Hodiē est decimus tertius diēs mēnsis Martiī et ultimus diēs scholārum hiemālium, sed omnēs scholae nunc ēlectronicīs ratiōnibus habentur propter perīculum morbī. Proximā hebdomade discipulī probātiōnēs subībunt, deinde ōtiō duārum hebdomadum fruentur ante vernāle tempus acadēmicum.
Novum vīrus corōnātum
Quārantēna indīcta est in cunctōs Ītalōs, nē nova luis corōnāta per tōtam terram triumphet. Populus enim Ītalicus aetāte prōvectior est quam aliae gentēs Eurōpaeae, et morbus ille novus, quamvīs in iuvenēs mītior, inter senēs tamen crūdēlissimē grassātur. Fūnera nuptiaeque interdīcuntur; theātra et palaestrae et piscīnae et mūsēa et ecclēsiae clauduntur; ferē omnis publica vītae pars et societas coniunctiōque hūmānitātis tolluntur, nē propinquitas corporum luī facultātem commeandī praebeat. Rōmae etiam sacerdōtēs nullam missam pūblicē faciunt. Nīcolāus Zingarettus, Latiō praefectus, et Albertus Cirius, Pedemontiō praefectus, inter aegrōtōs numerantur.
Quārantēna, quod nōmen apud recentiōrēs auctōrēs medicōs necnōn etiam in regulīs monachōrum legitur, est spatium temporis quō aliquis tenētur ab aliīs sēiunctus: poenārum causā inter monachōs, in arte vērō medicīnā nē morbus possit ab aegrōtantibus in sānōs mānāre nēve etiam lātius serpat. Quārantēna Ītaliae usque in diem tertiam mēnsis Aprīlis dūrābit.
Arabēs Saudiānī, quippe ad quōs morbus pervēnisset, iam interdixērunt nē quis Magnam Meschītam vīseret, ubi est Kaaba, aedificium Mahōmētānīs sanctum.
In Sīnārum prōvinciā Fujian dictā dēversōrium, ubi in quārantēnā tenēbantur hominēs novō vīrō corōnātō afflictī, collapsum est; atque in ruīnīs septuāgintā hominēs sunt sepultī, quōrum ad quinquāginta sunt servātī, decem prō certō periērunt. Adhūc pervestigātur causa, ob quam aedificium corruit. Ad tria mīlia Sīnēnsium novā lue periērunt.
Canadēnsēs referunt ministrum prīmārium, Justīnum Trudeau, cum Sophia Gregoria uxōre sēclūsum, quia illa vīrō corōnātō labōrāre experīmentō sit dēmonstrāta.
In Vasintōniā cīvitāte, ubi ad triginta hominēs, ferē omnēs senēs, occubuērunt, metus lātius celeriusque quam morbus serpit. Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis omnēs scholās per rēte ūniversāle docēbit ferē ad fīnem mēnsis Aprīlis.
Novus morbus, quī nōmen traxit ē corōnā quam virus ipsum gerere vidētur, per Vasintōniam cīvitātem grassātur, ubi quattuordecem diem obiērunt; ūnus in Californiā cīvitāte est mortuus. Per tōtum mundum periērunt tria mīlia, quōrum plērīque fuisse feruntur Sīnēnsēs.
Regimen Ītalōrum omnēs lūdōs litterārum studiōrumque ūniversitātēs clausit, ut morbus impedīrētur nē lātius grassārētur. Eōrum, quī in Ītaliā morbō corōnātō periērunt, ferē omnēs sunt senēs quī aliīs corporis īnfirmitātibus iam labōrābant, quod etiam in Vasintōniā est vērum.
Indūtiae in Afghaniā
Post duodēvigintī annōs Americānī et factiō latrōnum Talibānōrum, quī mālunt sēsē Phylarchiam Islamicam Afghaniae appellāre, indūtiās fēcērunt. Prōmittunt Americānī sē intrā quinque mēnsēs tertiam partem cōpiārum dēductūrōs, cēterōs mīlitēs omnēs post quattuordecim mēnsēs, sī indūtiae fidēliter sint ā Talibānīs cōnservātae. Dīxit praeses Americānus sē operam datūrum ut bellum in memōriā Americānōrum longissimum ad fīnem perdūcerētur et mīlitēs domum redūcerentur. Indutiīs pactīs sēdecim mīlitēs Afghānī, sociī Americānōrum, sunt occīsī, et diē Mercūriī āeroplāna Americāna dēnuō impetum fēcērunt in Talibānōs quī tunc mīlitēs Afghānōs oppugnābant.
Dē comitiīs Americānīs
In variīs cīvitātibus Americānīs, factiō sinistra comitia habuit quibus ūnus candidātus ēligerētur quī cum Donaldō Trump, candidātō factiōnis dextrae, mēnse Novembrī certāret. Comitiīs habitīs, et aliīs dē favōre populī dēspērantibus, trēs tantum supersunt, quī officium candidātī ambiunt: vidēlicet Bernhardus Sanders et Josēphus Bīden et Tulsia Gabbard.
Bolsonārus Americam vīsitat
Jair Bolsonārus praeses Brasiliae Flōridam cīvitatem a diē Saturnī in diem Martis vīset. Die Saturnī ille cum praeside Americānō in Lītore Palmārum ad Mare-ad-Lacum congrediētur; etiam cum lēgātō mīlitārī et prīvātīs negōtiātōribus conveniet.
Graecī fīnēs tuentur
Graecī referunt sē triginta et quinque mīlia immigrantium hāc hebdomade arcuisse postquam Turcārum regimen suōs prōhibuit nē quis migrantibus in Eurōpam obsisteret. Annō bis millēsimō sextō decimō cum Ūniōne Eurōpaeā pactī sunt Turcae ut Sȳrōs aliōsque, quī sēsē profugōs vocant, impēnsō Eurōpaeōrum intrā Turciam alerent. Quod tamen pactum nōn iam servātur nunc, cum Turcae bellum in Sȳrōs gerant. Itaque inter sacrum et saxum stant decēna mīlia hominum, quippe quōs nēmō cupiat in suōs fīnēs excipere.
Sȳria et Libya sociantur
Sȳrōrum praeses Bashar al-Assad, cuī oppōnuntur pleraque regimina Arābica, lēgātōs mīsit ad Khalīfam Haftar, cīvem Americānum quī orientālem partem Libyae occupat et tōtam Libyam capere cōnātur. Uterque dux favōre fruitur Russōrum et infestum sē praebet Turcīs, quī tam in Sȳriā quam in Libyā mīlitant. Iam duo Turcae in Libyā, in Sȳriā trīgintā et sex sunt interfectī, quibus in senātū Turcārum relātīs rēs ad manūs atque ad pugnam vēnit. Recep Tayyip Erdogan praeses Turcārum cum Vladimīrō Putin praeside Russōrum congressus est diē Iōvis et indūtiās in bellō Sȳriācō nuntiāvit.
Vehicula pūblica sine vectūrā
Luxemburgum omnem vectūram longīs raedīs trāminibusque ferriviāriīs sustulit, nē ullum pretium esset vel cīvibus vel peregrīnīs solvendum ut illī publicīs vehiculīs veherentur. Magistrātūs enim spērant sē ūsum pūblicōrum potius quam prīvātōrum vehiculōrum prōmōtūrōs ac pauperibus succursūrōs, quippe quibus onerī fuerit vectūram pendere ut pānem lucrārent.
Novum vīrus corōnātum nunc per tōtum mundum serpit ad dētrīmentum rērum oeconomicārum. Praecipuē afflictī sunt Sīnēnsēs et Cōreānī Merīdiōnālēs. Persae senātum suum clausērunt postquam nonnullī magistrātūs, inter quōs vice praeses numerātur, luem contraxerant. In Eurōpā, Italī et Germānī referunt suōs cīvēs in morbum incidisse.
Commercium propter morbum est per Asiam cohibitum, et in nōnnullīs Sīnēnsium urbibus viae sunt vacuae, officīnae fabrīcaeque clausae. Iāpōnēs et Singapūrēnsēs verentur nē oeconomiae suae contrahantur. In Americānīs forīs bursālibus decima pars pretiī sortium est subitō sublāta.
Praeses Indōs vīsitat
Praeses Americānus Indiam vīsitāvit, ubi ā Narendrā Mōdī ministrō prīmāriō exceptus ac rīte salūtātus est verbō propter artem Iōgicam notissimō, vidēlicet “Namastē.” Coram centum mīlibus Indōrum praeses populārem formam reīpūblicae, quam Indī sibi fēcērunt, laudāvit et praecipuē harmoniam illam et concordiam, quibus cultōrēs diversārum religiōnum, ut Mahometānī et Hinduistae, pāce fruerentur. Dōnum etiam accēpit ā ministrō prīmāriō datum, quod statua erat trium sīmiārum variīs gestibus indicantium nihil malī esse intuendum, audiendum, ēloquendum.
Dē rēbus Sȳriacīs
Trigīnta et trēs mīlitēs Turcicī sunt in Sȳriā ūnō Russicō impetū interfectī, sed regimen Turcārum, ut quod mallet Sȳrōs quam Russōs culpāre, lēge tāliōnis coepit omnia castra Sȳriaca oppugnāre. Turcārum custōdibus līmetāneīs etiam imperātum est nē quis profugīs Sȳriacīs, quī in Eurōpam transfugere vellent, obsisteret. Quō factō Graecī, inter quōs mīlia aliēnigenārum crēbrīs in castrīs iam habitant, aliaeque fīnitimae gentēs Eurōpaeī sē parant ut līmitēs suōs tueantur. Cyriacus Mitsōtākīs minister prīmārius Graecōrum Angelam Merkel, cancellāriam Germānōrum, dē fīnibus tuendīs cōnsuluit atque ēdīxit nē quis contrā lēgēs irreperet in Graeciam. Antōnius Guterres, generālis secretārius Coetūs Omnium Gentium dēnuō ōrat, ut indūtiae in Sȳriā fiant.
Hosnī Mubarak mortuus
Hosnī Mubarak, quī trīginta annōs post Anwar Sadat interfectum clavum imperiī ante obtinuerat quam cīvēs iugum tyrannidis excusserant, diē Martis diem obiit. Annōs vīxit nōnāgintā et ūnum.
Gui Minhai damnātus
Gui Minhai, auctor et bibliopōla Hongcongēnsis, est ā iūdicibus Sīnēnsibus damnātus et decem annōs vinculīs tenēbitur. Vir Hongcongēnsis, ē Thailandiā in Sīnās abductus, cīvitāte erat Suēticus, quae tamen cīvitas nihil suō cīvī prōfuit. Librōs enim in lūcem ēdiderat quibus fāma magistrātuum Sīnēnsium falsīs rūmōribus et ficticiīs sceleribus maculārētur.
Factiō populāris Thailandiae solūta
Jūdicēs Thailandēnsēs factiōnem populārem, quae mīlitārī regiminī oppōnēbātur et tertia omnium Thailandiae factiōnum fuit magnitūdinis auctoritātisque ordine, dissolvērunt, factiōnisque principēs architectōsque ā pūblicīs rēbus gerendīs decem annōs prōhibuērunt. Dux enim factiōnis, vir dīvēs quī annō priōre reclāmātiōnēs in regimen mōverat, etiam magnam pecūniam factiōnī dedit contrā lēgēs Thailandiae. Exercitus ibi ex annō bis millēsimō quartō decimō summam potestātem obtinet, cui oppōnēbātur factiō populāris ac nunc dissolūta.
Sepulcrum Romulī inventum
In forō Rōmānō sepulcrum cum ārā repertum est, quod sextō saeculō ante Christum nātum factum esse putātur. Hominēs et rērum antiquārum et artis fodiendī perītī dīcunt ibidem nōn sepultum esse corpus Romulī ipsīus, quī Rōmam condidisse fertur, sed ēius pūblicam memoriam ibi esse cultam. Sepulcrum herōis post duōs annōs aperiētur peregrīnīs, quī voluptātis causā Rōmam vīsitābunt.
Contrōversia dē statuīs
Libellus, dē Eurōpaeōrum ratiōnibus agendī ut vincula commerciī inter Britanniam et Ūniōnem Eurōpaeam servārentur scrīptus, diurnāriīs dīvulgātus est, cūius inter alia ēnumerāta prōposita postulātur, ut rēs antīquae quæ priōribus saeculīs ē terrīs Eurōpaeīs remōtae sint, iīsdem terrīs restituantur. Id enim, quod ā Graecīs additum esse fertur, praecipuē attinēre putātur ad marmoreās statuās, quae ōlim Athēnīs Minervae templum ornāvērunt et nunc in Mūsaeō Brittanicō cōnservantur. Negant vērō Britannī sē statuās illās redditūrōs.
Minister Prīmārius dē morte uxōris in suspiciōnem venit
Thomas Thābānē, minister prīmārius Lesothiānōrum, quī accūsātur caedis suae priōris uxōris, in iūs vocātus nōn ambulāvit: sed in Africam Merīdiōnālem trānsīvit, ubi medicum adhibēret. Potlācō fīlius Thomae negāvit patrem fūgisse. Uxor, quācum Thābānē in matrimōniō nunc est coniunctus, iam accūsāta est ēiusdem caedis; pristina vērō uxor ab assassīnō seu latrōne mercēde conductō interfecta est duōs diēs antequam Thomas Thābānē secundum creātus est minister prīmārius; ante mortem uxōris quinque annōs causae dīcēbantur dē divortiō faciendō.
Vīrus Corōnātum pergit per Sīnās serpere, ubi duo mīlia medicōrum feruntur morbum contraxisse. Omnēs quī Pēkīnum intrant nunc cōguntur duās septimānās sēmet ipsōs ā societāte hominum sēiungere, ut morbōsī ante dēprehendantur quam contāgiō lātius dīvulgētur.
Peregrīnī plērīque dēsīvērunt itinera in Asiam facere, et caupōnēs aliīque hominēs quī hospitiō peregrīnīs offerendō panem lucrantur in angustiās veniunt. Magna nāvis voluptāria, Diamond Princess appellāta, in Iāpōniā ad ancorās cōnsistit: quā in nāvī serpit lues vehementius quam in ullō aliō locō extrā Sīnās. Thailandēnsēs, Iāpōnēs, Formōsēnsēs, Philippīnēnsēs, Americānī prohibuērunt nē altera magna nāvis voluptāria, cuī nōmen Westerdam, suās ōrās attingeret, cum verērentur omnēs nē morbōsus quīdam in nāvī latēret. Tandem in Cambōdiam potuērunt vectōrēs, quōrum nemo ulla aegrōtātiōnis signa umquam dēmonstrāvit, ēgressum facere, ubi hūmānissimē exceptī sunt ab ipsō Hun Sen ministrō prīmāriō, quī sine ullō pavōre vectōrēs est amplexus. Societātēs, quae vectūram marītimam peregrīnīs praebent, dubitant nē nova itinera suscipienda sint ante mensem Aprīlem, quod magnum sibi iam afferat dētrīmentum.
Hispānī Lozoyam comprehendunt
Summī iūdicēs Hispānōrum iussērunt Aemīlium Lozoyam, ōlim praefectum Mexicānae societātī petroleāriae PEMEX dictae, vinculīs tenērī dum magistrātūs Mexicānī postulārent ut ille in ipsōrum diciōnem redderētur. Ille putātur dōna dedisse atque accēpisse necnōn pecūniam lāvisse—id est, lucrum illēgitimum lēgitimīs negōtiīs cēlāvisse—nec sōlum in Mexicō sed etiam in Brasiliā. Quō comprehēnsō, fāma augētur Andreae Manuēlis Lopēsiī Operātōris, praesidis Mexicōrum, quī ideō ēlectus erat, ut corruptiōnem pūblicam cohibēret.Dē comitiīs Hiberniīs
Comitiīs in Hiberniā habitīs, factiō moderāta, quae Fianna Fail dīcitur, victrix ēvāsit, et similis factiō Fine Gael, cuī praeest Leō Varadkar, tertium locum cēpit, sed, quod novum est, Sinn Fein, factiō ōlim mīlitāris et Britannīs īnfestissima, locum occupat secundum. Ex annō millēsimō noningentēsimō trīcēsimō alterō auctōritas divīdēbātur inter Fianna Fail et Fine Gael, quorum altera factiō culpātur propter difficultātēs oeconomicās, quās Hibernia ūnā cum tōtō mundō ab annō bis millēsimō septimō patiēbātur, altera propter difficultātēs, in quās Hibernia nuper incidit. Sinn Fein, quae prōmitteret sē dē pretiō aedium, dē numerō cīvium domō carentium, dē salūte pūblicā tuendā āctūram, ad sē allicuit multōs, quibus māiōrēs factiōnes vidēbantur cīvium et bonī commūnis esse oblītae.
Lucasencus metuēns
Alexander Lucasencus, tyrannus quī iam vigintī et sex annōs Bielorussōs dominat, queritur Russōs cōnārī Bielorussiam in diciōnem ipsōrum redigere. Russī enim dēsīvērunt petroleum Bielorussīs vendere, prōmittentēs sē idem meliōre pretiō venditūrōs sī gentēs coaluissent; quārē Lucasencus nuper petroleum quaerēbat ē Norvēgiēnsibus et Cazastaniānīs necnōn etiam est collocūtus cum lēgātīs Americānīs.
Haec enim rēs in utrāque terrā, tam in Russiā quam in Bielorussiā, vītam pūblicam tangit. Nam nōn licēbit Vladimīrō Pūtin, praesidī Russōrum, post annum bis millēsimum vīcēsimum quartum summum magistrātum Russōrum obtinēre, sed nihil obstābit quīn ad novum accēdat imperium, cūius altera pars sit Russia atque altera Bielorussia. Itaque eī prōdest conunctiōnem terrārum prōmōvēre. Nōn vērō cupiet Lucasencus, quī quīntum creātus praeses sexta comitia hōc annō subībit, prōcōnsul ūnīus prōvinciae et dictō alterīus audiēns fierī, quī nunc summō magistrātū fungitur.
Bellinghamia urbs salubris
Hominēs artis medicae perītī nūntiant Bellinghamiam ex omnibus urbibus Americānīs locum duodēquadrāgēsimum tenēre in ordine urbium, quārum cīvēs corpora sua saepissime exerceant. Nam ferē novem partēs Bellinghamēnsium salūtem tuentur cursitandō, deambulandō, secūrēs in scopum iaciendō, vel aliīs modīs quibus robor membrōrum cōnservātur atque adaugētur.
Diē Mercuriī ā superiōre senātūs Americānī camerā absolūtus est Donaldus Trump, praeses, cūius nōmen inferior camera superiōrī dētulerat senātuī officiendī ac magistrātū male abūtendī. Diē Veneris in aliā cūriā trēs iūdicēs ad utramque factiōnem pertinentēs ūnanimēs lītem, quam ducentī senātōrēs factiōnis sinistrae in praesidem intulerant, dīmīsērunt, cum iamdūdum constitūtum esset nōn licēre singulīs senātōribus in nōmine tōtīus senātūs quemquam in iūs vocāre. Iūdicēs porrō negāvērunt sē factiōsīs disceptātiōnibus interfutūrōs.
Diē Martis īdem præses ōrātiōnem sollemnem habuit dē statū Ūniōnis. Quā in ōrātiōne laudāvit, tamquam vērum et lēgitimum Venetiolānōrum praesidem, Johannem Guaedō, quī praesēns spectābat. Dīxit porrō praeses Nīcolāum Madurō esse tyrannum cūius regimen esset dissolvendum. Quod inter paucissima argumenta numerandum erat, dē quibus utraque factiō, tam ea cui praeses adhaeret quam ea praesidī opposita, cōnsēnsit. Dē aliīs rēbus summa discordia tam vehementer regnābat, ut Annula Pelōsī, īnferiōris senātūs camerae princeps, chartās, in quibus praesidis ōrātiō erat scrīpta, manibus suīs scīderit.
Phylarchus latrōnum interfectus
Praeses Americānus etiam nūntiāvit Qasim al-Rīmī, phylarchum latrōnum, quī al-Qaeda in Paenīnsulā Arabiānā appellantur, esse interfectum. Al-Rīmī praecipuē in Iemenīā versātus erat sed etiam diē nātālis Christī annō bis millēsimō nōnō cōnātus erat āeroplānum Americānum dīrumpere māteriā displōsīvā in intimō virī indūsiō cēlātā. Mēnse autem Iānuāriō exeunte āeroplānum automatum mortem eī caelitus attulerat, eōdem modō quō prior phylarchus erat annō bis millēsimō quīntō decimō dē mediō sublātus. Vīxit annōs quadrāgintā et ūnum.
Dē vīrō corōnātō
Regimen Sīnēnsium “bellum populāre” indīxit in novum vīrus corōnātum, quō iam sescentī Sīnēnsēs et duo in aliīs terrīs periērunt. Etiam mortuus est Li Wenliang, medicus Wuhanēnsis, quī prīmus per rēte ūnivesāle etiam ante dīvulgāverat morbum serpere quam regimen pūblicē eum agnōvit; itaque ā pūblicīs custōdibus est tunc vituperātus, nūnc vērō ā multīs cīvibus laudātur. Vīxit annōs quattuor et trīginta. Sīnēnsēs omnēs, quī morbō afficiuntur, iussī sunt congregārī magnīs in castrīs, nē contāgiō lātius serperet.
Medicī Hongcongēnsēs suīs ab operīs sēcēdendō cōgērunt Carrie Lam, urbī praefectam, fīnēs claudere, nē quis Sīnēnsis vīrō corōnātō aeger posset intrāre. Quīcumque cōnatur Hongcongum intrāre, is quattuordecim diēs sōlus tenēbitur, nec dīmittētur nisi nulla morbī signa dēprehensa erunt. Ūnus cīvis Hongcongēnsis eā novā lue iam periit.
Iāpōnum nāvis bellica proficīscitur
Iāpōnēs, quī omnium gentium tertiam magnitūdine oeconomiam sē sibi comparāvīsse glōriantur et magnam cōpiam petroleī ex Arabibus cīvitātibus important, nāvem bellicam, Tācānāmī nōmine, ad illam rēgiōnem mīsērunt, quae cūrāret, nē quid detrimentī nāvēs petroleāriae ā latrōnibus caperent. Quod īnsolitum est, quoniam lēgēs mōrēsque Iāpōnum post alterum tōtīus mundī bellum prōhibent nē vīs mīlitāris in contrōversiīs exterīs adhibeātur.
Taberna fēlīna mox aperiētur
Proximā hebdomade caupōna fēlīna, Nēcō dicta, aperiētur in mediā Bellinghamiā. Quæ popīna constat duōbus conclāvibus: quōrum ūnum est salūtātōrium ubi cibī potiōnēsque offeruntur, alterum exedrium, ubi versantur duodecim felēs. Ibi vīsitantibus licēbit fēlibus dare nepetam, bellāria, dīlectiōnem. Spērāmus fore ut in illā caupōnā, inter felēs, mēnsa Latīna habeātur.