Audio

diē decimō mēnsis Augustī

diē decimō mēnsis Augustī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 5:17
 
1X
 

Itinera in Mexicum nōn facienda

Americānōrum ministerium rēbus exterīs praepositum diē Iōvis monuit, nē quis cīvis iter faceret in Mexicum.  Nam novum vīrus corōnātum in Mexicō tam lātē grassātur ut magistrātūs timeant, nē fīnēs āeroportūsque claudantur nēve quarantēna seu spatium temporis quō nōn liceat domō exīre variās in Mexicī regiōnēs morbī cohibendī causā impōnātur.  Etiam dē latrōnibus nimis līberē agentibus monētur.

Etiam in Mexicō referuntur luctātōrēs persōnātī, quōrum fāma, ante saltem novī morbī adventum, mīlia spectātōrum allicere solēbat, in penūriam dēscendisse.  Pūblicīs spectāculīs interdictīs, luctātōrēs nōn iam habent, unde quaestum sibi mereant.  Ad trīginta līberī luctātōrēs novō morbō corōnātō iam periērunt.

Carola Lam interdicta, Jacobus Lai comprehēnsus

Ēdictō Donaldī Trump, praesidis Americānī, sancītur nē quis commercium habeat cum Carola Lam, quam Sīnēnsēs Hongcongēnsibus praeposuērunt, nēve cum aliīs magistrātibus in Hongcongēnsēs impositīs.  Lam enim Sīnēnsium iussū lībertātem et spem populāris formae cīvitātis Hongcongēnsibus surripuit.  Luō Huining, Sīnēnsium lēgātus ad Hongcongēnsēs missus, cūius etiam in ēdictō mentiō facta est, dīxit prō parte suā sē īrā Americānōrum commonefactum esse, sē id ipsum prō suā patriā et prō Hongcongēnsibus agere, quod decēret.  Ex alterā partē Sīnēnsēs interdīxērunt nē suī cīvēs ullum commercium cum Marcō Rūbiō, Theodōrīcō Cruz, nonnullīs aliīs senātōribus Americānīs habērent.

Jacobus Lai, magnas Hongcongēnsis, quī ex pauperitāte īnfimā summās ad dīvitiās sē ēvexit actīs diurniīs ēdendīs, comprehēnsus est diē Lūnae.  Suspectus habētur cum exterīs contrā Sīnēnsium tyrannidem collūdendī.  Lai inter nōtissimōs prōpugnātōrēs numerātur lībertātis, quam novīs ēdictīs Sīnēnsēs et Carola Lam Hongcongēnsibus sustulērunt.

Tumultūs Bērȳtiī

Bērȳtī, quae urbs nuper immēnsā calāmitāte fere perempta est, cīvēs tumultuōsī ministeria cēpērunt et argentāriās dīripuērunt.  Culpantur enim magistrātūs, nōn solum ut quī nōn prōvīderint nē ammōnium nītrātum in mediā urbe conditum esset, sed etiam ut quī diuturnā negligentiā ac corruptiōne sinant miseriam et pauperitātem inveterāscere.  Nē ūnus quidem magistrātus fertur vastāta horrea, quae dirupta erant, vīsitāsse, quamquam Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, Lutetiā profectus statim ad illum locum adīvit, ut cīvibus Bērȳtiīs condōlēret. Itaque diē Lūnae magistrātūs Libaniī officiīs sē abdicāvērunt, ut populus posset tertium intrā ūnum annum novōs ēligere magistrātūs.

Comitia in Bielorussiā habita

Diē Sōlis in Bielorussiā suffrāgiīs comitiōrum numerātīs Alexander Lucashencus sextum, ut multī suspectī erant, factus est praeses.  Lucashencus iam vīgintī et sex annōs regnat tamquam tyrannus.  Lucashencō opposita erat Svetlāna Tichanovscaea, magistra sermōnis Anglicī, quae hoc sōlum prōmīserat, sē nōn fore Alexandrum Lucashencum.  Quaterna ē quīnīs suffrāgia Lucashencō tribūta esse dīcuntur, quamquam nōn magna fidēs repōnenda esse fertur in numerīs ā regimine dīvulgātīs.  Comitiīs habitīs, victōre nuntiātō, mīlitēs et custōdēs pūblicī tumultuōsōs cīvēs in viīs repressērunt.

Clādēs āeria in Indiā

Āeroplānum, quō Indī peregrē profectī et novō vīrō corōnāriō labōrantēs domum redūcēbantur, inter imbrēs aditum strātum montānī āerodromī praetervolāvit atque in silvestrem vallem incidit.  Ad vīgintī hominēs periērunt et centum sunt vulnerātī.  

Iōhannes Carolus exul

Iōhannes Carolus, ōlim rex Hispānōrum, nunc exul Abū Dhābī in Cōnfederātīs Phȳlārchiīs Arabibus versātur.  Nam Iōhannes Carolus fūgit cum patefactum esset eum mīliēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum ā rēge Saudiānō annō bis millēsimō octāvō per fundātum opus Lucum dictum accēpisse.  Ea pecūnia trānslāta esse vidētur in possessiōnem Corinnae zu Sayn-Wittgenstein, quam Iōhannes Carolus amāvisse fertur.