Audio

diē trīcēsimō mēnsis Septembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Septembris
Loading
/

Nordstream dīruptī

Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur.  Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt.  Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī.  Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum.  Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre.

Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum

Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur.  Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre.

Russī

Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī.  Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque.

Geōrgia Melōnia victrix

Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum.  Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.

Flōrida procellā vexāta

Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.  Incertum adhūc est quot hominēs perierint.  Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.  Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.  Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.

Prōditōrēs dēprehēnsī

Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.  Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.  Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.  Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.  Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.

Reclāmātur in Persiā

Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.  Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī.  Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat.

Comitia in Brasiliā habenda

Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent.  Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur.  Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem.

Trāmina dēnuō trānseunt

Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita.  Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.