Audio

diē trīcēsimō mēnsis Octōbris

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Octōbris
/

Nova iudex

Novissima inter suprēmōs reīpūblicae Americānae iūdicēs conscripta est Amāta Cōnea Barrett.  Senātōriō conciliō rēbus iudiciālibus praefectō ad candidātam cōnfirmandam habitō, Diāna Feinstein, senātrix sinistrae factiōnis quae plūrimum in eō conciliō pollet, Lindsēium Graham, dextrae factiōnis, amplexa est et sē gaudēre dīxit concilium esse bene actum.

Terror in Galliā

Paulō postquam Samuēl Paty, lūdī magister, quippe quī gryllōs Mahōmētum dēridentēs discipulīs exhibuisset, erat ab Abdoullakh Anzorov, iūvene duodēvīgintī annōs nātō, dētruncātus, novae caedēs ā Mahōmētānīs patrātae Gallōs turbāvērunt.  Nam Nicaeae Brahim Aouissaoui, Tūnēsiēnsis quī per Ītaliam in Galliam migrāverat, trēs hominēs in ecclēsiā Nostrae Dominae cultrō percussit.  Deinde Avenniōnī alter vir, quī circumstantibus cultrō minābātur, ā custōdibus publicīs est occīsus.  Uterque refertur “Allahu Akbar,” seu “Deus Magnus,” clamitāvisse.  In Arabiā Saudiānā tertius vir similiter armātus ad portās lēgātiōnis Gallicae est comprehēnsus, cum custōdem perfōdisset.  Emmanuēl Macrōn, praeses Gallōrum, post Samuēl Paty interfectum nuntiāvit sē actūrum, ut latrōnēs et religiōsissimī Mahōmētānī cohiberentur.  Per Pakistaniam reclāmātum est in Macrōn, cūius effigiēs in Banglādēsā est combusta.  Mahathir Mohāmad, ōlim minister prīmārius Malaesiānōrum, per Twitter seu breviloquentiam ēlectronicam praedicāvit Mahometānōs iūre in Gallōs irascī neque iniūriā actūrōs fuisse, sī deciēs centēna mīlia Gallōrum occīderent, propter longam historiam iniūriārum quās Gallī patrāvissent.

Turcia et Graecia mōtae

Terrā sub marī prope Samum īnsulam Graecam mōtā, inundāta est Smyrna urbs Turcica, nōnnulla aedificia sunt dēlapsa, quattuordecim hominēs sunt interfectī.  Ministrī utrīusque gentis inter sē collocūtī dīxērunt utramque gentem esse parātam alterī succurrere.

Sūdānia pācem prōmōvet

Tertia respūblica Arabica, vidēlicet Sūdānia, pācem cum Isrāēlītās conciliāvit.  Sūdānia igitur sequitur et Baharīnam Īnsulam et Ūnītās Arabum Phyla rchiās, Americānīs viam dēmonstrantibus, ad pācem prōmōvendam.  Americānī et Sūdānēnsēs nunc conantur pācem conciliāre inter Aethiopēs, ut quī immēnsō aggere Nīlum flūmen interclūdere velint, atque Aegyptōs, quī nōlint Nīlum ab Aethiopibus interclūdī.

Scholae interdictae

Scholae nostrae studiōrum Ūniveristātis per rete ūniversāle habēbuntur usque per mēnsem Martium.  Nam scholae autumnālēs, quae ā longinquō modīs ēlectronicīs docentur, mēnse Decembrī ad fīnem perdūcentur, deinde ā mēnse Iānuārio usque in Martium mēnsem acadēmicum tempus vernāle quoque ēlectronicē docēbitur.