Audio

diē 31º mēnsis Māiī

diē 31º mēnsis Māiī
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 9:14
 
1X
 

Suffrāgia in Eurōpā (et in Britanniā) lāta

Suffrāgiīs lātīs, senātōrēs Eurōpaeī sunt ā cīvibus ēlectī.  Nunc prīmum factiō Eurōpaeī Populī  et factiō Sociālistārum et Populārum Cōnsociāta, quae clādem accēpērunt, inter sē nōn māiōrem partem senātūs habent, sed tantum trecentōs et undētrigintā senātōrēs.  In Britanniā, factiō Brexeundō, quae spērat Britanniam ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūram, ferē tertiam partem, factiō vērō Cōnservātīva, nē decima quidem partem tulit suffrāgiōrum.  Nigellus Farage, quī abhinc hebdomadēs sex factiōnem Brexeundō condidit, ipse in senātū Eurōpaeō locum sibi habeat, sī Britanniā in Eurōpa maneat.  In Ītaliā, Liga, factiō dextra cui praeest Matthaeus Salvīnius, tertiam partem suffrāgiōrum accēpit.  Graecī tantā vehementiā Syrizam factiōnem respuērunt, ut Alexius Tsipras, minister prīmārius, nova comitia suīs cīvibus indīceret ad novum regimen Graecīs ēligendum.  In Germāniā, factiōnēs moderātiōrēs, ut sunt Populārēs Christiānī et Sociālistae, dēminutae sunt, auctae vērō ex parte sinistrā Viridēs, quae Sociālistās vīcērunt, et ex parte dextrā factiō Alternātīva.  Belgae inter sē dīvīsī sunt quōrum altera pars Vlaams Belang seu Studiō Flandriārum favēre coepit, altera pars Viridibus.  Victorius Orban in Hungāriā maximam omnium victōriam cēpit, cum māiōrem partem suffragiōrum itaque auctōritātem populī tulisset, sed ēius factiō, quae, inter Eurōpaeōs et Populārēs conscrīpta, etiam suspēnsa est ut parum populāris.  Plērumque per Eurōpam factiōnēs dextrae et viridēs pollēre videntur, et Eurōpaeī cīvēs ipsī sollicitī esse dē migrātiōne, dē muneribus quaestuōsīs dēficientibus, dē inīquitāte inter pauperēs et dīvitēs, dē salūte tellūris et mūtātiōne climatis praevertendā.

Sebastiānus Kurz ēiectus

Austriacī senātōrēs cēnsuērunt nullam cōnfīdentiam repōnendam in Sebastiānum Kurz, quī fuerat cancellārius Austriae.  Kurz igitur prīmus post septuāgintā annōs est cancellārius quī dē officiīs honōribusque dīmōtus sit.  Officiō functus est septendecim mēnsēs.  Nova comitia mēnse Septembrī habēbuntur, et usque ad illud tempus magistrātūs ab Alexandrō Bellēnsī, praeside, creātī regnābunt.

Quid Trump ēgerit in Iāpōniā

Diē Sōlis Donaldus Trump, praeses Americānōrum, et Shinzō Ābē, minister prīmārius Iāpōnum, Calēdonicō ludō pilārum et clāvārum hōrīs mātūtīnīs fructī sunt, deinde pastillōs hamburgēnsēs nōn simplicēs sed bīnīs potius minūtālis orbiculīs fartōs inter prandium comēdērunt.  Iāpōnēs referunt minūtal hamburgēnse parātum esse dē carne būbulā ex Americā importātā, cum commercium inter Americam et Iāpōniam sit summīs magistrātibus dēlīberandum: nam Trump cogitat vectigālia in vehicula Iāpōnica impōnere.  Hōrīs pōmerīdiānīs illī cum Melāniā Ākīēque uxōribus 場所 (bashō) seu certāmen luctātōrum ūnā spectāvērunt, ubi Trump magnō cantharō aquilā calvā et ālās pandentī ornātō, sexāginta pondō, victōrem honestāvit, postrēmō inter cēnam dūcēs uxōrēsque fructī sunt carne būbulā Iāpōnicā et cārissimā, quae 和牛 (wagyū) appellātur, translātīciō mōre Iāpōnum assātā.  Bōvēs Iāpōnicae, unde 和牛 (wagyū) sumitur, vulgō feruntur mollissimē et dēlicātissimē tractārī, etiam cervīsiam bibere et carmina classica auscultāre—quōs populārēs rūmōrēs negant armentāriī Iāpōnicī.

Proximā hebdomade Trump iter faciet in Britanniam, ubi ab Elizabēthā regīnā excipiētur necnōn ā Terēsiā Māiā, quae iam prōmīsit sē paucīs diēbus posteā summum magistrātum dēpositūram.

Mors in Everestiō monte

Everestius mōns, quō nullus altior, adeō nunc frequentātur ut ipse numerus montivagōrum visitāntium, quī virītim iuga praerupta ad culmen ascendunt, obstat nē omnēs tūtī atque incolumēs dēscendant.  Centēnī enim singulīs hebdomadibus peregrīnī dīvitēs, quōrum imperītia sibimet ipsīs necnōn aliīs scandentibus est perīculōsa, magnam pecūniam effundunt ut cōnentur ad culmen pervenīre, ubi sperant sē imāginēs suī phōtographicē dēscriptūrōs quibus ipsī amīcīs et plērīsque hominibus fortiōres atque audāciōrēs esse videantur.  Sed oportet ascēnsōrēs sēcum satis oxygeniī usque ad culmen bāiulāre ut etiam cum dēscendant rēspīrāre possint: itaque morae, sī in ultimā ascensiōne interpōnuntur, mortem afferunt.  Catervae vērō ascendentium, ut quī nimis tardē prōgrediantur et magis dē imāginibus suī parandīs quam dē salūte aliēnā sollicitentur, impediunt nē omnēs possint ascendere ac dēscendere antequam oxygenium dēficiātur.  Intrā decem diēs undecim ascēnsōrēs periērunt.  Peregrīnī, quī voluptātis causā itinera faciunt et imāginēs suī dēscrībere gestiunt, etiam aliīs in locīs noxiōs sē praebent: nam partēs Vallī Aeliī, quod Hadriānī saepe dīcitur, corruērunt propter onus hominum in Vallō stantium quī imaginēs suī dēscrībēbant.

Pōtiōnēs vigōris referuntur esse perīculōsae

Pōtiōnēs vigōris, quālēs multī discipulī hodiē bibunt, nunc ā medicīs feruntur esse perīculōsae.  Tālēs pōtiōnēs caffeīnum et saccharum continent necnōn alia stimulantia magis īnsolita, sīcut guarānam et taurīnum, quae nōn omnia nāturāliter commiscuntur.  Ergō metuunt medicī nē vīrēs elementōrum commixtae fiant insalūbrēs et praecipue cordī noceant.  Nōnnullī enim quī multās pōtiōnēs vigōris bībērunt mortuī sunt subitāneā cordis dēfectiōne.  Exercitus quoque Americānus nunc monet nē mīlitēs multās pōtiōnēs vigōris hauriant, nē fatigātī et īnsomnēs in excubiīs nēve in contiōnibus obdormiant.  Adulescentulī nōn dēbent, ut opīnantur medicī, plūra quam centēna mīligrammata caffeīnī, adultī quadringēna mīligrammata in diē cōnsūmere.

Dē frāgīs, haedīs, arte Indicā quae iōga appellātur

Nōn procul ā Bellinghamiā, trāns fīnēs Canadēnsium, iacet Vadum Abbotis in Columbiā Britannicā prōvinciā, ubi in fundō Maan dictō et frāgae colliguntur et inter tenerōs haedōs ars Indica colitur, quae iōga appellātur.  Nam inter nōnnullōs, quibus parum est animum corpusque laxāre mōre Indicō meditandō, invalescit novum genus meditandī cum haedīs aetāte tenerrimā, quibus datur ut effrēnātī cum meditantibus misceantur. Itaque cum frāgae mēnse Iūniō mātūrescant et eōdem mēnse celebrētur omnium gentium diēs iōgae, diēs vīcēsimus secundus est indictus, quō maximus numerus hominum cum haedīs meditantium congregētur, ut facinus in annālibus Guinessēnsium, quī īnsolita atque inaudīta memorant, cōnscrībātur.  Postquam vīs novae lūnae ā meditantibus collecta erit, iīsdem licēbit frāgās dē fruticibus ad libitum colligere.