Audio

diē quīntō decimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō decimō mēnsis Novembris
Loading
/

Hodiē, quintō decimō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia duodecimō diē mēnsis Decembris habēbuntur.

Bōlivia ēversa

Īvānus Mōrālēs, quī ter creātus erat praeses Bōliviēnsium et quartum, secundum suōs, ēlectus erat, diē Sōlis magistrātum dēposuit.  Quī suffrāgia in comitiīs nuper habitīs lāta numerābant, Mōrālēs rettulerant victōrem, sed reclāmātōrēs in viīs et lēgātī Societātis Cīvitātum Americānārum fraudem dēnuntiāverant.  Diē igitur sōlis, Mōrālēs paucās hōrās postquam nova comitia habenda nuntiāverat, ūnā cum nōnnullīs aliīs magistrātibus officiīs sē abdicāvit, hortantibus dūcibus tam custōdum pūblicōrum quam mīlitum.  Mōrālēs ipse dīxit sē coactum esse fugere propter exercitum, quī rempūblicam ēverteret; diē Martis in asȳlum ā Mexicānīs datum cōnfūgit.  Mōrālēs, quī prīmus ēlectus est annō bis millēsimō sextō, diūtius quam ullus alius, quī hodiē clavum ullīus Americānae reīpūblicae tractat, exercuit auctōritātem. Inde ortae sunt difficultātēs: nam annō bis millēsimō sextō decimō ex plēbiscītō interdictum erat nē quis tertium crearētur praeses, quod tamen plēbiscītum Mōrālēs suāsit iūdicibus abrōgāre, quō diūtius ipse regnāret.  Nunc vērō vidētur Johanna Añez Chavez, vice-praeses senātūs, pūblicam auctōritātem in Bōliviā prō tempore exercēre.

BRICS in Brasiliā conveniunt

Diēbus Mercūriī et Iōvis in Brasiliā summī magistrātūs Brasiliae, Russiae, Indiae, Sīnārum, Africae Merīdiōnālis, quae cīvitātēs compendiāriō nōmine BRICS vocitantur, congressī sunt quī dē commerciō augendō et dē salūte commūnī colloquerentur.  Jair Bolsonārō, praeses Brasiliae, quī ōlim vidēbātur metuere nē Sīnēnsēs tōtam Brasiliam emerent, nunc amīcum salutāvit Xī Jinping, perpetuum dictātōrem Sīnēnsium, atque ūnā cum Xī affirmāvit Brasiliam Sīnāsque vinculīs commerciī fortibus esse coniunctās.

Imperātor Iāpōnum cum deā est epulātus

Diē Iōvis Nārūhītō, imperātor Iāpōnum, candidīs vestibus indūtus noctem ēgit cum Āmātērāsū Ōmīkāmī deā sōlārī, quam inter abavōs numerat.  Quamquam Hīrōhītō avus et imperātor dīvīnitāte est post bellum contrā Americānōs gestum prīvātus, rītus tamen, quō imperātor cum deā cēnat, fierī pergit.  Septimā igitur hōrā in templum intrāvit imperātor, ubi multa cibōrum genera, ut orȳzam et holera et piscēs, inter trīgintā et duās patellās querceās dīvīsit, deinde precātus est ut suī cīvēs pāce fruerentur et cum deā est epulātus.  Rītus tertiā hōrā mātūtīnā est perfectus.

Hongcongia ardet

In Hongcongiā reclāmātiōnēs, quae quinque mēnsēs durant, ingravēscunt.  Custos pūblicus quīdam manuballistā suā reclāmātōrem ūnum et vīgintī annōs nātum graviter vulnerāvit in vīcō Sae Wan Hō dictō.  Alter birotā automatāriā vectus sē in gregem reclāmantium praecipitāvit.  Ex alterā parte vir septem et quinquāgintā annōs nātus, quī fertur cum reclāmātōribus rixātus, vīvus est combustus.  Oeconomia Hongcongiae usque in recessiōnem contrahitur, et studiōrum ūniversitātēs praelectiōnēs suspendere sunt coactae, cum discipulī sagittīs pīlīsque armātī arcēs sibi mūnīrent et pyrobola petroleāria parārent.  Carrie Lam, Hongcongēnsibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs hominum inter ipsōs societātem coniunctiōnemque dēlēre, itaque habendōs esse pūblicōs hostēs.  In actīs diurnīs, quae Tempora Globī appellantur et prō Sīnicā parte saepius loquuntur, ēditōrēs existimāvērunt sē nōn posse inter reclāmātōrēs et latrōnēs, quī prō Chalīfātū Islamicō proelia gerunt, internōscere.

Comitia Hispānica

Comitia iterum habita sunt in Hispāniā, quippe ubi factiōnēs nescīvissent inter sē regimen compōnere.  Cum quartum inter quattuor annōs comitia indicta sint, vidētur cīvēs taedēre dē senātōribus identidem et frustrā ēligendīs: nam pauciōrēs quam quattuor ē quīnīs cīvēs suffragia sua candidātīs dedērunt.  Vox et Factiō Populāris, quae ad dextrās partēs spectant, longē plūrēs senātōrēs habēbunt quam habuērunt, cum Factiō Cīvium sit ēviscerāta; ex alterā parte Sociālistae sunt leviter laesī, factiō verō “Possumus” dicta dēminūta.  Suffrāgiīs numerātīs et ampificātiōne partium dextrārum cognitā, illae factiōnēs sinistrae subitō inter sē pactae sunt dē regimine componendō, id quod ante comitia recūsāvērunt nē agerent.  Petrus enim Sactius, dux sociālistārum, quī abhinc duōs mēnsēs dīxerat sē vix dormītūrum fuisse, sī ministrōs illius factiōnis “Possumus” in suō regimine habēret, post comitia habita dīxit lītēs praeteritās nullīus momentī habendās, cum voluntas populī esset explenda.

Dē Melitā et Libyā

Novavilla Gafà, magistrātus Melitēnsis, cum Libycīs nautīs cōnsilium cēpit, quō Melitēnsēs Libycōs monitūrī sunt, sī ullae nāvēs Melitam petere vidēbuntur migrantium clam īnferendōrum causā, ut Libycī etiam praeter eam maris partem quae in suā diciōne est illās nāvēs capiant et ad Africam redūcant.  Ex alterā parte Melitēnsēs iam coepērunt pecūniam in Russiā adulterātam, quam in Libyam fautōrēs Khalifae Haftar dūcis factiōnis seditiōsae mittēbant, cōnfiscāre.  

In Libyā Fathi Bashagha, minister rēbus interīs praefectus, dīxit Russōs gregem Vagneriānum, mīlitēs mercēnāriōs, in Libyam immīsisse quī Khalifae Haftar succurrerent, quod Russī negant.  Sūdāniēnsēs, Aegyptiī, Arabēs Saudiānī, Unītae Phylarchiae Arabēs, Iordāniēnsēs, Galli nunc auxilium mittunt sēditiōsīs, dum Turcae, Qatārēnsēs, Ītalī aliaeque gentes Eurōpaeae praeter Gallōs regiminī favent, quod Ūnītae Natiōnēs agnōvit.

Jacobus Le Mesurier mortuus

Jacobus Le Mesurier, ōlim mīles Britannus et mīles mercēnārius, quī in Sȳriā societātem Cassidum Albārum condiderat, inventus est Constantinopolī extrā domum suam mortuus.  Abhinc hebdomade, octāvō diē mēnsis Novembris, Marīa Zakharōva, quae prō Russōrum ministeriō rēbus exterīs loquitur, asseruit Le Mesurier esse speculātōrem Britannicum, quī prō Britannīs latrōnēs in Cōsōvō seu Dardāniā atque per Āsiam adiuvāret.  At diurnāriī Britannī respondent Russōs esse mendācēs, quī mentiendō diū cōnātī sint fāmam virī bonī bonam maculārī.  Custōdēs pūblicī Turcicī dīcunt Le Mesurier vidērī dē maeniolō sē praecipitāvisse, et prōmittunt sē dīligenter in rem inquisitūrōs.

Prōfessor Russicus percussor amīcae

Helgus Sokolov, Russicus professor Gallicārum rērum gestārum sexāgintā et trēs annōs nātus, quī eques factus est Gallōrum Ordinis Nātiōnālis Legiōnis Honōris, inventus est ēbrius in Myā flūmine, quod Petriburgum circumfluit, in quō inciderat.  Custōdēs pūblicī, cum professorem servāvissent, cognōvērunt eum in saccō habēre bracchia hūmāna, et Sokolov cōnfessus est sē amīcam occīdisse.  Anastāsia Yeshchenko, annōs vīgintī et quattuor nāta, fuit amīca atque ōlim discipula Helgī Sokolov, quōcum solēbat fingere sē Iōsephīnam, eum esse Neapoliōnem imperātōrem Gallōrum.  Professor in animō habuit partēs corporis amīcae clam dispōnere, deinde mōre Neapoliōnis vestītus coram publicō sēmet ipsum occīdere.

Benignitas observāta

Diē Mercuriī Occidentālis studiōrum ūniversitas Vasintoniēnsis diem benignitātis observāvit.  Nam eō diē per utrumque orbem terrārum hominēs benignī et benevolentēs, ut sunt Bellinghamēnsēs, cāritātem ergā aliōs hominēs prōmōvērunt.  Quattuor tabernacula instructa sunt in variīs studiōrum ūniversitātis regiōnibus, in quibus discipulī discipulīs sīceram et pōtiōnem cacaōtīnam offerēbant, ut corda calefierent.  Multī etiam vestimenta cibōsve pauperibus dedērunt, sanguinem vēnīs exhaustum dōnāvērunt, et coffēam aliīs hominibus ēmērunt.  Sīc Bellinghamēnsēs mōrēs suōs observāvērunt ac celebrāvērunt.

Audio

diē octāvō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē octāvō mēnsis Novembris
Loading
/

Hodiē, octāvō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.  Johnson, quī diē Veneris nosocomīs dīxit sē omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstentūrum dōnec Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīsceret, diē Iōvis vischium sorbillābat in Caledōniā.

Columbia Britannica merīdiem novō mōre dēfīniet

Senātus Columbiae Britannicae dēliberat an mōs horārum bis in annō mūtandārum tollendus videātur, et aestīva ratiō temporis metiendī, quō sol ad summam altitūdinem ascendit nōn merīdiē sed prīmā hōrā pōmerīdiānā, per tōtum annūm continuenda.  Vasintōnia et Oregōnia idem cōnsilium iam cēpērunt, quod tamen nōn valēbit nisi ā senātū totīus Reīpūblicae Americānae probātum erit; California etiam cogitat eandem viam sequī.  Nam tempus ipsum secus ac natūra id statuit dēfīnīre facilius putātur, quam mōrēs normāsque, secundum quās hominēs certā hōrā expergiscuntur vel opus faciunt vel scholās audiunt, mutāre, et lēgislātōrēs cēnsent aliquid mutandum.

Fraus et perīculum

Praefectī societātī mercātōriae, quae Aventūra vocātur, reī sunt fraudis, cum reīpūblicae venditāvissent instrūmenta cinēmatographica atque alia, quae ad secūritātem attinērent reīpūblicae, quae falsē dīctitārent in Americā esse facta.  Rēvērā omnia in Sīnīs sunt facta, quod animadvertit mīlēs quīdam quī gestābile instrūmentum cinēmatographicum inspiciēbat. Nam in eō invēnit nōtās et imāginēs et subsidia varia tam Sīnica quam Americāna, quia eadem Sīnica societās fabrōrum instrūmenta illīus generis parāverat in ūsum mīlitum tam Americānōrum quam Sīnēnsium.  Aventūra strenuē cōnābātur cēlāre nōmina fabrōrum et orīginem mercium, nē Americānī cognōscerent mīlitēs, lēgātōs, speculātōrēs suōs Sīnicīs ūtī instrūmentīs, quippe quae possent ā Sīnēnsibus speculātōribus subvertī.

Ūsus vapōris Nicōtiānī rēstringētur

Praeses Americānus, quī cum diurnāriīs diē Veneris colloquēbātur, nuntiāvit novās regulās in ūsum vapōris Nicōtiānī dēcrētum īrī.  Nōn licēbit hominibus, nisi vigintī et ūnum annōs vel plūrēs nātīs, vapōrem Nicōtiānum haurīre, et sapōrēs, quī vapōrī adduntur, interdīcentur.  Nam annīs recentiōribus in ūsum vēnērunt instrūmenta ēlectronica, quibus glycolum Nicōtīnō commixtum calefit et in vapōrem coquitur, et sapōribus additīs tālis vapor iūvenēs allicere fertur et Nicōtīnī voluptātī addīcere putātur.

Cōrēānī Boreālēs nōlunt cum Shinzō Ābē agere

Shinzō Ābē, praeses Iāpōnum, in conciliō summōrum Āsiae merīdiōnālis et orientālis magistrātuum, nova obiurgāvit Cōrēānōrum Boreālium experimenta, quibus missilia in mare prope Iapōniam sunt iacta, sed etiam dīxit sē vehementer velle cum Kim Iong-Un sine ullīs condiciōnibus convenīre ut dūcēs colloquerentur dē cīvibus Iāpōnibus quōs Cōrēānī ante annum millēsimum nōningentēsimum octōgēsimum tertium abduxērunt.  Cōrēānōrum lēgātus Song Il-Hō respondit Ābē esse mōriōnem et furciferum, quī numquam dēbēret etiam somniāre dē Cōrēā visitandā postquam iustās ratiōnes Cōrēae dēfendendae vituperāsset; tunc dīxit Ābē esse vīrum mīrō modō indoctum quī somniāret dē Iāpōniā armīs rōborandā, cum nēscīret internōscere inter missilia et plūs-quam-magna multiplicia ēmissōria rochētārum (quod nōmen mālunt Cōrēānī Boreālēs in sua missilia dare).  Perrexit summum magistrātum Iāpōnum dīcere dēformem, vīlem, rusticum, improbum esse homunculum, et Iāpōnicās īnsulās nōn solum in mare sed etiam tenebrās tristitiae mergī quod Iāpōnia exclūderētur ē novā aetāte quam indūceret Cōrēa Boreālis.

Von der Leyen

Ursula von der Leyen, quamquam kalendīs Novembribus Ūniōnī Eurōpaeae praeficienda erat, nihilōminus nōn omnēs magistrātūs sēlēgit nec regimen plēnum, secundum lēgēs Eurōpaeās, composuit.  Nam oportet dē singulīs cīvitātibus Eurōpaeīs singulōs sēligere ministrōs.  Sed corruptior fuit Rōvāna Plumb Dācorōmāna, quam von der Leyen in ministerium viīs muniendīs praeficiendum sēlēgerat, quam ut ā senātū Eurōpaeō approbārētur, atque inter morās corruit regimen Dācorōmānum, sine quō nullus candidātus prōpōnī potuit.  Senātus Eurōpaeus ministerium etiam dēnēgāverat Ladislaō Trócsányi Hungarō, in cūius locum successit Olīvārius Várhelyi candidātus nōndum ā senātū probātus.  Von der Leyen in locum Sylviae Goulard, prīmae Gallae ā senātū umquam repulsae, nōmināvit Theodorīcum Breton, quem hāc hebdomade diurnāriī referunt contrā lēgēs Eurōpaeōrum aditum ad Schengenēnse Īnformātiōnis Systēma Britannīs (itaque Americānīs) praebuisse.  Porrō, cum Britannia nondum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīverit, necesse est ministrum Britannicum sēligere, quamquam incertum manet an Britannia tunc futūra sit in Eurōpā, quō tempore von der Leyen tandem magistrātum ingrediātur.  Nam propter hās difficultātēs, von der Leyen nōn creāta est praefecta Eurōpaeīs kalendīs Novembribus, ut fierī dēbuit, sed fortasse mēnse Decembrī, fortasse etiam proximō annō magistrātum ingrediētur.  Adhūc igitur praeest Eurōpae Iohannes-Claudius Juncker, qui diē hūius mēnsis ūndecimō sectiōnem chirurgicam subībit quā vēna dēbilior mūniātur.

Audio

kalendīs Novembribus

Nuntii Latini
Nuntii Latini
kalendīs Novembribus
Loading
/

Hodiē, kalendīs Novembribus, Britannia, quae prīmum mēnse Martiō exeunte, nuperrimē mēnse Octōbrī exeunte, id est herī, ab Ūniōne Eurōpaeā erat dēscītūra, adhūc est in Eurōpā: nam flextēnsiōne datā, Britannia in Ūniōne Eurōpaeā usque in annum bis millēsimum vīcēsimum manēbit.  Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia diē duodecimō mēnsis Decembris habēbuntur.

Ībrahim al-Sāmarrāī mortuus

Ībrahim al Badrī al-Sāmarrāī, quī latrōnciniī gerendī causā nōmen Abū Bakr Bagdātēnsis sibi indiderat, atque ōlim etiam ausus erat sē chalīfam, id est rēgem, Chalīfātūs seu Regnī Islamicī vocitāre, sēmet ipsum interfectus est, mīlitibus Americānīs persequentibus.  Cum Chalīfātum instituere annō bis millēsimō quartō mēnse Iūniō cōnārētur, al-Sāmarrāī prōmīserat sē tam Rōmam quam Hispāniam captūrum, sed eōdem annō mēnse Octōbrī coactus est fugere Raqqā, ē capite suī Chalīfātūs, quippe quam urbem et Sȳrī et Russī et Americānī omnēs caelitus vastārent.  Nihilōminus sub Chalīfātū permultī Sȳrī sunt raptī, crūciātī, trucīdātī: nam Abū Bakr nefandās miseriās multīs centēnīs mīlibus Sȳrōrum attulit.

Diē autem Saturnī, paulō post mediam noctem, dum aliī Americānī mīlitēs dē Sȳriā septentriōnālī dēducēbantur, ēlectī mīlitēs Americānī ē Turciā missī sunt quī chalīfam latrōnum aut caperent aut occīderent.  Al-Sāmārrāī in cuniculum sub terram cum tribus puerīs fūgerat ut sē cēlāret, sed canēs mīlitārēs eum vēnantēs sequēbantur; itaque, appropinquantibus mīlitibus Americānīs, māluit quam capī sē puerōsque potius disrumpere.  Praeses Americānus, quī cum aliīs magistrātibus proelium ēminus spectāvit, dīxit latrōnem fuisse animō aegrō et dēprāvātō, nunc vērō esse mortuum; fuisse vitiōsum et violentem, et vitiōsō violentīque mōre esse mortuum.  Vīxit annōs duodēquinquāgintā.

Marīa Butīna dēportāta

Marīa Butīna, Sibēriāna trīgintā annōs nāta quae intrā fīnēs Americānōrum prō Russīs clam ēgerat, est ē carcere Flōridiānō līberāta atque in Russiam dēportāta.  Irrepserat enim in societātēs quae iūs arma ferendī prōmōvent atque etiam in sollemne Ientāculum Ōrātōrium, ubi senātōrēs magistrātusque necnōn dītissimī cīvēs Christiānī quotannīs congregantur ut ūnā inter ientāculum precentur.  Amīcitiās illa coluerat in Russiā cum Alexandrō Torshin, magistrātū et argentāriō, et in Americā cum nōnnullīs, praecipuē Paulō Erickson iūris cōnsultō factiōnis dextrae, ideō, ut Americānōs Russīs conciliāret. Dēprehēnsa atque interrogāta, Butīna cōnfessa est ac damnāta.  Negāvērunt Russī eam esse speculātrīcem, quō tamen crīmine illa numquam erat damnāta.  Diē Saturnī in Russiam dēportāta Marīa Butīna ā patre in āēroportū est salutāta atque ā diurnāriīs Russicīs, coram quibus innocentiam suam est prōfessa, dōnāta est multīs rosīs candidīs, deinde dīxit Russōs sē numquam dēdere, tandem vim lacrimārum prōfūdit.

Dē Libanō

Post duās hebdomades reclāmātiōnum plēnās, inter quās viae interclūsae sunt et ferē omne commercium est sublātum, Saad al-Harīrī minister prīmārius magistrātū sē abdicāvit.  Reclāmātōribus domum abeuntibus mīlitēs coepērunt viās obstāculīs āmovendīs dēnuō aperīre.  Questī erant cīvēs dē corruptō regimine atque austeritāte in populum impositā: quamvīs vectigālia penderent cīvēs, vim ēlectricam atque aquam (quam multī crēdunt adeō inquinātam esse ut bibī nōn possit) saepe dēficere; oeconomiam porrō propter tam bellum Sȳriacum quam latrōnum gregem Hezbollah dictum dēprimī ad cīvium damnum; nihilōminus Harīrī aliōsque dīvitēs semper dītēscere.  Reclāmātōrēs sperant Libanum fore ūnum et concors, nec sectīs dīvīsum, neque ā corruptīs magistrātibus expīlandum.

Dē comitiīs in Thuringiā habitīs

In Thuringiā, orientālī et ōlim communisticā prōvinciā Germānōrum, factiō Sinistra, quae diū pollēbat et magistrātūs Thuringēnsibus dabat, dē dēnīs suffrāgiīs tria accēpērunt itaque potentissima omnium factiōnum ēvāsit.  At, factiō Christiāna et Populāris, cūius dux est Angela Merkel cancellāria, quod diū timuit, in tertium locum est dēpulsa, cum factiō Alternātīva ferē quartam partem suffrāgiōrum tulisset.  Aliae factiōnēs, ut Sociālēs et Populārēs, vel Viridēs, vel Līberī Populārēs, singulae intrā decimam et vīcēsimām partem suffrāgiōrum accēpērunt, quārē difficile erit Sinistrīs sociōs invenīre quibuscum magistrātum compōnant, neque ex alterā, vidēlicet dexterā, parte volet factiō Alternātīva cum Christiānīs Populāribusque, quippe quōs prō prōditōribus habeant, vīrēs coniungere.  Factiō Christiāna et Populāris, quae ōlim ad dexterās partēs prōnior fuit, et factiō Sociālista et Populāris, ōlim inter sinistrās partēs numeranda, multīs annīs concordiae cooperātiōnisque dēbilitantur, cum neutra factiō sua prōposita tuērī neque accūsātiōnem hypocrisis refūtāre posse videātur.

Audio

diē vīcēsimō quīntō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quīntō mēnsis Octōbris
Loading
/

Dē comitiīs Canadēnsium

Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, Petrī fīlius, quippe cūius factiō Līberālis, quamvīs dēminūta, ēvāserit omnium maxima, dēnuō erit minister prīmārius.  Factiō Līberālis est aliquātenus dēminūta et factiō Nova et Populāris, cui praeest Jagmeet Singh, dēbilitāta, dum factiō Rēbus Conservandīs est paulō aucta et factiō Quebēcēnsium ferē triplicāta.  In prātīs, ubi sunt prōvinciae Alberta et Sascatzevānia, factiō Rēbus Conservāndīs omnīnō dominātur, atque in Columbiā Britannicā maximum numerum senātōrum sibi vindicat.  Factiō vērō Līberālis in partibus boreālibus, ut Iūcōnō prōvinciā et Nūnavut, et in partibus orientālibus, ab Ontāriō usque in Novam Scōtiam, flōret.  Trudeau autem tantum minōrem partem senātōrum sibi fidēlem habēbit, quārē necesse erit illī, sīcut ōlim patrī fuit, amīcōs quaerere ex aliīs factiōnibus.

Concēditur reclāmātōribus Hongcongēnsibus

Lex, quā licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnses in suam diciōnem reddere, propter quam ā mēnse Martiō exeunte in viīs reclāmātur, est ā senātōribus rīte sublāta.  Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, anteā nēgāvit lēgem lātum īrī, sed etiam recūsāvit nē ea omnīnō tollerētur, nē senātus lēgem perniciōsam excōgitāvisse atque esse contemplātus vidērētur.  Reclāmātōrēs, quī victōriam tulērunt, etiam quattuor alia poscunt, vidēlicet: ut in quaestiōnem vocentur custōdēs pūblicī, quī vī in reclāmātōrēs ūsī sint; nē reclāmātōrēs dīcantur tumultum mōvisse; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur, quod iūra sua tueantur; ut tam summus magistrātus quam senātōrēs omnēs populārī suffragiō ēligantur.

Diē Iōvis coepērunt nōnnullī Hongcongēnsēs vexilla Catalaunica vibrāre et prō lībertāte Catalaunōrum, ut quōs sibi similēs existimārent, reclāmāre.

Tumultus Barcinōnēnsis

Barcinō tumultibus cōtidiē quatitur, postquam novem magistrātūs, quī plēbiscītum dē lībertāte Catalaunōrum abhinc duōs annōs habuerant, crīmine sēditiōnis ā iūdicibus Hispānōrum damnātī sunt ut in carcere multōs annōs dēgerent.  Petrus Sanctius, quī pergit ante comitia decimō diē mēnsis Novembris habenda officiō ministrī prīmāriī Hispānōrum ad tempus fungī, sē Barcinōnem contulit, ubi recūsāvit nē magistrātūs Catalaunōrum, quī lībertātī favent, convenīret, sed eōsdem coram culpāvit, quod salūtem pūblicam parum dīligenter tuerentur nec factiōnēs in concordiam redēgissent.

Bruxellīs Carolus Puigdemont, ōlim summus magistrātus Catalaunōrum quī etiam ab Hispānīs petitur quī seditiōnis crīmine iūdicētur, sēsē trādidit iūdicibus Belgīs, quī dēlīberant an dēbeant profugum in diciōnem Hispānōrum reddere.

Tumultus Melitānus

Melitae, in īnsulā quae inter Ītaliam atque Libyam iacet, aliēnigenae quī migrandī causā advēnerant neque ab aliīs cīvitātibus Eurōpaeīs exceptī sunt, tumultum concitāvērunt.  Nam ad Melitam, sīcut etiam fit in Ītaliā et Graeciā et aliīs Ūniōnis Eurōpaeae cīvitātibus exteriōribus, multī adveniunt quī cupiunt in aliās terrās Eurōpaeās, ut Germāniam, migrāre, sed coguntur ibi praestōlārī, ubi prīmum in Ūniōnem Eurōpaeam intrāvērunt.  Itaque Melitae centēnī advēnārum in castrīs mīlitāribus, quae Britannī ōlim posuerant, versantur; hī diē Sōlis tumultum fēcērunt, partem castrōrum cēpērunt, vehicula et contubernia combussērunt, custōdem leviter vulnerāvērunt.  Ad septuāgintā et quinque sunt ā pūblicīs custōdibus comprehēnsī.

Īvānus Mōrāles quartum ēlectus

Īvānus Mōrālēs, quī diūtius quam ullus alter in Americā Septentriōnālī auctōritātem obtinet, quartum ēlectus est praeses Bōliviae.  Mōrālēs, quī quattuordecim annōs suōs gubernat, pergēbit usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quintum clāvum reīpūblicae tractāre, quō annō annōs ūndēvīgintī summō magistrātū functus erit.

Iūliānus Assange coram iūdicibus

Iūliānus Assange, quī Londīniī septem annōs in Aequātōrēnsium sēde lēgātiōnis profugus mānsit antequam Aequātōrēnsēs eum expulērunt, coram iūdicibus Britannīs appāruit, quippe quibus mēnse Februāriō dēlīberandum esset an ille dēbēret in diciōnem Americānōrum reddī.  Americānī enim eum accūsant speculandī, quia Assange annō bis millēsimō decimō quaedam scelera, ā mīlitibus Americānīs in bellō perpatrāta atque obtecta, divulgāvit.  Nōnnullī eum laudant, ut quī diurnāriōrum lībertātem dīcendī prōmōverit; dētrectātōrēs vērō suspicantur eum prō Russīs ēgisse.  Sī ab Americānīs damnātus erit, Assange poterit centum septuāgintā et quinque annōs vinculīs tenērī.

Audio

diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Hodiē, duodēvīcēsimō diē mēnsis Octōbris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.  Ultimō articulō temporis Johnson potuit suadēre Eurōpaeīs, quī negāverant sē dē novō pactō actūrōs, ut dē novō pactō agerent: quod pactum diē Saturnī senātus Britannōrum aut probābit aut, quod ter iam ēgit, improbābit. Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, iam prōfessus est sē nōn spectātūrum esse disceptatiōnem, quae in senātū Britannōrum habēbitur, sed ludum potius harpastī: Tōkiī enim certābunt Hibernī ac Neozēlandiēnsēs.

Dē rēbus Sȳriacīs

Tayyip Erdogan, praeses Turcārum, quī cum Michāēl Pence vice-praeside et Michāēl Pomēpiō ministrō rēbus exterīs Americānōrum, quī Turcīs sunt sociī, est collocūtus, moderātiōnis observandae causā cōnsēnsit indūtiās facere quinque diērum, quo facilius Curdī dē regiōne Sȳriacā, quam Turcae capere cupiunt, ēgrederentur.  Donaldus autem Tusk, qui conciliō Eurōpaeō praeest, negāvit indūtiās esse appellāndās sed postulātiōnem potius dēditiōnis; hortātus porrō est Turcās ut suās cōpiās dē Sȳriā dēdūcerent.  Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit impetum Turcicum esse īnsānum.  Proximā hebdomade Erdogan cum Vladimirō Putin praeside Russōrum et sociō regiminis Sȳrōrum colloquētur dē pāce inter Turcās et Sȳrōs compōnendā.

Dē Hongcongiā

Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsium, diē Mercuriī coacta est sollemnem ōrātiōnem coram senātū habendam intermittere et dērelinquere, cum senātōrēs, quī lībertātī favent, eam dē rostrīs explōderent atque in eam reclāmārent. Posteā illa in locō serēniōre et sēcūriōre ōrātiōnem ēdidit per spectāculum cīnēmatographicum.  Quā in ōrātiōne prōmīsit regimen actūrum, ut pecūnia pauperibus darētur quā conclāvia sibi invenīrent, atque ut novae īnsulae in marī Sīnēnsī et merīdiōnālī struerentur ubi novī vīcī aedificārentur.  Nōn autem cīvibus diu reclāmantibus respondit, quī cupiunt lībertātem, quā secundum foedus inter Sīnēnsēs et Britannōs pactum fruuntur, dēfendere, nē sub iugō Sīnēnsium tyrannidis opprimantur. Eōdem diē in Iacobulum Sham, reclāmātorem nōtum quī agit ut iūra hūmāna dēfendantur, impetum fēcērunt latrōnēs armātī malleīs aliīsque ferrāmentīs.  

Reclāmātōrēs poscunt ut rogātiō, quā, sī lātā esset, licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnsēs postulāre in suam diciōnem reddendōs, rīte tollātur; ut quaestiō habeātur dē vī ab custōdibus pūblicīs in reclāmātōrēs adhibitā; nē reclāmātōrēs tumultuōsī esse dīcantur; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur quod iūra sua tueantur; ut summus magistrātus omnēsque senātōrēs populārī suffrāgiō ēligantur.

Comitia Boliviāna

Boliviānī cīvēs suffragia sōlis diē ferent ad summum magistrātum ēligendum.  Īvānus Mōrālēs, quī tertium iam creātus erat praeses, negāverat sē velle quartum magistrātum petere postquam plēbiscītum prohibuerat nē dēnuō candidātus fieret; sed plēbiscītō ā iūdicibus sublātō, Mōrālēs nunc petit quartum creārī summus magistrātus.  Plēbiscītum dēmonstrāvit populum nōlle eundem hominem clavum reīpūblicae diū obtinēre, sed Mōrālēs plebis favōre fruitur, et factiōnēs oppositae sunt dīversiōrēs ac disiectiōrēs quam factiō Mōrālis, quae diū vīrēs sibi collēgit.

Cim Iong-un in monte sacrō equitat

 Jong-Un in monte sacrō equitat.

Cim Iong-un, tyrannus Corēānōrum Septentriōnālium, imāginēs dīvulgāvit in quibus ipse in Paectū sacrō monte equō albō īnsessus appāret.  Tālēs imāginēs anteā circumlātae erant antequam Cim audāciōra temptāvit: nam is annō bis millēsimō tertiō decimō imāginem suī montem ascendentis paulō ante ēdiderat quam iussit Iang Song-thaek patruum dē mediō tollendum, ac dēnuō annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, antequam coepit cum Coreānīs Merīdiōnālibus atque Americānīs dē pāce colloquī.  Fierī igitur potest ut Cim iussūrus sit suōs dēnuō experīmenta facere dē armīs atomicīs.  Etiam in Corēā Boreālī hāc hebdomade, pedilūsōrēs utrīusque Corēae inter sē certāvērunt, quod trīgintā annōs nōn actum erat; lūdus pedifollis adeō vehementer actus est, ut neuter grex posset ullum punctum ferre.