Audio

diē 19º mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 19º mēnsis Octōbris
Loading
/

Kim Jong-Un Franciscum invītat ut Corēam vīsat

Kim Jong-un, dux Corēānōrum Septentriōnālium, per Moon Jae-in praesidem Corēānōrum Merīdiōnālium quasi lēgātum invītāvit Franciscum Pontificem Maximum ecclēsiae Rōmānōrum ut regnum suum vīseret. Nēmō Pontifex Rōmānus iter in Corēam Septentriōnālem umquam suscēpit, neque licet Corēānīs sub diciōne Communistārum ullam colere religiōnem.

Comitia in Bavāriā habita

Diē Sōlis, Bavārī suffrāgia dedērunt factiōnibus, quae partēs capient in senātū Bavārōrum, et clādem dedērunt factiōnibus inveterātīs. Christiānī Sociātī, quī cum Angelā Merkel stāre solent, maximum detrimentum cēpērunt quod ex annō millēsimō nōningentēsimō quinquāgēsimō passī sunt; et Sociālistae, quī Berlolīnī pactī sunt cum Angelā Merkel ut ūnā regnārent, nōn solum damnum accēpērunt sed videntur locum suum omnīnō cessisse Viridibus, quī nunc in partibus sinistrīs pollent. Līberī suffrāgātōrēs, quī candidātōs prōmōvērunt līberōs vinculīs factiōnum, tertium locum obtinuērunt; et in senātum Bavārōrum etiam intrābit factiō Alternātīva, quae ē dextrīs partibus Angelae Merkel resistere cōnātur, nē aliēnigenae in fīnēs Germānōrum admittantur.

America Competītrix Optima

Forum Oeconomicum Totīus Mundī nūntiāvit Americānōs in rēbus mercātōriīs et pecūniāriīs cum aliīs gentibus certāre optimē omnium posse. Index enim, quod Forum quotannīs compōnit, multīs signīs cōnsīderātīs metītur quam parātae sint gēntēs ut nova inveniant atque ut novās societātēs condant ad inventa vendenda, quō magis novae artes inter omnēs gentēs prōmōveantur. Ex annō bis millēsimō octāvō aliae gentēs—inter quās numerantur Singapūrēnsēs, Germānī, Helvetiī, Iapōnēs—summōs locōs hōc in indice obtinuērunt: sed America in eō genere aemulātiōnis, quō in meliōrem statum condiciō hūmāna vertitur, dēnuō plūrimum pollēre fertur.

Foedus cursuāle obsolētum

Legātī Americānī nuntiāvērunt sē foedus ruptūrōs, quō mercēs Sinēnsium per cursum pūblicum in Americam vīlius importārī quam etiam inter ipsās cīvitātēs Americānās transportārī possent. Nam sub eō foedere ab annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō nōnō Sinēnsibus licuit minimō pretiō mercēs in Americam mittere quō citius Sinēnsēs in rēs mercātōriās progressum facerent. At tabellāriī tam pūblicī quam prīvātī et mercātōrēs, sīcut Amāzōnicī, diū questī sunt foedus esse inīquum et commoda Sinēnsium prōmōvēre dum Americānōs damnum accipere cōgeret.

Festus diēs in laudem Ellae Higginson dicātus

Diē secundō mēnsis Novembris commemorābitur Ella Higginson, auctrix et poētria laureāta, quae inter bella totīus mundī regiōnem Pācificam et Caurīnam celebrāvit scrībendō atque illustrāvit.  Bellinghamiam quinquāginta annōs incolāvit, ubi etiam est annō millēsimō nōningentēsimō quadrāgēsimō sepulta.  Aenea imāgō auctrīcis in nostrae studiōrum ūniversitātis bibliothēcā pōnētur.

Audio

diē 12º mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 12º mēnsis Octōbris
Loading
/

Andrēas Brunson damnātus ac līberātus

Andrēas Brunson, pastor Christifidēlis et cīvis Americānus quem Turcārum regimen ferē trēs annōs inter morās jūdiciī vinculīs continuerat, tandem a jūdicibus Turcicīs et damnātus est et līberātus, ut domum in Americam regredī posset.  Mēnse enim Augustō Americānī, ut quī vellent Brunson līberārī, portōrium in metalla Turcica imposuērunt atque interdīxērunt nē quis ullum negōtium ageret cum quibusdam ministrīs Turcicīs. Lībra Turcica, cūjus pretium posteā magnōpere dēminūta est, jam rursus surgere cœpit.

Vehiculum siderāle ad Tellūrem dēlapsum

Alexander Ovchinin, cosmonauta Russicus, et Nicolaus Hague, astronauta Americānus, duābus minūtīs postquam in caelum missī erant, coactī sunt rursus dē caelō in terram dēlabī.  Trīgintā mīlia passuum dēscendērunt in tesca Kazakhstāna, unde tūtī atque incolumēs āvectī sunt ut cum familiāribus dēnuō conjungerentur. Aliī astronautae, quī adhūc in statiōne sīderālī manent, possunt per mēnsem Decembrem ibi versārī, quō mēnse debēbunt succēdāneī advenīre; sed in dubium nunc vocātur utrum Russī possint aliōs ad statiōnem illam tūtōs mittere.  Dīxit Alexander Gerst astronauta Eurōpaeus breviloquēns: per cælum volāre difficile esse, at oportēre pergere conārī prō bonō hominum commūnī.

Speculātor Sinicus comprehēnsus

Yanjun Xu, quī etiam Qu Hui et Zhang Hui appellābātur, inter praefectōs speculātōrum Sinēnsium numerātus, et in Belgiam illectus atque ā Belgīs comprehēnsus, jussus est in diciōnem Americānōrum reddī, apud quōs reus erit speculandī. Ille fertur petīvisse arcāna, quae Americānī invēnērunt quō aēroplāna meliōra parārentur.  Dīxit Jōannēs Demers, accūsātor pūblicus in rēbus arcānīs, neque invidendum esse iīs, quī novissima excōgitārent unde optima instrūmenta parārent, neque esse tolerandōs, quī nostra arma fūrārentur et quae nōn ipsī sēvissent, inde sē messūrōs spērārent.

Procella Michāēl appellāta

Magna procella, cuī nōmen Michāēl inditum est, Flōridam septentriōnālem diē Mercuriī vastāvit.  Mare, ubi ōlim Flōridiānī sine cūrīs splendidō sub sōle lūderant, ōrās maritimās obtēgit. Ubi ōlim domī fuērunt, nunc nihil restat, nisi quod viae interclūduntur ruīnīs et fragmentīs ædium necnōn supellectile.  Adhūc incertum manet quot cīvēs dēsīderentur.

Supplicium capitāle in Vasintōniā abrōgātum

Suprēmī jūdicēs Vasintōniānī ēdīxērunt nē quis in Vasintōniā cīvitāte suppliciō capitālī afficerētur, sed ut omnēs, quī vinculīs jam continērentur dum ultimum supplicium exspectārent, reliquōs suōs diēs in carcere dēgerent.  Nēmo Vasintōniānus reī capitālis condemnātus capitis pœnam passus est ab annō bis millēsimō quartō decimō.

Audio

diē 15º mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 15º mēnsis Iūniī
Loading
/

Conveniunt hostēs tamquam amīcī

Singapūrae Donaldus Trump praeses Americānōrum congressus est cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium. Quem conventum Moon Jae-in, praeses Corēānōrum Merīdiōnālium, diē Iovis laudāvit hīs verbīs: “Non sōlum Americānī et Corēānī Merīdiōnālēs et Iaponiēnsēs sed etiam omnēs per tōtum mundum nunc līberātī sunt metū bellī impetūsque atomicī.” Iaponiēnsium lēgātī nunc conantur efficere ut Shinzō Abē, minister prīmārius, etiam cum Kim Jong-un colloquātur dē captīvīs Iaponiēnsibus, quōs Corēānī Septentriōnālēs abhinc fere quadrāgintā annōs, Kim Il-sung tyrannō, abduxērunt quī sermōnem Iaponicum speculātōrēs Corēānōs docērent ac latrōnibus nūberent.

Periit dux latrōnum

In Kunar orientālī prōvinciā Afganistāniae, Mullah Fazlullah, dux latrōnum, quī vocantur Tehrik-e-Taliban seu Talibānī Pakistāniānī, ūnā cum quinque aliīs latrōnibus, interfectus est per āēroplānum automatum Americānum, quod raedam, quō latrōnēs vehebantur, tēlō ēminus dēlēvit. Fazlullah annō bis millēsimō duodecimō iusserat Malālam Yousafzai, puellam quindecim annōs nātam, occīdī, nē illa ērudītiōnem puellārum prōmōvēret, necnōn annō bis millēsimō quartō decimō imperāvit ut centum et quadrāgintā puerī et magistrī in lūdō litterārum Pakistāniānō trucīdārentur. Eius mortem sunt et magistrātūs Pakistānī et Talibānī superstitēs testātī.

Ītalia migrantibus clausa

Matthaeus Salvīnus, Italōrum administer ab internis negotiis, abnuit nē nāvēs immigrantium plēnae in portūs Itālōrum intrārent. Nāvis igitur “Aquarius” dicta, quae sescentōs naufragōs Africānōs suscēperat et Ītaliam petēbat, nunc ad Hispāniam potius cursum dīrigit, cum Petrus Sanctius, summus magistrātus Hispanōrum, Valentiae portum aperuit quī Aquarium reciperet cum Ītalia esset dēnegāta. Quibus factīs Emmanuel Macrō, praeses Gallōrum, vehementer invectus est in Ītalōs, ut quī negligenter et mōre Cynicō agerent; cui Salvīnus respondit Gallōs dēbēre novem mīlia profugōrum excipere quōs pactī sunt sē esse exceptūrōs; sed eōsdem Gallōs decem potius mīlia, quī ad Galliae līmitēs pervēnissent, arcuisse. Dum Aquarius ad Hispāniam nāvigat, celox bellica et Americāna, Sextae Classis, Trenton appellāta, quippe quae naufragium occurrerit et quadrāgintā et unum servāverit, prope Libyam exspectat dum sciat quae gēns naufragōs sit in terram acceptūra.

Novus “axis volentium” prōpositus

Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriacus, atque Horst Seehofer, Germānōrum minister rērum interiōrum, nuntiāvērunt sē velle cum Itālīs novum “axem volentium” condere ut migrātiō aliēnigenārum, quī iniussū Eurōpaeōrum in Eurōpam adveniunt, cohibērētur. In vōtīs magistrātuum est, ut līmitāneī Austriacī Germānīque in Albāniam mittantur, quī clandestīnās advenās arceant. Quod cōnsilium vidētur Angelae Merkel, cancellāriae Germānae, displicēre, cūius auctōritas pendet dē concordiā servandā inter dīversās factiōnēs, quae in prīmīs dē migrātiōne dissentiunt.

Epistola Colōnī bibliothēcae Vaticānae reddita

Epistola Christophorī Colōnī quintō decimō saeculō exeunte scripta atque in sermōnem Latīnum versa, cūius exempla tantum ad octōginta supersunt, bibliothēcae Vaticānae per Callistam Gingrich, legātam Americānam, est reddita. Annō enim bis millēsimō ūndecimō bibliothēcārius quīdam Vaticānus, ut quī suspicārētur Vaticānōrum exemplum esse adulterātum, Americānōs rogāvit ut vērum exemplum quaererent. Quod apud dīvitem furtī īnscium est inventum et Vaticānīs libenter redditum, sīcut anteā exempla ēiusdem epistolae reddita sunt Catalaunīs abhinc hebdomade et Italīs annō bis millēsimō sextō decimō.

Novum Braxātōrium Bellinghamiae

Novum Braxātōrium, cui nōmen Geminae Sorōrēs, ingentibus in aedibus, quae ōlim apothēca fuērunt, stābit: ubi nōn sōlum varia genera cervesiae braxābuntur seu coquentur mōribus et Germānīs et Belgicīs, sed etiam popīna erit et hortī amoenī ubi cervesia hauriētur. Centum et trīgintā statim petuntur opificēs et coquī et caupōniī ministrī, quī ibi mūnere fungentur. Gliscit igitur Bellinghamia et crescit cultus cerevisiae.


Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus. Ultimā hūius spatiī acadēmicī hebdomade peractā, nuntiōs Latīnōs inter fēriās aestīvās intermittēmus. Itaque Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs iterum ēdentur mense Octōbrī. Cūrāte ut valeātis.

Audio

diē octāvō mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē octāvō mēnsis Iūniī
Loading
/

Mōns in Guatimālā ignem ēvomit

Diē Sōlis mōns Focus, quī vulgō Fuēgō dīcitur, tōtum oppidum in Guatilmālā situm dēlēvit, ferē eōdem modō quō Pompēiī Herculāneumque, urbēs Rōmānōrum, sunt flammīs cineribusque obrūtae. Septuāgintā et quinque hominēs prō certō periērunt, ad ducentī dēsīderantur, tria mīlia ē perīculō sunt dēductī. Difficilius factum est superstitēs quaerere quia īdem mōns diē Martis iterum explōsit, mittēns aestuantem fūmum et saxa liquefacta dē merīdiānā montis parte. Terra circum montem tam calida est, ut calceī eōrum, quī et vīvōs et mortuōs quaerunt, etiam liquescant, quārē illī coepērunt prō calceīs tabulās ligneās pedibus affīgere.

Summī magistrātūs septem gentium in Canadā conveniunt

Carolovōciī in Quebecō prōvinciā Canadēnsium celebrābitur quadrāgēsimus quartus conventus summōrum magistrātuum septem gentium, quae sunt Canada, Gallia, Germānia, Ītalia, Iapōnia, Britannia, America; etiam aderunt hominēs quī prō Ūniōne Eurōpaeā agant. Annō bis millēsimō quartō decimō expulsī ex hīs conventibus sunt Russī, quippe quibuscum putārētur colloquium ūtile fierī nōn posse; nec, propter mōrēs trālātīciōs, inclūduntur Sīnēnsēs, quamvīs commerciō et mercātūrā aliās gentēs antecellant. Itaque Russī et Sīnēnsēs et nōnnullae aliae gentēs nunc suum ipsārum conventum celebrant in Sīnīs. Quamquam in Canadā magistrātūs maximārum, quae sē putant, gentium loquuntur dē caelō et dē aequitāte inter virōs et fēminās et hominēs quī aliud quoddam genus sibi vindicant prōmōvendā, nihilōminus feruntur praecipuē disceptārī dē commerciō inter gentēs, dē vectigālibus, dē armīs atomicīs Persārum: quibus dē rēbus Americānī nuper coepērunt ab aliīs gentibus dissentīre vidērī. Antē fīnem hūius conventūs Donaldus Trump, praeses Americānus, prōficiscētur et Singapūram volābit ubi cum Kim Jong-un dē pāce compōnendā congrediātur. Īdem Trump ūnā cum Iōsēphō Comite prīmāriō ministrō Ītalōrum aliās maximās gentēs hortātus est ut Russī rursus ad colloquia invītārentur.

Dē suffrāgiīs in Ontariō lātīs

Etiam in Canadā, comitia habita sunt in Ontariō prōvinciā, ubi plūrēs cīvēs quam umquam anteā suffrāgia sua dedērunt. Factiō Līberālis, quae quindecim annōs māiōrem partem senātūs prōvinciālis tenuerat, suffrāgiīs lātīs omnīnō dēsinit exstāre, cum nōn iam satis senātōrum habeat ut factiō esse videātur. Partēs dextrae potius, auctōritāte populī nunc rōborātae, potestātem in Ontāriō adeptae sunt, et Duglāsius Ford, quī cīvibus prōmīsit vectigālia dēminūtum īrī necnon etiam vīliōrem fore cerevisiam, creābitur minister prīmārius Ontariēnsium. Justīnus Trudeau et rēgimen totīus Canadae conscriptī sunt in eādem factiōne Līberālī, quae in Ontariō est exstirpāta, quārē spectanda sunt Quebecēnsium comitia, quae kalendīs Octōbribus habēbuntur, atque Albertīnōrum, intrā annum habenda.

Novī astronautae ad statiōnem omnium gentium missī

Serēna Auñón-Chancellor, Americāna, et Sergius Procopius, Russus, et Alexander Gerstius, Germānus, in caelum per vehiculum Russicum missī sunt quī ad sīdeream statiōnem omnium gentium adveniant, ubi ad ducenta et quinquāgintā experīmenta faciant quibus scientiam nātūrae rērum augeant. Intrā septendecim annōs, quōs statiō illa suprā tellūrem agit, plūrēs quam ducentī et trīgintā cīvēs duodēvīgintī gentium in illā statiōne fīnēs hūmānae scientiae propāgāvērunt.

Lȳsistrata ante ultimās probātiōnēs agitur

Aristophanis comoedia, quae Lȳsistrata inscrībitur, nunc agitur Bellinghāmiae. Nova interpretātiō Anglica illīus fābulae cōnsonantibus verbīs repetītiōneque sonōrum ornātur, et inter histriōnēs numerantur nōnnullī discipulī antīquārum litterārum. Spectācula ēdentur diē Saturnī et Sōlis, post quem diem nōbis ultimae trimestris acadēmicī spatiī probātiōnēs imminēbunt.

Audio

kalendīs Iūniīs

Nuntii Latini
Nuntii Latini
kalendīs Iūniīs
Loading
/

Novī magistrātūs Ītalōrum

Bis iam in irritum cecidērunt rēgimina Ītalīs praeficienda prōposita, sed post longum intervallum tandem ēvāsērunt victōrēs. Nam factiōnēs quae Liga et Quinque Stellae vocantur inter sē pactī sunt ut Iōsēphus Comes esset minister prīmārius et, quod anteā in dubiō fuerat, ministerium fiscī pūblicī darētur Iōannī Trīae, prōfessōrī rērum oeconomicārum, potius quam Paulō Savōnae, quī minister erit ā rēbus Eurōpaeīs. Sergius enim Mattarella, praeses Ītalōrum, negāverat nē Savōna fieret minister fiscālis, nē ille cōnsiliīs tōtīus Eurōpae obstāret. Nam novī magistrātūs adeō populārēs sunt ut Ūniōnī Eurōpaeae refrāgārī velle videantur.
Inter alia, quae ad Ītaliam spectant, Iōannes Claudius Juncker, praeses Conciliī Europaeī, dīxit sē graviter paenitēre diē Iovis dīxisse Ītalōs dēbēre, quam Ūniōnem Europaeam culpāre ob Ītalōrum pauperitātem, potius ipsōs plūs operis impendere, et pecūniā minus corrumpī, et dīligentius sē gerere.

Novus minister prīmārius Hispānōrum

Petrus Sanctius creātus est novissimus minister prīmārius Hispānōrum, cum senātus sententiam dedisset dē magistrātū Mariānō Rajoy, ut cūius factiō nuper damnāta esset corruptēlae, abrogandō. Sanctius, Sociālistīs praefectus, pactus erat et cum factiōne sinistrā, quae “Possumus” appellātur, et cum factiōnibus regiōnālibus Vasconum ac Catalaunōrum. Catalaunī, quōs Rajoy repressit cum libertātem sibimet ipsīs peterent, dēnuō suī erunt iūris, quoad sub lēgibus Hispānōrum licet, neque ā Matritēnsibus diūtius regentur, sed diē Saturnī Quim Torra aliīque ministrī Catalaunī rīte inaugurābuntur. Incertum autem vidētur quam diū Sanctius, quippe cūius Sociālistae tantum quartam partem senātūs habeant, possit in summō magistrātū manēre. Itaque fierī potest ut comitia mox indīcantur.

Consistit Brasilia

Quamquam Michāēl Temer, praeses Brasiliēnsium, mīlitēs iusserat viās etiam vī, sī necesse esset, aperīre, nihilōminus per Brasiliam viae usque ad diem Mercuriī mānsērunt raedīs onerāriīs statūtīs clausae. Nam per tōtam rempūblicam viae interclūdēbantur ā raedāriīs, quī prīmum contrā tribūta in petroleum imposita reclāmāverant, dein vērō, postquam Temer precibus raedāriōrum cesserat, dē multīs aliīs rēbus reclāmābant, quārē ferē omne commercium suffōcābātur. Dēficiēbat annōna macellīs; caedēbātur pecus, quippe quod cibārī nōn posset; clausa sunt gymnāsia ūniversitātēsque. Dum Temer conātur raedāriōs plācāre, opificēs, quī prō pūblicā societāte Petroleo Brasileiro seu Petrobras dictā petroleum parant, coepērunt opere cessāre. Tantum vīcēsima pars populī Temer magistrātum probat, cūius auctōritas in dubium vocātur.

Colombiānī iterum comitia habēbunt

In Colombiā suffrāgia lāta sunt, nec quis futūrus sit praeses liquet. Ivānus enim Dux, quī dextrīs partibus favet, māiorem partem suffrāgiōrum tulit, sed nōn satis ut praeses sine novīs suffrāgiīs ferendīs creārētur; ex alterā parte Gustāvus Petrus, in sinistrās partēs prōnus et ōlim praefectus capitī Colombiae, quartam partem suffrāgiōrum accēpit. Itaque inter Dūcem et Petrum certābitur dē summō magistrātū cōnsequendō.

Canadēnsium regimen petroleī ductum emit

Regimen Canadēnsium inter triciēs et quadrāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarūm solvet ut petroleī ductum Trānsmontānum emat, quippe quō māior vīs petroleī ab Albertā prōvinciā ad Columbiam Britannicam ducātur, unde in Sīnās mittātur. Necesse magistrātibus Canadēnsibus vidēbātur ductum incohātum nec perfectum emere, quia magistrātūs Columbiae Britannicae prōvinciae ūnā cum aborīginibus vehementer abnuerant nē per suās terrās petroleum ad mare trādūcerētur. Nunc vērō, quia ductus in tōtīus reīpūblicae magistrātuum diciōnem pervēnit, nec prōvincia neque aborīginēs possunt obstāre, quīn opus ad fīnem dūcātur. Iacobus Inslēus, gubernātor Vasintōniēnsium, Canadēnsibus vehementer sed frustrā contrā dīcit, nē orcae detrimentum caperent. Alter et cōnsimilis petroleī ductus iamdudum exstat; novus autem ductus efficiet ut vīs petroleī Sīnēnsibus vendenda septiēs augeātur.

Cētus monstruōsus Bellinghāmēnsis

Novum monstrum in sīnū Samish appellātō apparuit: cūius caput et longum collum ad sex pedēs super undās ēmergit, unde fit ut ā nonnullīs conferātur cum notissimō monstrō Calēdonicō, quod in lacū Ness natāre dīcitur. Monstrum autem Bellinghamēnse, quod “Sammī” ā cīvibus perhibētur, est sculptūra, quae mīrā et subaquāneā compāgine materiae catēnārumque instructa vidētur ūnā cum aestū maris surgere recēdereve ac, sī aurae flant, etiam natāre.