Audio

diē vīcēsimō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō mēnsis Māiī
Loading
/

Cohors Propontiaca manūs dēdit

Marioupolī in Ucrāīnā cohors Propontiaca, in chalybeiā officīnā trēs mēnsēs obsessa, tandem aliquando arma posuit et Russīs sē trādidit.  Russī referunt duo mīlia mīlitum manūs dēdidisse, dūcēs vērō cohortis adhūc in cuniculīs sub officīnā factīs manēre.  Ucrāīnī autem nōn dīcunt mīlitēs in dēditiōnem vēnisse sed, ut quī ea, quae fuerint agenda, fortiter fēcerint, salūtis causā in incolumitātem potius esse dēductōs.  Senātus Russōrum nunc dēlīberat, utrum captīvī cohortis Propontiacae, quippe quī regiminī fascium et natiōnālī sociālismō faveant, in iūs vocandī an propter manifesta scelera indemnātī sint occidendī.

Americānī auxilium Ucrāīnēnsibus prōmittunt

Senātus Americānōrum ingentem pecūniam ērōgāvit ut Ucrāīnēnsibus succurreret.  Nam quadringentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum hāc hebdomade sunt dēstināta ad arma Ucrāīnēnsibus suppetitanda et rempūblicam eōrum sustinendam; in summā, intrā trēs mēnsēs Americānī iam quingentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum Ucrāīnēnsibus mittunt, cum Russī singulīs annīs tantum sescentiēs sexagiēs mīliēs centēna mīlia ad suum exercitum armandum solvunt.  Senātus etiam novam lēgātam, vidēlicet Brigidam Brink, ad Ucrāīnam mittendam cōnfirmāvit; nam nullam lēgātum in Ucrāīnā habuērunt Americānī ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō Donaldus Trump, tunc praeses, lēgātam dīmīsit.

Propter auctum pretium petroleī, quod Eurōpaeī adhūc emunt, Russī magnum lucrum, ad nonāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum singulīs mēnsibus, facere pergunt, et pretium nummī Russicī, quī rūbelus dīcitur, māius nunc est quam fuit ex annō bis millēsimō duodēvīcēsimō.

Americānī mīlitēs in Somāliam mittuntur

Iōsēphus Biden, praeses Americānus, iussit mīlitēs Americānōs in Somāliam mittī, ubi latrōnēs, quī al-Shabab appellantur, sēditiōnem ac discordiam concitant et bellum in rempūblicam gerunt.  

Tāprobanē dēcoxit

Tāprobanēnsium rēspūblica nōn est solvendō; itaque colloquuntur magistrātūs cum Fiscō Omnium Gentium, ut aere aliēnō contrahendō possint cibōs medicāmentumque et petroleum et praecipuē laetāmen suīs cīvibus emere.  Vērisimile porro est famem futūram propter dēcrēta pristinī praesidis, quī iussit omne laetamen humānā arte excogitātum et venēnum, quō pestēs messibus arcentur, tollī ut omnis fructus praediōrum esset natūrālis.  Nam paulō post laetāmen et venēnum sublāta coepērunt messēs dēficere, et īnsula, quae ōlim potuit suōs alere, coepit cibōs importāre.  Nec diūtius potest rēspūblica dēcoctrix emere frūmentum.  Dēnuō in viīs reclāmātur in magistrātūs.

Iōhannēs Carolus in Hispāniam regressus

Iōhannēs Carolus, ōlim rex Hispaniae, nunc exul quī in Confoederātīs Arabicīs Phylarchiīs versātur, tandem aliquando in Hispāniam regressus est, ubi voluptātis causā vult in cursūs vēlificī certāmine nāvigāre.  Posteā cum Sophiā uxōre et Philippō rēge congrediētur, quōs exul duōs annōs nōn vīdet.  Nunc autem licet in Hispaniam redīre, cum accūsātōrēs pūblicī tam Hispanicī quam Helvēticī dēsiērint in corrupta Iōhannis Carolī negōtia inquīrere, quamquam adhūc reus est in Britanniā.

Novum vehiculum in caelum missum

Boeing societas āeria et caelestis, novum vehiculum, cui nomen Starliner, ad caelestem statiōnem omnium gentium diē Iōvis mīsit.  Nunc Americānī duo vehicula habent, quibus possunt rēs inter tellūrem et caelum trānsferre, vidēlicet Starliner et Dracōnem.

Norvēgī Bellinghamiam veniunt

Corvus Energeia, Norvēgica societas quae pīlās ēlectricās et maritimās parat, quibus nāvēs sine petroleō pelluntur, nūntiāvit sē novam officīnam apertūram Bellinghamiae.  Tālēs pilae ēlectricae aptae sunt nāvibus trāiectōriīs vel voluptāriīs vel tractōriīs vel piscātōriīs, neque carbōnium in caelum ēmittunt.  Corvus societas, quamquam in Norvēgiā nunc caput suum habet, condita est Vancūveriī.