Audio

diē quīntō mēnsis Augustī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē quīntō mēnsis Augustī
Loading
/

Bērȳtus dirupta

Bērȳtī, horrea ad portum sita, in quibus ammōnium nītrātum ad agrōs laetandōs sex annōs erat conditum, subitō sunt dirupta.  Centum hominēs dēsīderantur, ad quattuor mīlia hominum sunt laesa.  Fragor, quī Bērȳtī editus erat, etiam Cyprī in īnsulā remōtā  est audītus.  Michāēl Aoun, praeses Libanī, negligentiam et corruptōs magistrātūs culpat; sed Donaldus Trump, praeses Americānus, coram diurnāriīs suspicātus est nōn cāsū sed cōnsiliō terrōrem prōmōventium ammōnium nītrātum esse accēnsum.

Astronautae reductī

Diē Sōlis Robertus Behnken et Duglasius Hurley,  astronautae Americānī quī novō vehiculō Dracōne dictō ad omnium gentium stātiōnem caelestem vectī erant, rursus ad tellūrem integrī atque incolumēs sunt dēlapsī.  Novum illud vehiculum, nōn publicō opere sed prīvātō ingeniō parātum, potest identidem iter caelestum facere, quō pretium volandī dēminuātur.  Quō itinere factō nova aetas generī humānō aperītur, quā nōn solum dītissimae et potentissimae reī pūblicae caelum tangere possint sed etiam hominēs prīvātī.

Theātrum “Kābūkī”

In Iāpōniā, fabellae scaenicae “kābūkī” dictae, post intervallum quinque mēnsium novō morbō corōnātō cohibendō impositum, dēnuō ēduntur.  Histriōnēs, antīquō mōre persōnās gerentēs, novō mōre spātium salūtiferum inter sē observant, et breviter tantum in scaenā prōdeunt, et saepe locum suum succēdāneīs cēdunt, quō brevius perīculō contāgiōnis expōnantur.  Spectātōrēs paucī, quī thermometrī exāmine probātī sunt, in theātrum admittuntur; neque iīs licet, ut ōlim solēbant, inter scaenās prandium sūmere in capsīs “bentō” appellātīs.  Ad mille cīvium in Iāpōniā periērunt novō morbō corōnāriō.

Reclāmātiōnēs Berolīnēnsēs

Berolīnī in Germāniā ad vīcēna mīlia hominum in auctōritātem pūblicam reclāmāvērunt, dīcentēs lībertātem ā māgistrātibus sibi demptam esse, cum omnibus esset imperātum ut ōra cīvium pannīs religārentur et cīvēs ipsī domī manērent.  Reclāmātōrēs dīcunt sē mālle nātūrā potius contrā morbum corōnārium mūnīrī quam īnsitiōne medicīs artibus factā.  Dīcunt porrō suam salūtem sē penes esse dēbēre, nec dēbēre hominēs dē morbō corōnāriō tantopere angī quantopere magistrātūs cīvium lībertātem refringere cōnentur.

Sanna Marin nupta

Sanna Marin, ministra prīmāria Finnōrum, coram amīcīs Marcō Raikkonen nupsit pedilūsōrī, quōcum sēdecim annōs coniunctissima vīxit.  Illīs iam est bīmula fīlia, Emma Amālia nōmine.

Iōhannes Carolus profugus

Iōhannes Carolus, ōlim rex Hispānōrum, diē Lūnae suum fīlium Philippum, ēius nōminis sextum. rēgem, certiōrem fēcit sē, ut quī accūsātus esset dōnōrum ex Arabibus Saudiānīs acceptōrum, ex Hispaniā esse prōfectūrum, nē in iūs vocārētur.  Nōn liquet ubi nunc sit Iōhannes Carolus, quī fertur iam fūgisse.

Dē circulīs gramineīs

In hortīs pūblicīs, magistrātūs Bellinghamēnsēs albōs orbēs pigmentō lustrāvērunt, quō facilius possent hominēs sub sūdō et serēnō caelō intervallum salūtiferum inter sē observāre.  Oportet enim omnēs, quī forīs in hortīs publicīs aurīs radiīsque sōlis fruuntur, sex pedibus ā vicīnīs distāre, ut lues corōnāria cohibeātur.  Itaque quī circulum sibi adeptus est, dēbet intrā suum orbem manēre neque in orbem alterīus trānsgredī.