Audio

diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris
Loading
/

Truss dētrūsa

Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit.  Summum igitur magistrātum quadrāgintā et quattuor diēs obtinuit Truss, intrā quod exiguum spatium pretium nummōrum pessum dedit, stipendia seu pēnsiōnēs aetate prōvectiōribus alendīs cōnstitūtās timōre dēcoctiōnis afflixit, cancellārium munere dīmīsit, ministram internīs negōtiīs praefectam perdidit, omnia quae prōmōverat retractāvit atque invertit, adeo ut Truss potius Saturnālicia quam autumnālis ministra prīmāria appellanda vidērētur.  Diurnāriī autem Britannī diē Veneris rogāvērunt utra alterī superfutūra esset: lactūca extrā armārium frīgidārium relicta, an Truss ministra prīmāria; quibus nunc eventus rērum respondit, victrīcem ēvāsisse lactūcam.

Nordstream pervestīgātur

Gentēs Eurōpaeae causās pervestīgant, ob quās ductūs petroleāriī NordStream dictī sint diruptī.  Dānī diē Martis nuntiāvērunt causās esse dīruptiōnēs, quod nēminem ēlūserat.  Diurnāriī Suētī imāginēs rettulērunt automatā nāvī subaquāneā factās, quibus centum et quīnquāgintā pedēs ductūs ostenduntur esse sublātī.  Suētī autem magistrātūs recūsāvērunt, secūritātis causā, nē cum Germānīs Dānīsque commūnem quaestiōnem habērent dē ductibus dīruptīs, nec volunt Eurōpaeī Russōs in quaestiōnibus inclūdere.  Quae gēns impetum in ductōs illōs petroleāriōs fēcerit, adhūc incertum manet.

Silvius Berluscōnius redux

Silvius Berluscōnius, cūius factiō ad dextrās partēs prōna sociātur cum Frātribus Ītaliae ad novum regimen parandum, dēnuō coepit, ut ōlim solēbat, loquī dīcendī lībertāte aliīs factiōnibus incommodā. Nam Vladimīrum Putin, praesidem Russōrum, laudābat; quō factō Georgia Melōnia, dux Frātrum, verba Berluscōniī improbāvit eumque ipsum monuit nullum in regimine locum tālibus fore sententiīs.

Lībanum sine magistrātibus

Senātus Lībanus iterum ac tertium, sed frustrā, conātus est praesidem sēligere.  Michaēl Aoun pridiē Kalendās Novembrēs summum magistrātum dēpōnet, sed senātōrēs nullō modō possunt quemquam probāre, quī in locum ēius succēdat.  Nam ē centum et ūndēvigintī suffrāgia quae lāta sunt diē Iōvis, quinquāgintā et quīnque nullum nōmen habuērunt, quadrāginta et duō nōmen Michaēlis Mouawad, alia variās sententiās factiōsās; ūnum vērō tantum orāvit verbīs ōminōsīs ut fīeret “tyrannus benevolēns.”  Lībanum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō in pauperitātem incidēbat, ubi annō bis millēsimō vīcēsimō immānis dīruptiō magnam Berȳtī partem dēlēvit; ferē omnis pecūnia ēvanuit, et cholera nunc per populum serpit.

David Eby sēlectus

In Columbiā Britannicā prōvinciā Canadēnsium, David Eby, administer reī iūridicae, est ā factiōne Novā et Populārī selectus quī summum provinciae obtineat magistrātum.  Iōannēs enim Horgan, quī prīmus nunc est minister Columbiae Britannicae sed annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō didicit sē malō cancrō laborāre, cupit magistrātum dēpōnere.

Fumus et Pluviae

Post longam hebdomadem fūmō inquinātam, gaudēmus dēnuō pluviīs fruī.  Sed hāc hebdomade, et praecipue diē Martis, aucta aēris pressiō in caelō Vasintoniae occidentālis maritimōs cohibuit ventōs, quī igitur fumum ex ardentibus silvīs montānīs effūsum dispellere nōn potuērunt. Nunc vērō grātae pluviae et assiduae, quālibus Bellinghamēnsēs gaudēre solent tempore autumnālī, nōbīs regressae sunt, quibus aēr purgātur et ignis silvīs arcētur.