Audio

diē duodētrīcēsimō mēnsis Februāriī

diē duodētrīcēsimō mēnsis Februāriī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 7:50
 
1X
 

Vīrus Corōnātum

Novum vīrus corōnātum nunc per tōtum mundum serpit ad dētrīmentum rērum oeconomicārum.  Praecipuē afflictī sunt Sīnēnsēs et Cōreānī Merīdiōnālēs.  Persae senātum suum clausērunt postquam nonnullī magistrātūs, inter quōs vice praeses numerātur, luem contraxerant.  In Eurōpā, Italī et Germānī referunt suōs cīvēs in morbum incidisse. 

Commercium propter morbum est per Asiam cohibitum, et in nōnnullīs Sīnēnsium urbibus viae sunt vacuae, officīnae fabrīcaeque clausae.  Iāpōnēs et Singapūrēnsēs verentur nē oeconomiae suae contrahantur.  In Americānīs forīs bursālibus decima pars pretiī sortium est subitō sublāta.

Praeses Indōs vīsitat

Praeses Americānus Indiam vīsitāvit, ubi ā Narendrā Mōdī ministrō prīmāriō exceptus ac rīte salūtātus est verbō propter artem Iōgicam notissimō, vidēlicet “Namastē.”  Coram centum mīlibus Indōrum praeses populārem formam reīpūblicae, quam Indī sibi fēcērunt, laudāvit et praecipuē harmoniam illam et concordiam, quibus cultōrēs diversārum religiōnum, ut Mahometānī et Hinduistae, pāce fruerentur.  Dōnum etiam accēpit ā ministrō prīmāriō datum, quod statua erat trium sīmiārum variīs gestibus indicantium nihil malī esse intuendum, audiendum, ēloquendum.

Dē rēbus Sȳriacīs

Trigīnta et trēs mīlitēs Turcicī sunt in Sȳriā ūnō Russicō impetū interfectī, sed regimen Turcārum, ut quod mallet Sȳrōs quam Russōs culpāre, lēge tāliōnis coepit omnia castra Sȳriaca oppugnāre.  Turcārum custōdibus līmetāneīs etiam imperātum est nē quis profugīs Sȳriacīs, quī in Eurōpam transfugere vellent, obsisteret.  Quō factō Graecī, inter quōs mīlia aliēnigenārum crēbrīs in castrīs iam habitant, aliaeque fīnitimae gentēs Eurōpaeī sē parant ut līmitēs suōs tueantur.  Cyriacus Mitsōtākīs minister prīmārius Graecōrum Angelam Merkel, cancellāriam Germānōrum, dē fīnibus tuendīs cōnsuluit atque ēdīxit nē quis contrā lēgēs irreperet in Graeciam.  Antōnius Guterres, generālis secretārius Coetūs Omnium Gentium dēnuō ōrat, ut indūtiae in Sȳriā fiant.

Hosnī Mubarak mortuus

Hosnī Mubarak, quī trīginta annōs post Anwar Sadat interfectum clavum imperiī ante obtinuerat quam cīvēs iugum tyrannidis excusserant, diē Martis diem obiit.  Annōs vīxit nōnāgintā et ūnum.

Gui Minhai damnātus

Gui Minhai, auctor et bibliopōla Hongcongēnsis, est ā iūdicibus Sīnēnsibus damnātus et decem annōs vinculīs tenēbitur.  Vir Hongcongēnsis, ē Thailandiā in Sīnās abductus, cīvitāte erat Suēticus, quae tamen cīvitas nihil suō cīvī prōfuit.  Librōs enim in lūcem ēdiderat quibus fāma magistrātuum Sīnēnsium falsīs rūmōribus et ficticiīs sceleribus maculārētur.

Factiō populāris Thailandiae solūta

Jūdicēs Thailandēnsēs factiōnem populārem, quae mīlitārī regiminī oppōnēbātur et tertia omnium Thailandiae factiōnum fuit magnitūdinis auctoritātisque ordine, dissolvērunt, factiōnisque principēs architectōsque ā pūblicīs rēbus gerendīs decem annōs prōhibuērunt. Dux enim factiōnis, vir dīvēs quī annō priōre reclāmātiōnēs in regimen mōverat, etiam magnam pecūniam factiōnī dedit contrā lēgēs Thailandiae.  Exercitus ibi ex annō bis millēsimō quartō decimō summam potestātem obtinet, cui oppōnēbātur factiō populāris ac nunc dissolūta.

Sepulcrum Romulī inventum

In forō Rōmānō sepulcrum cum ārā repertum est, quod sextō saeculō ante Christum nātum factum esse putātur.  Hominēs et rērum antiquārum et artis fodiendī perītī dīcunt ibidem nōn sepultum esse corpus Romulī ipsīus, quī Rōmam condidisse fertur, sed ēius pūblicam memoriam ibi esse cultam.  Sepulcrum herōis post duōs annōs aperiētur peregrīnīs, quī voluptātis causā Rōmam vīsitābunt.

Contrōversia dē statuīs

Libellus, dē Eurōpaeōrum ratiōnibus agendī ut vincula commerciī inter Britanniam et Ūniōnem Eurōpaeam servārentur scrīptus, diurnāriīs dīvulgātus est, cūius inter alia ēnumerāta prōposita postulātur, ut rēs antīquae quæ priōribus saeculīs ē terrīs Eurōpaeīs remōtae sint, iīsdem terrīs restituantur.  Id enim, quod ā Graecīs additum esse fertur, praecipuē attinēre putātur ad marmoreās statuās, quae ōlim Athēnīs Minervae templum ornāvērunt et nunc in Mūsaeō Brittanicō cōnservantur.  Negant vērō Britannī sē statuās illās redditūrōs.

Minister Prīmārius dē morte uxōris in suspiciōnem venit 

Thomas Thābānē, minister prīmārius Lesothiānōrum, quī accūsātur caedis suae priōris uxōris, in iūs vocātus nōn ambulāvit: sed in Africam Merīdiōnālem trānsīvit, ubi medicum adhibēret. Potlācō fīlius Thomae negāvit patrem fūgisse.  Uxor, quācum Thābānē in matrimōniō nunc est coniunctus, iam accūsāta est ēiusdem caedis; pristina vērō uxor ab assassīnō seu latrōne mercēde conductō interfecta est duōs diēs antequam Thomas Thābānē secundum creātus est minister prīmārius; ante mortem uxōris quinque annōs causae dīcēbantur dē divortiō faciendō.