummī dictā sitās dōnō dedit Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī. In illīs hortīs silvīsque novem iūgerum stant sēdecim aeneae statuae, quae hominum formās adumbrant, et quās sculptrix ipsa dīxit ā silvestrī terrā cālīginis pluviārumque ortās esse ubi corvī regnārent ossaque in lītora ēicerentur. Annīs futūrīs in villā statuae tabulaeque discipulōrum exhibēbuntur, carmina recitābuntur, artificēs aliēnī ad studiōrum ūniversitātem invītātī hospitābuntur.

Audio

diē 16º mēnsis Martiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 16º mēnsis Martiī
Loading
/

Merkel cancellāria quartum

Angela Merkel rīte creāta est cancellāria Germanōrum quartum: nam factiō sua et Sociālistæ, quibuscum cōnsortium iterum fēcit, fere quadringenta habent in senātū suffrāgia, quōrum trecenta sexāginta et quattuor lāta sunt ut Merkel iterum ēligerētur.  Idem factiōnum cōnsortium ex annō bis millēsimō decimō tertiō Germānos regit, sed adversāriī in senātū sunt mutātī, quia dextra factiō Alternātīva Germānīs dicta, quæ nullam auctōritātem abhinc quattuor annōs consecūta erat, nunc maxima numerō factiō post Christiānōs Populārēs et Sociālistās habētur.

Propter adversāriōs novōs, novī magistrātūs jam cœpērunt novō mōre sē gerere. Carolus enim Seehofer, novus minister rēbus internīs, dīxit fidem Mahometānōrum nōn esse Germanicam, nec mōrēs Germānōrum esse dēpōnendōs aliēnīs placendī causā.  Prōmīsit porrō sē celerius dēportātūrum esse advenās, quī jus asȳlī falsē sibi vindicārent.

Pōns dilapsus

Miāmiæ, ad studiōrum ūniversitātem Flōridānam et Internātiōnālem, pōns novus, novīs et īnsolitīs ædificandī ratiōnibus factus, subitō corruit. Nōn chalybe fortī et levī, ut mōs est in pontibus nostrā ætāte faciendīs, sed deciēs graviōrī et dēbiliōrī lapide sustentātus erat pōns, cuī addita sunt gravia tecta lapidea.  Sex hominēs periērunt.

Venēficium in Britanniā patrātum

Sergēius Skripal, ōlim ōtacustēs Russicus quī suōs Britannīs prōdidit itaque in Britanniā nunc versātur, ūnā cum Jūliā fīliā est venēnō pæne necātus.  Britannī referunt venēnum, quod Novichok appellātur, ā Russīs saltem esse inventum, quārē Therēsa May, ministra prīmāria Britannōrum, Russōs venēficiī accūsat.  Incertum autem manet quis et quōmodo et quandō illud venēnum ōtacustæ fīliæque dederit, sed, ultiōnis causā, vīgintī et trēs Russicī lēgātī, quōs Anglī suspicantur esse ōtacustās, ē Britanniā sunt expulsī.

Nicotīnum interdīcendum

Scōtius Gottleib, Americānus præfectus ministeriō cibīs medicāmentīsque moderandīs, nuntiāvit sē velle nicotīnum in sigarellīs seu fistulīs nicotiānīs dēminuere.  Nicotīnum, quod in pætō seu tabācō nātūrāliter reperītur, hominēs potest in cupīdinem vel etiam servitūdinem suī addīcere, et fūmus tabācīnus, quem nōnnullī bibunt ut vim nicotīnī consequantur, pulmōnibus est detrimentō.  Itaque magistrātūs volunt efficere ut cōpia nicotīnī in sigarellīs dēminuātur, nē tabācum possit plūrēs cīvēs Americānōs ūsuī suī dēvincīre.

Gāza Bellinghamiæ exhibita

Bellinghamiæ in Mūseō Whatcomēnsī exhibentur ūtēnsilia, quālia ad vītam cotidiānam pertinent, sed deaurāta atque gemmīs pretiōsīs exornāta.  Itaque īnspicī potest opus Sidneī Mobell, cui titulus “La garbage can,” quod est receptāculum quisquiliārum sincērō aurō tectum et quadringentī quinquāginta et septem gemmīs lapidibusque decorātum, inter quōs numerantur dūcentī et octō carbunculī, centum sexāginta et quattuor sapphīrī, duodēvīgintī smaragdī, septem adamantēs.  Ostenduntur etiam tēlephōnum gestābile deaurātum dūcentīs et quinquāginta gemmīs fulgēns, et muscipula aurea adamantinō instructa cāseō quō avārissimī mūrēs inescentur, et aurea pyxis cōnservātōria sardīs apta et Russicīs gemmīs crustāta. Longē aliter vīvunt Bellinghamēnsēs, quibus summum bonum vidētur vītam agere simplicem et secundum nātūram.

 

Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.  Post duās hebdomadēs probātiōnum et fēriārum revertēmur.