Audio

diē vīcēsimō mēnsis Septembris

diē vīcēsimō mēnsis Septembris
Nuntii Latini 2019

 
 
00:00 / 8:37
 
1X
 

Eques Canadēnsis prōditor

Cameron Ortis, qui inter Rēgiōs Canadēnsēs Equitēs praefectus erat relātiōnibus clandestīnīs inter Equitēs circumferendīs, accūsātur crīmine sub lēge sēcūritātis nōndum dīvulgātō.  Nam Ortis, quippe quī aes aliēnum ad nōnāgintā mīlia dollarōrum conflāvisset, commercium epistolārum cum Vincentiō Ramos inīvit, quō arcāna et secrēta offerret prō mercēde.  Ramos Vancūverēnsis, quī tēlephōna gestābilia et arte cryptographicā rōborāta scelerātīs omnium gentium latrōni bus venditābat, est annō praeteritō ab Americānīs Bellinghamiae comprehēnsus; itaque ēius epistolae in manūs Americānōrum et Canadēnsium dēvēnērunt.  Inter alia, quae Ortis ante oculōs habuit et Vincentiō Ramos vendere potuit, numerantur vēra falsaque nōmina agentium clandestīnōrum, quōrum vītae prōditiōne factā in perīculum vēnisse possunt.  Nec sōlum arcāna Canadēnsium tractāvit sed etiam relātiōnēs commūnicātae ab Americānīs, Britannīs, Austrāliānīs, Neozēlandiēnsibus, quī sociī ūnā cum Canadēnsibus “quinque oculī” vocantur.  Quantum dētrīmentī quinque oculī accēperint, adhūc cognōscitur.

Arabia Saudiāna oppugnāta

Duodēvīgintī āēroplāna automata et septem missilia automata impetūs fēcērunt in duōs locōs Arabiae Saudiānae ubi petroleum ēlixātur atque ēliquātur.  Hūthiānī latrōnēs, quī bellum intestīnum in Iemenīā gerunt, dīcunt sē illa āēroplāna missiliaque mīsisse in Saudiānōs, ut quī contrā Hūthiānōs in Iemenīā pugnārent.  At Saudiānī Americānīque Persās potius culpant, cum impetūs ā parte septentriōnālī potius quam ab Iemenīā ortī esse videantur.  Persae, quī arma Houthiānīs suppeditant, negant sē impetūs fēcisse.  Dimidia pars facultātis petroleī prōdūcendī, quā Saudiānī fructī erant, est dēlēta, quārē verendum est nē pretium petroleī magnōpere augeātur.

Russī piscātōrēs Cōrēānōs capiunt

Diē Martis centum et sexāgintā Cōrēānī Boreālēs, quī in marī lītoribus Russicīs praetentō trēdecim nāvibus vectī piscābantur, sunt post breve proelium nāvāle ā Russīs captī. Nam Cōrēānī Boreālēs, cum Russī adīrent ut cognōscerent cur illī fīnēs suōs transgressī essent, Russōs infestīs armīs oppugnāvērunt et trēs nautās Russōs vulnerāvērunt.  Russī classicī mīlitēs tandem omnēs nāvēs Cōrēānās cēpērunt et omnēs nautās, quōrum nonnullī in proeliō sunt vulnerātī. Nēmo fertur esse interfectus. Russī lēgātum Cōrēānum arcessīvērunt quī explicāret cur Kim Jong-un cīvēs suōs nōn cohibēret quōminus Russōs oppugnārent. Simile proelium ēvēnit annō bis millēsimō sextō decimō.

Dē Ursulā von der Leyen 

Disceptātur in Eurōpā dē novō nōmine, quod Ursula von der Leyen, nova praeses Commissiōnis Eurōpaeae, in ministerium immigrantibus praefectum imposuit, vidēlicet “ministerium Eurōpaeōrum modō vivendī dēfendendō.”  Cuī novō nōminī multī adversantur, inter quōs etiam numerātur Iōannes Claudius Juncker, pristinus praeses, quī dīxit sibi displicēre sententiam, quā Eurōpaeōrum modus vivendī migrātiōnī oppōnerētur.  Ex alterā parte Marīna Le Pen, cūius populāris et Gallica factiō in comitiīs Eurōpaeīs mēnse Māiō habitīs flōruit, palmam victoriae sibi vindicat, quia Uniō Eurōpaea coacta sit cōnfitērī migrātiōnem in dubium vocāre quālis futūrus sit Eurōpaeōrum modus vivendi. Incertīs igitur ōminibus inaugurābitur von der Leyen nova praeses, quae kalendīs Novembribus magisteriō fungī incipiet. In dubiō porrō manet quot gentēs in Ūniōne Eurōpaeā eō diē futūrae sint, cum Britannī minentur sē pridiē Kalendās Novembrēs dēscītūrōs.  Et fierī potest ut eō tempore Ūniōnī sustinendum sit bellum mercātōrium illātum ab Americānīs, quibus mēnse Septembrī exeunte magna vectigālia in mercēs Eurōpaeōrum, praecipuē in āēroplāna atque alia vehicula, per Totīus Mundī Societātem Mercātūrae impōnere licēbit. Maximē autem incertum est, an von der Leyen, ut quae exercitum Germānōrum incūriā iam dēperdiderit, nunc gubernāculum totīus Eurōpae satis diligenter tractāre possit.

Recessiō oeconomica in Germāniā

Societas Oeconomicae Cooperātiōnī atque Incrementō Prōmōvendīs monet tōtīus mundī annōnam parum crēscere, Eurōpam vērō in perīculum vēnisse propter Germāniam, quae existimātur in recessiōne iacēre.  Nam fabricātiō vehiculōrum, quae vīcēsima est pars oeconomiae Germānōrum, magnum tulit dētrīmentum.  Magistrātus Gallicī, inter quōs Brunus Le Maire, cum magistrātibus Germanīs convēnērunt quōs monērent fiscō pūblicō, quō Germānī nōn carent, esse oeconomiam stimulandam. Rūmor ferēbātur, quoniam Eurōpaea Argentāria faenus ad nihilum vel etiam minus redēgisset, Germānōs posse novās societātēs condere partim pūblicās sed suī iūris, id est lēgibus pūblica impēnsa refrēnantibus absolūtās, quae pecūniam sine faenore mūtuārentur atque ad oeconomiam stimulandam collocārent, nē rēs pūblica in aes aliēnum incidisse viderētur. At Angela Merkel diē Veneris cōnsilium contrārium nuntiāvit: vidēlicet Germānōs vectigālia, praecipuē tālia in petroleum imposita quālia discordiam cīvīlem in Galliā nuper mōvērunt, esse auctūrōs et nova in carbōnium impositūrōs, quibus rēs viridēs prōmōverent.  Maria Dreyer, quæ Sociālistīs prō tempore praeest, aestimat fierī posse ut clima tuerī melius sit quam oeconomiam stimulāre.

Hispānī suffrāgia dēnuō lātūrī

Decimō diē mēnsis Novembris, quartum intrā annōs quattuor et secundum hōc annō, Hispānī suffrāgia ferent et novum senātum ēligent.  Petrus enim Sanctius, quī prō tempore munere ministrī prīmāriī fungitur, nec valuit concordiam compōnere inter factiōnem suam Sociālistārum et aliās, quibuscum regimen constitueret, nec factiōnēs dextrās ita placāre, ut illae sinerent ullam factiōnem sinistram pollēre.  Discordia in Hispāniā praecipuē augētur propter rem Catalaunicam, cum duōs annōs post plēbiscītum, quō Catalaunī quidem dīcunt sē lībertātem sibi ēlēgisse, Hispānī nec plēnam lībertātem illīs concēdere nec spem lībertātis omnīnō dēmere posse videantur.