Audio

diē vīcēsimō mēnsis Martiī

diē vīcēsimō mēnsis Martiī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:43
 
1X
 

Hodiē est vīcēsimus diēs mēnsis Martiī et ultimus diēs ultimārum probātiōnum acadēmicō spatiō temporis hiemālī subeundārum.  Propter novum vīrus corōnātum, omnēs vernālēs scholae, quae post duās hebdomadēs incipient, ēlectronicīs ratiōnibus ā longinquō docēbuntur, quārē dubitandum vidētur, an discipulī nuntiōs sint recitātūrī: nihilōminus nuntiōs singulīs hebdomādibus ēdere cōnābimur.

Dē novō vīrō corōnātō

Per tōtum mundum fīnēs clauduntur et hominēs sēiunguntur, nē novus morbus corōnātus līberrimē grassētur.  Americānī utrōsque fīnēs, vidēlicet Mexicānōs et Canadēnsēs, clausērunt, et omnes peregrīnōs, quīcumque sine litterīs commeātūs dēprehensī erunt, statim dēportābunt.  Eurōpaeae gentēs nōn sōlum externōs fīnēs Ūniōnis clausērunt sed etiam internōs illōs, quōs ōlim spērāverant pactō Schengēnsī fore abolitōs.

In Americā, luis praecipuē in Vasintōniā cīvitāte et Novō Eborācō mānat, sed Californiēnsēs mox in gravius perīculum venient.  In Vasintōniā cīvitāte funera nūperrimē sunt prohibita, nē morbus lātius serperet.  Clausa sunt etiam thermopōlia, tabernae, tonsōrēs, sed licet forīs spatiārī et per silvās montēsque vagārī.  Nova lues per Rēgium comitātum et Snōhōmisum, id est prope Seattlum, grassātur, sed Vasintōniēnsēs coepērunt novīs remediīs experimentālibus, ut remdesivir, nec frustrā, ūtī ad aegrōs sānandōs.  Bellinghamia, ubi decem aegrōtant, ūnus vērō diem obiit, paulō tutior est quam aliī locī, quippe quae montibus marīque seiuncta sit ab omnī vēritāte.

Inter terrās Eurōpaeās, Ītalia, quippe ubi paucī habitent puerī, multī vērō senēs, novō morbō in aetāte prōvectiōrēs saeviōrī pessimē est afflicta.  Bergomī in Langobardiā, tot periērunt ut ā cīvibus ēferrī nōn possent; itaque ā mīlitibus sexāginta et quinque corpora ad ustrīnās sunt allāta.  Ad quadrāginta mīlia Ītalōrum novā luī aegrōtant, et tria mīlia ac quadringentī diem obiērunt.

In Germāniā Bavārī duās septimānās prohibuērunt nē quis foras exīret.  Francofurtī pestilentia fertur per argentāriōs tam Germānōs quam tōtīus Eurōpae serpere.  Sulahae in Thuringiā quingentī aliēnigenae, quī ē diē Veneris in quarantēnā tenentur, proptereā quod ūnus Afghānus experimentīs dēmonstrātus est novō morbō laborāre, cōnantur effugere et coepērunt custōdēs pūblicōs oppugnāre.  Germānī dēsīvērunt aliēnigenās in suōs fīnēs migrantēs excipere.

Falsī nuntiī per Germāniam reptant

Acta septimanālia Welt am Sonntag, sive Mundus diē Sōlis, appellāta, falsē īnsimulāvērunt magistrātūs Americānōs velle Cōnservatrīcem Medicīnam prō pretiō subornāre et prophylaxim novī morbī corōnātī ā CureVac medicīnā societāte Germānā emere nec cum aliīs gentibus partīrī.  Quod strenuē negāvērunt et Richardus Grenell, Americānus ad Germānōs lēgātus, et CureVac, societas illa Germāna quae novam īnsitiōnem contrā morbōs parat.  Nihilōminus rūmor ipsā lue celerior serpit per Germāniam, etiam per magistrātūs, cum Petrus Altmaier, rēbus oeconomicīs praefectus, et Heiko Maas, minister ā rēbus exterīs, falsīs illīs nuntiīs pessima dē Americā referentibus crēdidisse videantur.

Flamma Olympiaca in Iāpōniam pervēnit

Quamquam propter novum vīrus monitum erat, nē hominēs congregārentur, nihilōminus centēnī hominēs Īshīnōmācī in Iāpōniā convēnērunt quī flammam Olympiacam in Graeciā accēnsam ac tunc in Iapōniam advenientem spectārent.  Quae flamma per Tōhōcū regiōnem breve iter ante fēcerit quam inaugurālis cursūs flammiferī caerimōnia Fūcūshīmae vīcēsimō sextō diē observābitur.  Deinde cursōrēs flammam ad notissimōs Iāpōniae locōs afferent, inter quōs numerābuntur et Fūjī mōns et prōpugnāculum Cūmāmōtō dictum.

Abundat forum petroleō

Eōdem tempore, quō itinera prae morbō novō tolluntur et ūsus petroleī dēcrescit, Arabēs Saudiānī mājōrem quam solent cōpiam petroleī vendunt, ut bellum mercātōrium gerant.  Incertum igitur est, ubinam illa superabundantia petroleī in ūsum futūrum condī possit.  Etiam incertum manet, an societātēs Americānae, quae petroleum dē lapidibus terrae hauriunt, pretiō ā Saudiānīs dēminūtō lucrum facere possint.