Audio

diē quīntō decimō mēnsis Novembris

diē quīntō decimō mēnsis Novembris
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 9:57
 
1X
 

Hodiē, quintō decimō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia duodecimō diē mēnsis Decembris habēbuntur.

Bōlivia ēversa

Īvānus Mōrālēs, quī ter creātus erat praeses Bōliviēnsium et quartum, secundum suōs, ēlectus erat, diē Sōlis magistrātum dēposuit.  Quī suffrāgia in comitiīs nuper habitīs lāta numerābant, Mōrālēs rettulerant victōrem, sed reclāmātōrēs in viīs et lēgātī Societātis Cīvitātum Americānārum fraudem dēnuntiāverant.  Diē igitur sōlis, Mōrālēs paucās hōrās postquam nova comitia habenda nuntiāverat, ūnā cum nōnnullīs aliīs magistrātibus officiīs sē abdicāvit, hortantibus dūcibus tam custōdum pūblicōrum quam mīlitum.  Mōrālēs ipse dīxit sē coactum esse fugere propter exercitum, quī rempūblicam ēverteret; diē Martis in asȳlum ā Mexicānīs datum cōnfūgit.  Mōrālēs, quī prīmus ēlectus est annō bis millēsimō sextō, diūtius quam ullus alius, quī hodiē clavum ullīus Americānae reīpūblicae tractat, exercuit auctōritātem. Inde ortae sunt difficultātēs: nam annō bis millēsimō sextō decimō ex plēbiscītō interdictum erat nē quis tertium crearētur praeses, quod tamen plēbiscītum Mōrālēs suāsit iūdicibus abrōgāre, quō diūtius ipse regnāret.  Nunc vērō vidētur Johanna Añez Chavez, vice-praeses senātūs, pūblicam auctōritātem in Bōliviā prō tempore exercēre.

BRICS in Brasiliā conveniunt

Diēbus Mercūriī et Iōvis in Brasiliā summī magistrātūs Brasiliae, Russiae, Indiae, Sīnārum, Africae Merīdiōnālis, quae cīvitātēs compendiāriō nōmine BRICS vocitantur, congressī sunt quī dē commerciō augendō et dē salūte commūnī colloquerentur.  Jair Bolsonārō, praeses Brasiliae, quī ōlim vidēbātur metuere nē Sīnēnsēs tōtam Brasiliam emerent, nunc amīcum salutāvit Xī Jinping, perpetuum dictātōrem Sīnēnsium, atque ūnā cum Xī affirmāvit Brasiliam Sīnāsque vinculīs commerciī fortibus esse coniunctās.

Imperātor Iāpōnum cum deā est epulātus

Diē Iōvis Nārūhītō, imperātor Iāpōnum, candidīs vestibus indūtus noctem ēgit cum Āmātērāsū Ōmīkāmī deā sōlārī, quam inter abavōs numerat.  Quamquam Hīrōhītō avus et imperātor dīvīnitāte est post bellum contrā Americānōs gestum prīvātus, rītus tamen, quō imperātor cum deā cēnat, fierī pergit.  Septimā igitur hōrā in templum intrāvit imperātor, ubi multa cibōrum genera, ut orȳzam et holera et piscēs, inter trīgintā et duās patellās querceās dīvīsit, deinde precātus est ut suī cīvēs pāce fruerentur et cum deā est epulātus.  Rītus tertiā hōrā mātūtīnā est perfectus.

Hongcongia ardet

In Hongcongiā reclāmātiōnēs, quae quinque mēnsēs durant, ingravēscunt.  Custos pūblicus quīdam manuballistā suā reclāmātōrem ūnum et vīgintī annōs nātum graviter vulnerāvit in vīcō Sae Wan Hō dictō.  Alter birotā automatāriā vectus sē in gregem reclāmantium praecipitāvit.  Ex alterā parte vir septem et quinquāgintā annōs nātus, quī fertur cum reclāmātōribus rixātus, vīvus est combustus.  Oeconomia Hongcongiae usque in recessiōnem contrahitur, et studiōrum ūniversitātēs praelectiōnēs suspendere sunt coactae, cum discipulī sagittīs pīlīsque armātī arcēs sibi mūnīrent et pyrobola petroleāria parārent.  Carrie Lam, Hongcongēnsibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs hominum inter ipsōs societātem coniunctiōnemque dēlēre, itaque habendōs esse pūblicōs hostēs.  In actīs diurnīs, quae Tempora Globī appellantur et prō Sīnicā parte saepius loquuntur, ēditōrēs existimāvērunt sē nōn posse inter reclāmātōrēs et latrōnēs, quī prō Chalīfātū Islamicō proelia gerunt, internōscere.

Comitia Hispānica

Comitia iterum habita sunt in Hispāniā, quippe ubi factiōnēs nescīvissent inter sē regimen compōnere.  Cum quartum inter quattuor annōs comitia indicta sint, vidētur cīvēs taedēre dē senātōribus identidem et frustrā ēligendīs: nam pauciōrēs quam quattuor ē quīnīs cīvēs suffragia sua candidātīs dedērunt.  Vox et Factiō Populāris, quae ad dextrās partēs spectant, longē plūrēs senātōrēs habēbunt quam habuērunt, cum Factiō Cīvium sit ēviscerāta; ex alterā parte Sociālistae sunt leviter laesī, factiō verō “Possumus” dicta dēminūta.  Suffrāgiīs numerātīs et ampificātiōne partium dextrārum cognitā, illae factiōnēs sinistrae subitō inter sē pactae sunt dē regimine componendō, id quod ante comitia recūsāvērunt nē agerent.  Petrus enim Sactius, dux sociālistārum, quī abhinc duōs mēnsēs dīxerat sē vix dormītūrum fuisse, sī ministrōs illius factiōnis “Possumus” in suō regimine habēret, post comitia habita dīxit lītēs praeteritās nullīus momentī habendās, cum voluntas populī esset explenda.

Dē Melitā et Libyā

Novavilla Gafà, magistrātus Melitēnsis, cum Libycīs nautīs cōnsilium cēpit, quō Melitēnsēs Libycōs monitūrī sunt, sī ullae nāvēs Melitam petere vidēbuntur migrantium clam īnferendōrum causā, ut Libycī etiam praeter eam maris partem quae in suā diciōne est illās nāvēs capiant et ad Africam redūcant.  Ex alterā parte Melitēnsēs iam coepērunt pecūniam in Russiā adulterātam, quam in Libyam fautōrēs Khalifae Haftar dūcis factiōnis seditiōsae mittēbant, cōnfiscāre.  

In Libyā Fathi Bashagha, minister rēbus interīs praefectus, dīxit Russōs gregem Vagneriānum, mīlitēs mercēnāriōs, in Libyam immīsisse quī Khalifae Haftar succurrerent, quod Russī negant.  Sūdāniēnsēs, Aegyptiī, Arabēs Saudiānī, Unītae Phylarchiae Arabēs, Iordāniēnsēs, Galli nunc auxilium mittunt sēditiōsīs, dum Turcae, Qatārēnsēs, Ītalī aliaeque gentes Eurōpaeae praeter Gallōs regiminī favent, quod Ūnītae Natiōnēs agnōvit.

Jacobus Le Mesurier mortuus

Jacobus Le Mesurier, ōlim mīles Britannus et mīles mercēnārius, quī in Sȳriā societātem Cassidum Albārum condiderat, inventus est Constantinopolī extrā domum suam mortuus.  Abhinc hebdomade, octāvō diē mēnsis Novembris, Marīa Zakharōva, quae prō Russōrum ministeriō rēbus exterīs loquitur, asseruit Le Mesurier esse speculātōrem Britannicum, quī prō Britannīs latrōnēs in Cōsōvō seu Dardāniā atque per Āsiam adiuvāret.  At diurnāriī Britannī respondent Russōs esse mendācēs, quī mentiendō diū cōnātī sint fāmam virī bonī bonam maculārī.  Custōdēs pūblicī Turcicī dīcunt Le Mesurier vidērī dē maeniolō sē praecipitāvisse, et prōmittunt sē dīligenter in rem inquisitūrōs.

Prōfessor Russicus percussor amīcae

Helgus Sokolov, Russicus professor Gallicārum rērum gestārum sexāgintā et trēs annōs nātus, quī eques factus est Gallōrum Ordinis Nātiōnālis Legiōnis Honōris, inventus est ēbrius in Myā flūmine, quod Petriburgum circumfluit, in quō inciderat.  Custōdēs pūblicī, cum professorem servāvissent, cognōvērunt eum in saccō habēre bracchia hūmāna, et Sokolov cōnfessus est sē amīcam occīdisse.  Anastāsia Yeshchenko, annōs vīgintī et quattuor nāta, fuit amīca atque ōlim discipula Helgī Sokolov, quōcum solēbat fingere sē Iōsephīnam, eum esse Neapoliōnem imperātōrem Gallōrum.  Professor in animō habuit partēs corporis amīcae clam dispōnere, deinde mōre Neapoliōnis vestītus coram publicō sēmet ipsum occīdere.

Benignitas observāta

Diē Mercuriī Occidentālis studiōrum ūniversitas Vasintoniēnsis diem benignitātis observāvit.  Nam eō diē per utrumque orbem terrārum hominēs benignī et benevolentēs, ut sunt Bellinghamēnsēs, cāritātem ergā aliōs hominēs prōmōvērunt.  Quattuor tabernacula instructa sunt in variīs studiōrum ūniversitātis regiōnibus, in quibus discipulī discipulīs sīceram et pōtiōnem cacaōtīnam offerēbant, ut corda calefierent.  Multī etiam vestimenta cibōsve pauperibus dedērunt, sanguinem vēnīs exhaustum dōnāvērunt, et coffēam aliīs hominibus ēmērunt.  Sīc Bellinghamēnsēs mōrēs suōs observāvērunt ac celebrāvērunt.