Audio

diē quartō decimō mēnsis Februāriī

diē quartō decimō mēnsis Februāriī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:52
 
1X
 

Vīrus Corōnātum

Vīrus Corōnātum pergit per Sīnās serpere, ubi duo mīlia medicōrum feruntur morbum contraxisse.  Omnēs quī Pēkīnum intrant nunc cōguntur duās septimānās sēmet ipsōs ā societāte hominum sēiungere, ut morbōsī ante dēprehendantur quam contāgiō lātius dīvulgētur.  

Peregrīnī plērīque dēsīvērunt itinera in Asiam facere, et caupōnēs aliīque hominēs quī hospitiō peregrīnīs offerendō panem lucrantur in angustiās veniunt.  Magna nāvis voluptāria, Diamond Princess appellāta, in Iāpōniā ad ancorās cōnsistit: quā in nāvī serpit lues vehementius quam in ullō aliō locō extrā Sīnās.  Thailandēnsēs, Iāpōnēs, Formōsēnsēs, Philippīnēnsēs, Americānī prohibuērunt nē altera magna nāvis voluptāria, cuī nōmen Westerdam, suās ōrās attingeret, cum verērentur omnēs nē morbōsus quīdam in nāvī latēret.  Tandem in Cambōdiam potuērunt vectōrēs, quōrum nemo ulla aegrōtātiōnis signa umquam dēmonstrāvit, ēgressum facere, ubi hūmānissimē exceptī sunt ab ipsō Hun Sen ministrō prīmāriō, quī sine ullō pavōre vectōrēs est amplexus.  Societātēs, quae vectūram marītimam peregrīnīs praebent, dubitant nē nova itinera suscipienda sint ante mensem Aprīlem, quod magnum sibi iam afferat dētrīmentum.

Hispānī Lozoyam comprehendunt

Summī iūdicēs Hispānōrum iussērunt Aemīlium Lozoyam, ōlim praefectum Mexicānae societātī petroleāriae PEMEX dictae, vinculīs tenērī dum magistrātūs Mexicānī postulārent ut ille in ipsōrum diciōnem redderētur. Ille putātur dōna dedisse atque accēpisse necnōn pecūniam lāvisse—id est, lucrum illēgitimum lēgitimīs negōtiīs cēlāvisse—nec sōlum in Mexicō sed etiam in Brasiliā.  Quō comprehēnsō, fāma augētur Andreae Manuēlis Lopēsiī Operātōris, praesidis Mexicōrum, quī ideō ēlectus erat, ut corruptiōnem pūblicam cohibēret.Dē comitiīs Hiberniīs

Comitiīs in Hiberniā habitīs, factiō moderāta, quae Fianna Fail dīcitur, victrix ēvāsit, et similis factiō Fine Gael, cuī praeest Leō Varadkar, tertium locum cēpit, sed, quod novum est, Sinn Fein, factiō ōlim mīlitāris et Britannīs īnfestissima, locum occupat secundum.  Ex annō millēsimō noningentēsimō trīcēsimō alterō auctōritas divīdēbātur inter Fianna Fail et Fine Gael, quorum altera factiō culpātur propter difficultātēs oeconomicās, quās Hibernia ūnā cum tōtō mundō ab annō bis millēsimō septimō patiēbātur, altera propter difficultātēs, in quās Hibernia nuper incidit.  Sinn Fein, quae prōmitteret sē dē pretiō aedium, dē numerō cīvium domō carentium, dē salūte pūblicā tuendā āctūram, ad sē allicuit multōs, quibus māiōrēs factiōnes vidēbantur cīvium et bonī commūnis esse oblītae.

Lucasencus metuēns

Alexander Lucasencus, tyrannus quī iam vigintī et sex annōs Bielorussōs dominat, queritur Russōs cōnārī Bielorussiam in diciōnem ipsōrum redigere.  Russī enim dēsīvērunt petroleum Bielorussīs vendere, prōmittentēs sē idem meliōre pretiō venditūrōs sī gentēs coaluissent; quārē Lucasencus nuper petroleum quaerēbat ē Norvēgiēnsibus et Cazastaniānīs necnōn etiam est collocūtus cum lēgātīs Americānīs.

Haec enim rēs in utrāque terrā, tam in Russiā quam in Bielorussiā, vītam pūblicam tangit.  Nam nōn licēbit Vladimīrō Pūtin, praesidī Russōrum, post annum bis millēsimum vīcēsimum quartum summum magistrātum Russōrum obtinēre, sed nihil obstābit quīn ad novum accēdat imperium, cūius altera pars sit Russia atque altera Bielorussia.  Itaque eī prōdest conunctiōnem terrārum prōmōvēre.  Nōn vērō cupiet Lucasencus, quī quīntum creātus praeses sexta comitia hōc annō subībit, prōcōnsul ūnīus prōvinciae et dictō alterīus audiēns fierī, quī nunc summō magistrātū fungitur.

Bellinghamia urbs salubris

Hominēs artis medicae perītī nūntiant Bellinghamiam ex omnibus urbibus Americānīs locum duodēquadrāgēsimum tenēre in ordine urbium, quārum cīvēs corpora sua saepissime exerceant.  Nam ferē novem partēs Bellinghamēnsium salūtem tuentur cursitandō, deambulandō, secūrēs in scopum iaciendō, vel aliīs modīs quibus robor membrōrum cōnservātur atque adaugētur.