Audio

diē duodētrīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē duodētrīcēsimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Congressus Sīnēnsium

Congressī sunt dūcēs Commūnistārum factiōnis Sērum, quī Xī Jinping tertium creāvērunt principem factiōnis.  Xī deinde summum et polīticum concilium sēlēgit, quod dē summīs rēbus constituendīs in quinquennium dēlīberāret.  Quod in concilium cōnscriptī sunt senēs, quōrum propter prōvectam aetātem nēmō in locum Xī Jinping successūrus vidētur.  Itaque dominātiō, quam Xī iam exercet, vidētur fore perpetua.  Diurnāriīs peregrīnīs in congressūs aulam inductīs, Hū Jintaō, pristinus praeses Sērum, capite sine falsīs colōribus cānō, nōlēns sublātus atque ēductus est, quod Sīnēnsēs magistrātūs referunt propter senectūtis dēbilitātem necesse fuisse; forīs autem id putātur significāre Xī vestīgia pristinōrum magistrātuum ēverrere.  Quod intrā Sīnās cēnsōria omnium spectāculōrum colloquendīque ratiōnum disciplīna prōhibuit, nē dīvulgārētur.  Inter alia auctoritātis signa, singulīs poculīs theae ante omnēs aliōs positīs, ante Xī pocula sunt apposita bīna.  Itaque vidētur Xī voluisse omnibus gentibus ostendere sēmet ipsum sine aemulō, sine dissēnsiōne, sine successōre perpetuam dominātiōnem consecūtum esse.  

Quod ad rēs futūrās attinet, Sīnēnsium cōnsilium oeconomicum, quod “duālis circulātiō” appellātur, quō Sērēs suās mercēs exportāre nōn recūsant, quamvīs internum cīvium Sīnēnsium dēsīderium mercium augēre augendā mercēde opificum mālint, nōn solum probātum est sed etiam rōborātur nōvō cōnsiliō, quod “commūnis prosperitās” dīcitur.  Nam immēnsa pecūnia, quae commerciō omnium gentium comparātur, nunc magis aequaliter inter Sērēs distribuenda vidētur, nē opificī fiant tumultuōsī.

Nguyen Phu Trong Sīnās vīset

Nguyen Phu Trong, generālis sēcrētārius factiōnis Commūnistārum Vietnamēnsium, quī rārissimē suōs fīnēs ēgreditur, iter factūrus est diē trīcēsimō in Sīnās, ubi Xī Jinping gratulābitur.  Vietnamēnsēs enim tam cum Sīnēnsibus quam cum Americānīs amīcitiam colunt.

Timētur nē doctrīna āeria Sīnēnsibus tradātur

Daniēl Duggan, ōlim mīlēs classicus et āerius et Americānus quī nōn solum bellica āeroplāna gubernābat sed stiam aliōs mīlitēs mīlitārem artem volandī docēbat, iussū Americānōrum ab Austrāliānīs est comprehēnsus atque in diciōnem Americānōrum reddētur.  Nam Duggan ille annō bis millēsimō septimō decimō in Sīnās sē contulit, ubi trēs annōs operam dābat rēbus āeriīs Sīnēnsibus.  Timētur nē Sīnēnsēs mercēde condūcant mīlitēs veterānōs Americānōs sociōsque, ut Britannōs Austrāliānōsve, quī Sinēnsēs tīrōnēs īnforment atque artibus mīlitāribus instituant.  Etiam hāc hebdomade magistrātūs Britannōrum suōs mīlitēs āeriōs monuērunt ne artēs mīlitārēs Sīnēnsēs docērent, atque Austrāliānī adhūc pervestīgant utrum suī cīvēs ullī Sīnēnsibus mīlitārem doctrīnam trādant.

Mīlitēs in Haitiam mittendī

In Coëtū Omnium Gentium strenuē cōnantur lēgātī Americānī agere, ut mīlitēs in Haitiam mittantur.  Nam Antoniō Guterres, secretāriō generālī Coëtūs, vidētur auxilium custōdibus pūblicīs Haitiēnsium immittere, quī latrōnēs populum petroleō arcentēs dēturbent et pācem redintegrant.  Nulla vērō gēns dīxit sē velle mīlitēs dūcere, sed Americānī dē rē cum Canadēnsibus, quī lēgātōs diē Iōvis in Haitiam mīsērunt, et Mexicānīs et Bahamēnsibus colloquuntur.  Propter inopiam petroleī et aquae dulcis pūraeque, perīculum cholerae imminet Haitiēnsibus.  Fierī potest ut cōnsilium mīlitāris auxiliī mittendī mēnse Novembrī ineunte capiātur. 

Risīus Sūnac sēlectus

Risīus Sūnac creātus est novus minister prīmārius Britannōrum.  Sūnac breviter cancellārius fuit, cum Boris Johnson minister prīmārius esset, sed ēius abdicātiō cancellāriātūs coēgit Johnson etiam suum ipsīus magistrātum dēpōnere.  Sūnac fertur velle stabilitātem tuērī et integrum facere fiscum, quem Elizābētha Truss turbāvit.  Vir ipse, quī argentārius fuit, inter dītissimōs Britannōs numerātur, ūnā cum uxōre, quam prīmum cognōvit Stanfordī in Californiā cīvitāte, ubī studia colēbant.

Pepōnēs pictī

Ante ultimam Octōbris mēnsis diem, quō veneficae phasmataque atque alia monstra apertius saltem quam aliīs diēbus per viās Bellinghamiae grassantur, discipulōrum societas “Mēnsa Latīna” dicta, cui praesumus ego et Michaēla, parvās cucurbitās mīrīs terrificīsque imāginibus pinxit—necnōn colōrum nōmina tractāvit.  Mēnsa Latīna hōrā quartā diē Lūnae convocātur.  Proximā in contiōne fortasse aliās rēs pingēmus.

Audio

diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris
Loading
/

Truss dētrūsa

Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit.  Summum igitur magistrātum quadrāgintā et quattuor diēs obtinuit Truss, intrā quod exiguum spatium pretium nummōrum pessum dedit, stipendia seu pēnsiōnēs aetate prōvectiōribus alendīs cōnstitūtās timōre dēcoctiōnis afflixit, cancellārium munere dīmīsit, ministram internīs negōtiīs praefectam perdidit, omnia quae prōmōverat retractāvit atque invertit, adeo ut Truss potius Saturnālicia quam autumnālis ministra prīmāria appellanda vidērētur.  Diurnāriī autem Britannī diē Veneris rogāvērunt utra alterī superfutūra esset: lactūca extrā armārium frīgidārium relicta, an Truss ministra prīmāria; quibus nunc eventus rērum respondit, victrīcem ēvāsisse lactūcam.

Nordstream pervestīgātur

Gentēs Eurōpaeae causās pervestīgant, ob quās ductūs petroleāriī NordStream dictī sint diruptī.  Dānī diē Martis nuntiāvērunt causās esse dīruptiōnēs, quod nēminem ēlūserat.  Diurnāriī Suētī imāginēs rettulērunt automatā nāvī subaquāneā factās, quibus centum et quīnquāgintā pedēs ductūs ostenduntur esse sublātī.  Suētī autem magistrātūs recūsāvērunt, secūritātis causā, nē cum Germānīs Dānīsque commūnem quaestiōnem habērent dē ductibus dīruptīs, nec volunt Eurōpaeī Russōs in quaestiōnibus inclūdere.  Quae gēns impetum in ductōs illōs petroleāriōs fēcerit, adhūc incertum manet.

Silvius Berluscōnius redux

Silvius Berluscōnius, cūius factiō ad dextrās partēs prōna sociātur cum Frātribus Ītaliae ad novum regimen parandum, dēnuō coepit, ut ōlim solēbat, loquī dīcendī lībertāte aliīs factiōnibus incommodā. Nam Vladimīrum Putin, praesidem Russōrum, laudābat; quō factō Georgia Melōnia, dux Frātrum, verba Berluscōniī improbāvit eumque ipsum monuit nullum in regimine locum tālibus fore sententiīs.

Lībanum sine magistrātibus

Senātus Lībanus iterum ac tertium, sed frustrā, conātus est praesidem sēligere.  Michaēl Aoun pridiē Kalendās Novembrēs summum magistrātum dēpōnet, sed senātōrēs nullō modō possunt quemquam probāre, quī in locum ēius succēdat.  Nam ē centum et ūndēvigintī suffrāgia quae lāta sunt diē Iōvis, quinquāgintā et quīnque nullum nōmen habuērunt, quadrāginta et duō nōmen Michaēlis Mouawad, alia variās sententiās factiōsās; ūnum vērō tantum orāvit verbīs ōminōsīs ut fīeret “tyrannus benevolēns.”  Lībanum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō in pauperitātem incidēbat, ubi annō bis millēsimō vīcēsimō immānis dīruptiō magnam Berȳtī partem dēlēvit; ferē omnis pecūnia ēvanuit, et cholera nunc per populum serpit.

David Eby sēlectus

In Columbiā Britannicā prōvinciā Canadēnsium, David Eby, administer reī iūridicae, est ā factiōne Novā et Populārī selectus quī summum provinciae obtineat magistrātum.  Iōannēs enim Horgan, quī prīmus nunc est minister Columbiae Britannicae sed annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō didicit sē malō cancrō laborāre, cupit magistrātum dēpōnere.

Fumus et Pluviae

Post longam hebdomadem fūmō inquinātam, gaudēmus dēnuō pluviīs fruī.  Sed hāc hebdomade, et praecipue diē Martis, aucta aēris pressiō in caelō Vasintoniae occidentālis maritimōs cohibuit ventōs, quī igitur fumum ex ardentibus silvīs montānīs effūsum dispellere nōn potuērunt. Nunc vērō grātae pluviae et assiduae, quālibus Bellinghamēnsēs gaudēre solent tempore autumnālī, nōbīs regressae sunt, quibus aēr purgātur et ignis silvīs arcētur.

Audio

diē quartō decimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quartō decimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Pōns Tauricus partim ruptus

Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est.  Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam.  Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum.  Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauricam importātur.  Quamquam Ūcraīnēnsēs glōriātī sunt pontem esse dīruptum—nam inter paucās hōrās tabellāriī Ūcraīnēnsēs nuntiāvērunt novum pittacium cursuāle, quō pons ruptus commemorārētur—nōn tamen cōnfessī sunt suōs rem patrasse, quam Russī homicīdium ac latrōcinium potius quam bellum fuisse dēnuntiant.

Latrōnēs dēprehēnsī

Iōvis diē Astānae in Cazastaniā nuntiāvit Dēmētrius Pescovius, orātor Russōrum, dēprehēnsōs esse latrōnēs nōnnullōs quī conātī essent occultum impetum facere in ductum petroleārium TurkStream appellātum.  Nam ductibus Nordstream dīruptīs gasum subterrāneum, quod Russī vendunt, nunc in Eurōpam vel per Turcārum vel per Ucraīnēnsium fīnēs fluit.

Russī cīvēs dē Chersōniō dēdūcuntur

Vladimīrus Saldō, praefectus Chersōniō ā Russīs impositus, hortātus est cīvēs ut suīs cum fīliīs in Confoederātiōnem Russicam cōnfugerent, cum in urbēs cottidiē missilia caelitus dēlaberentur.  Ucraīnēnsēs autem magistrātūs negant sē prīvātōs cīvēs cōnsultō oppugnāre.

Trāmina Germānica impedīta

Trāmina ferriviāria in Saxōniā Īnferiōrī stetērunt immōta diē Saturnī, cum ignōtī quīdam hominēs funēs ferreōs et internuntiōs, sine quibus perīculōsum esset trāminibus vehī, duōbus in locīs scidissent.  Incertum est an clandestīnus impetus factus sit ab exterīs hostibus an intestīnīs latrōnibus.  Quod ductūs petroleāriī Nordstream appellātī sunt nuper dīruptī, timētur nē necessāria commodaque, quibus Germānōrum modus vivendī fulciātur, consultō scindantur ac disupentur.

Ghebremedīnus reus

Temesghen Ghebrū Ghebremedīnus Eritreānus comprehēnsus est et in Ītalōrum diciōnem redditus, ubi reus est furtīvae migrātiōnis prōmovendae.  Nam Ghebremedīnus inter capita putātur esse societātis coniūrātōrum hominum, quī lucrī faciendī causā commercium hominum agunt et migrantēs in ratibus scaphīsque parum tutīs dēreliquunt, ubi aut ab Eurōpaeīs serventur aut undīs obruantur. 

Dē Haitiā dēlīberātur

Cōnsociātiōnis Omnium Gentium Concilium Secūritātī Tuendae dēlīberat an sanciendum sit nē quis commercium habeat cum ullīs quī pacem stabilitātemque reī pūblicae Haitiēnsium ēvertere temptent.  Nam Haitiēnsēs magistrātūs, quī parum auctōritātis in īnsulā obtinent, oppōnuntur latrōnibus quī vī armōrum populum petroleō arcent dum Ariēl Henrīcus summus magistrātus munere abdicet.  Petroleō  interclūsō, etiam difficile est Haitiēnsibus aquam pūram et dulcem invenīre, quā rē morbī, praecipuē cholera, per populum serpunt. Jacobulus Cherizier, quī etiam “Barbacōa” appellātur, regulus latrōnum, prīmus habētur interdictō omnium gentium multandus, sed nōn nunc in Conciliō Secūritātī Tuendae agitur dē mīlitibus mittendīs, quī īnsulā occupandā magistrātuum auctōritātem roborent, ut ab annō bis millēsimō quartō usque in bis millēsimum ūndēvīcēsimum necesse vidēbātur.

Sīnēnsium Factiō Communistārum congrediētur

Diē sextō decimō congrediētur Factiō Communistārum in Sīnīs, quae dē rēbus futūrīs dēlīberet.  Quibus in congressibus solent Sīnēnsēs novōs magistrātūs sēligere provinciīs societātibusque publicīs praeficiendōs.  Xi Jinping, quī summum magistrātum et quasī tyrannidem Sīnēnsium obtinet, putātur tertium creātum īrī secretārius generālis, quamquam antecessōrēs bis sēlectī solēbant tertium magistrātum abnuere.  Abhinc quinque annōs, inter priōrem factiōnis congressum, nēmō sēlectus erat quī in locum Xi Jinping nunc succēderet.

Lupī venēnātī

In Vasintoniā orientālī et boreālī, sex lupī repertī sunt venēnō necātī.  Praemium quinquāginta mīlium dollarōrum eum exspectat, quīcumque prīmus magistrātibus auctōrem sceleris dētulerit.  Lēgēs enim lupōs tuentur, ut quī in perīculum vēnerint interneciōnis.  Tantum ducentī lupī putantur in Vasintoniā superesse, quamquam saeculō ūndēvīcēsimō plūrimī fuērunt.

Audio

diē septimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Octōbris
Loading
/

Americānī “Citgō sex” dictī līberātī

Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt.  Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis.  Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset.  Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī.  Aliī duō, Matthaeus Heath classicus veterānus Tennesiēnsis et Osman Khan Flōridēnsis, cum quīnque illīs petroleāriīs sunt līberātī; omnēs feruntur in aeroportū Sanctī Vincentiī trāditī prō duobus nepōtibus uxoris tyrannī, quōs Americānī in Haītiā comprehēnserant et venēnī mercandī damnāverant.  Alexander Saab, Colombiānus, quī multa corrupta ēgerat tam prō Venetiōlānīs quam prō suīs dīvitiīs augendīs, nōn est Venetiolānīs trāditus.  Quibus actīs, facilius erit Americānīs Venetiolānīsque nēgotia agere dē commerciō petroleī inter sē restaurandō.

Nicaragua reclūsa

Bettīna Muscheidt, lēgāta Ūniōnis Europaeae, ut quam Nicaraguēnsium magistrātūs persōnam nōn grātam declārāverint, diē Saturnī in Eurōpam regressa est.  Nicaraguēnsēs etiam suum lēgātum ē Batāviā dēduxērunt, cum Eurōpaeī in Coetū Omnium Gentium postulāvissent captīvōs, quōs dīxērunt nōn crīminibus sed causīs politicīs tenērī, esse līberandōs.  Etiam prohibuērunt Nicaraguēnsēs nē lēgātus Americānus, Hūgō Roderīcus, in suōs fīnēs intrāret.  Nicaraguēnsium praeses Daniēl Ortēga porrō dīxit ecclēsiam Rōmānam esse tyrannidem quae cum Americānīs ad sēmet ipsum amōvendum conspīrāret, et ipse invītāvit Russōs quī mīlitēs Nicaraguēnsēs exercitārent.  Ortēga socius est Russōrum usque ē tempore Sovietōrum.

Incerta comitia Brāsiliāna

Nec Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā nec Iair Bolsonārus potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum in comitiīs diē Sōlis habitīs ferre: itaque nēmō victor certus ēvāsit.  Itaque diē trīcēsimō hūius mēnsis dēnuō certātur inter eōs, ad summum magistrātum capiendum.  Bolsonārus vidētur in partibus merīdiōnālibus pollēre, cum Lūla partēs septentriōnālēs cēperit, sed uterque ferē aequō favōre populārī fruī vidētur. 

Comitia Quebecēnsia

In Quebecō, quae Canādēnsium prōvinciārum secunda est numerō cīvium, suffrāgiīs datīs numerātīsque Coalitiō Futūrīs rēbus Quebecēnsibus prōmōvendīs victōriam iterum tūlit, quō factō illa factiō nōn solum favōre populārī fruī vidētur sed eam auctōritātem, quam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō vindicāverat, etiam auxit.  Franciscus itaque Gaultierus suīs cīvibus vidētur summum magistrātum bene obtinēre; cūius inter cōnsilia sunt sermōnem Gallicum, quō Quebecēnsēs ūtuntur, dēfendere et immigrantium numerum cohibēre et vectigālia in mediōs cīvēs imposita dīminuere.

Vectigālia in Britanniā nōn dīminuenda

Cōnsilium, quod Elizabētha Truss prīmāria ministra Britannōrum et Cuāsī Cuartēn cancellārius cēpērunt, vectigālia dītissimīs cīvibus imposita dīminuendī, periit.  Nam eō tempore, quō plēbs pretiīs auctīs premitur, parum iustum senātōribus vidētur minus dē dītissimīs poscere.  Cōnsiliō prōpositō pūblica opīniō in magistrātūs adeō commōta est, ut, sī comitia hodiē habērentur, factiō Rērum Cōnservandōrum, cui Truss praefecta est, facile vincerētur, et administrātiō rēī pūblicae Opificum factiōnī trāderētur.

Tumultus in Indonēsiā

In Indonēsia centum quīnque et vīgintī hominēs post certāmen pedifollis periērunt et trecēntī et vīgintī sunt vulnerātī.  Nam certāmine peractō, cum fautōrēs turmae victae campum lūsōrium invāsissent, custōdēs pūblicī, ut quī tumultuōsōs dispellere vellent, gasum lacrimās excitandī causā in turbam iēcērunt, unde terror et fūga praerupta et summa rērum cōnfūsiō ortae sunt.

Burkīna Fāsō iterum ēversa

Paulus Henrīcus Damiba, quī mēnse Iānuāriō lēgitimum regimen Burkīnae Fāsōnis ēversit, ipse victus est ā suīs mīlitibus, quōrum dux nunc est Ibrāhīm Traōrē.  Nam Damiba ipse sēmet ad auctōritātem summam prōmōvit cum prīstinī magistrātūs, Gallīs adiuvantibus, nōn satis visī essent contrā rebellēs Mahometānōs ēgisse; itaque Damība prōmisit sē locō Gallōrum Russōrum auxilium petitūrum ad hostēs dēbellandōs.  Quod tamen nōn fēcit; itaque novissimum regimen, quod Damibam dēposuit, vexillum Russicum apertē vibrat.  Reclāmātōrēs coeperant in sēdem lēgātiōnis Gallicae impetum facere, cum Gallī falsē dicerentur Damibae sucurrisse.  Damiba enim ad Togum fūgerat.

Nullī crabrōnēs homicīdae repertī

Vasintonēnsium praefectī agrīs colendīs nūntiant nē unum quidem crabrōnem magnum et Boreālem, quī vulgō homicīda vocitātur, repertum esse in nongentīs dēcipulīs crabrōnum capiendōrum causā positīs.  Annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō prīmī crabrōnēs in Vasintōniam ē Cōrēā Merīdiōnālī illātī sunt, ferē eōdem tempore quō cōnsimilēs crabrōnēs Iāpōnicī in Canadam sunt importātī.  Quoniam ex Asiā oriuntur, hī crabrōnēs ōlim dīcēbantur “magnī et Asiāticī,” sed nunc “magnī et Boreālēs” nuncupantur, cum Bellinghamia, quācum in memoriā pūblicā crabrōnēs homicīdae nunc coniunguntur, sit urbs boreālis.

Audio

diē trīcēsimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Septembris
Loading
/

Nordstream dīruptī

Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur.  Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt.  Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī.  Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum.  Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre.

Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum

Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur.  Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre.

Russī

Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī.  Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque.

Geōrgia Melōnia victrix

Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum.  Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.

Flōrida procellā vexāta

Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.  Incertum adhūc est quot hominēs perierint.  Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.  Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.  Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.

Prōditōrēs dēprehēnsī

Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.  Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.  Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.  Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.  Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.

Reclāmātur in Persiā

Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.  Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī.  Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat.

Comitia in Brasiliā habenda

Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent.  Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur.  Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem.

Trāmina dēnuō trānseunt

Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita.  Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.