Audio

diē sextō mēnsis Martiī

diē sextō mēnsis Martiī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:24
 
1X
 

Novum vīrus corōnātum

Novus morbus, quī nōmen traxit ē corōnā quam virus ipsum gerere vidētur, per Vasintōniam cīvitātem grassātur, ubi quattuordecem diem obiērunt; ūnus in Californiā cīvitāte est mortuus.  Per tōtum mundum periērunt tria mīlia, quōrum plērīque fuisse feruntur Sīnēnsēs.

Regimen Ītalōrum omnēs lūdōs litterārum studiōrumque ūniversitātēs clausit, ut morbus impedīrētur nē lātius grassārētur.  Eōrum, quī in Ītaliā morbō corōnātō periērunt, ferē omnēs sunt senēs quī aliīs corporis īnfirmitātibus iam labōrābant, quod etiam in Vasintōniā est vērum.

Indūtiae in Afghaniā

Post duodēvigintī annōs Americānī et factiō latrōnum Talibānōrum, quī mālunt sēsē Phylarchiam Islamicam Afghaniae appellāre, indūtiās fēcērunt.  Prōmittunt Americānī sē intrā quinque mēnsēs tertiam partem cōpiārum dēductūrōs, cēterōs mīlitēs omnēs post quattuordecim mēnsēs, sī indūtiae fidēliter sint ā Talibānīs cōnservātae.  Dīxit praeses Americānus sē operam datūrum ut bellum in memōriā Americānōrum longissimum ad fīnem perdūcerētur et mīlitēs domum redūcerentur.  Indutiīs pactīs sēdecim mīlitēs Afghānī, sociī Americānōrum, sunt occīsī, et diē Mercūriī āeroplāna Americāna dēnuō impetum fēcērunt in Talibānōs quī tunc mīlitēs Afghānōs oppugnābant.

Dē comitiīs Americānīs

In variīs cīvitātibus Americānīs, factiō sinistra comitia habuit quibus ūnus candidātus ēligerētur quī cum Donaldō Trump, candidātō factiōnis dextrae, mēnse Novembrī certāret.  Comitiīs habitīs, et aliīs dē favōre populī dēspērantibus, trēs tantum supersunt, quī officium candidātī ambiunt: vidēlicet Bernhardus Sanders et Josēphus Bīden et Tulsia Gabbard.  

Bolsonārus Americam vīsitat

Jair Bolsonārus praeses Brasiliae Flōridam cīvitatem a diē Saturnī in diem Martis vīset.  Die Saturnī ille cum praeside Americānō in Lītore Palmārum ad Mare-ad-Lacum congrediētur; etiam cum lēgātō mīlitārī et prīvātīs negōtiātōribus conveniet.

Graecī fīnēs tuentur

Graecī referunt sē triginta et quinque mīlia immigrantium hāc hebdomade arcuisse postquam Turcārum regimen suōs prōhibuit nē quis migrantibus in Eurōpam obsisteret.  Annō bis millēsimō sextō decimō cum Ūniōne Eurōpaeā pactī sunt Turcae ut Sȳrōs aliōsque, quī sēsē profugōs vocant, impēnsō Eurōpaeōrum intrā Turciam alerent.  Quod tamen pactum nōn iam servātur nunc, cum Turcae bellum in Sȳrōs gerant.  Itaque inter sacrum et saxum stant decēna mīlia hominum, quippe quōs nēmō cupiat in suōs fīnēs excipere.

Sȳria et Libya sociantur

Sȳrōrum praeses Bashar al-Assad, cuī oppōnuntur pleraque regimina Arābica, lēgātōs mīsit ad Khalīfam Haftar, cīvem Americānum quī orientālem partem Libyae occupat et tōtam Libyam capere cōnātur.  Uterque dux favōre fruitur Russōrum et infestum sē praebet Turcīs, quī tam in Sȳriā quam in Libyā mīlitant.  Iam duo Turcae in Libyā, in Sȳriā trīgintā et sex sunt interfectī, quibus in senātū Turcārum relātīs rēs ad manūs atque ad pugnam vēnit.  Recep Tayyip Erdogan praeses Turcārum cum Vladimīrō Putin praeside Russōrum congressus est diē Iōvis et indūtiās in bellō Sȳriācō nuntiāvit.

Vehicula pūblica sine vectūrā

Luxemburgum omnem vectūram longīs raedīs trāminibusque ferriviāriīs sustulit, nē ullum pretium esset vel cīvibus vel peregrīnīs solvendum ut illī publicīs vehiculīs veherentur.  Magistrātūs enim spērant sē ūsum pūblicōrum potius quam prīvātōrum vehiculōrum prōmōtūrōs ac pauperibus succursūrōs, quippe quibus onerī fuerit vectūram pendere ut pānem lucrārent.