Audio

diē ūndēvīcēsimō mēnsis Novembris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē ūndēvīcēsimō mēnsis Novembris
Loading
/

Terror in Britanniā

Diē Sōlis, quō diē Britannī solent mīlitēs commemorāre quī prō patriā periērunt, extrā valētūdinārium fēminīs parturientibus dicātum,  Ēmad al-Suēlmīn, vir Iraquiānus trīgintā duōs annōs nātus, pyrobolum dīrūpuit quod sēcum ferēbat in raedā conductīciā quā vehēbātur.  Annō bis millēsimō quartō decimō al-Suēlmīn iūre asȳlī petēbat, sed nōn impetrāvit, ut sibi licēret in Britanniā manēre; nam eō tempore magistrātūs recūsāvērunt nē cīvitātem eī darent, quippe quī furēns et cultrō armātus praeterambulantibus in viā minātus esset.  Pervestīgātōrēs Britannī suspicantur eum voluisse populum terrōre afficī.

Russī satellitem percutiunt

Necesse fuit astronautīs et cosmonautīs, quī in omnium gentium Statiōne Caelestī versantur, sē ad vehicula dēscēnsōria cōnferre, ubi opperiēbantur parātī, quī statiōne excīsā dē caelō rursus ad terram integrī incolumēsque dēlaberentur, quia novus fragmentōrum nimbus nōn longē a statiōnis orbitā diē Lūnae apparuit.  Diē īnsequentī Russī nuntiāvērunt, sē perīculum fēcisse novī iaculī quō satellitēs hūmānā manū factī, quī orbēs circum terram lustrant, percuterentur et dīrumperentur.  Tālia arma habentur omnibus gentibus perīculōsa, quia catarractam possunt efficere Kessleriānam, quā fragmenta ūnīus satellitis percussī in aliōs irruentia etiam eōs dīrumpant et multiplicent fragmenta, donec tōtum caelum prope terram fragmentīs celerrimē ruentibus occupātum ūsuī hūmānō dēnegētur. 

Belorussia

Paulō postquam Alexander Lucashencō, tyrannus Ruthēnōrum Albōrum seu Belorussōrum, minātus est petroleum, quod per Belorussiam in Ūniōnem Eurōpaeam flueret, cohiberī posse, et statim postquam Germānī negāvērunt novō petroleī ductuī Russicō, quī secundus NordStream appellātur, licentiam operandī datum īrī, fluxus petroleī Polōnīs Germānīsque destinātī subitō dēminūtus est ut ductus, quod dīcunt Ruthēnī Albī, curārētur et vitia reparārentur. Belorussī etiam nuntiāvērunt sē vim ēlectricam Ucrainēnsibus nōn iam venditūrōs.

Stimulus in Iapōniā

Novī magistrātūs Iapōnicī lēgēs tulērunt, quibus oeconomia incitārētur.  Stimulus igitur fiscālis, quō cupiditās mercium emendārum augeātur, ad decimam tōtīus reīpūblicae annōnae partem constābit.  Largītiō praecipuē illīs, quī līberōs ērudiunt, tribuētur, quōrum numerum cupiunt magistrātūs augēre.

Bellinghamia et Britannica Columbia inundātae

Propter magnōs et assiduōs imbrēs, fluviī per vallem Frāseriānum tam in Columbiā Britannicā quam in Vasintōniā cīvitāte campōs inundant.  Bellinghamia ipsa minimum tulit damnum, sed Vancūverium et maxima pars Columbiae Britannicae, omnibus viīs undārum vī ereptīs ā reliquā Canadā est disiuncta.  Cibus petroleumque in Vancūverium importārī nōn potest, neque frūmentum Canadēnse ex Albertā aliīsve Canadae occidentālis prōvinciīs ad mare Pacificum ēiusque nāvēs onerāriās transportārī.  Agrī inter Bellinghāmiam et Vancūverium omnīnō vastātī sunt, pecudēs mersī, annōna dēperdita.

Actiō Grātiārum

Diē Iōvis secundum mōrem māiōrum grātiās agēmus nōn in studiōrum Ūniversitāte sed aliās, nostrīs cum familiāribus.  Grātiās praecipuē agēmus quod undae recessērunt et flūmina intrā suās rīpās resīdent; etiam grātiās agēmus propter bonam valētūdinem quā in Americā fruimur ubi corōnāriī morbī grassātiō īnsitiōne et arte medicā cohibētur.  Itaque nuntiī Latīnī proximā hebdomade intermittentur, nec congrediētur mēnsa Latīna nec convenient circulī ad Lūciānum Nepōtemque legendōs.