Audio

diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī
Loading
/

Terror Lugdūnī

Lugdūnī ad tredecim hominēs, inter quōs etiam puer tenerā aetāte numerātur, vulnerātī sunt cum disrupta esset arca fragmentīs ferreīs et māteriā displōsīvā farta quam ante pistrīnum relīquit vir birotā vectus.  Nēmo culpam illīus facinoris sibi vindicāvit, sed Emmanuēl Macron praeses Gallōrum id dīxit esse impetum, et accūsātōrēs publicī suspicantur latrōnēs terrōrem prōmōventēs esse culpandōs.

Tumultus in regimine Austriacō

Vindobōnae tumultus ortus est inter sociātās factiōnēs quae Austriam regunt.  Nam Henrīcus Christiānus Strache, vice-cancellārius et praefectus factiōnī lībertātī prōmovendae, coactus est sē officiīs abdicāre cum in lūcem editum est spectāculum testāmentārium quō ostenditur Strache in Hispāniā mēnse Iūliō prōmīsisse mulierī cuidam, quae professa est sē neptem esse praedīvitis et praepotentis magnātis Russicī, prō dōnīs prīvātīs publicum et lucrōsum negōtium redditum irī.  Corruptō vice-cancellāriō āmōtō, Sebastiānus Kurz, cancellārius quī in factiōne populārī conscrībitur, etiam dēmōvit Herbertum Kickl, ministrum internīs negōtiīs praefectum et particepem factiōnis lībertātī, nē posset ille obstāre quin quaestiō dē corruptēlā atque in factiōnem lībertātī ferrētur.  Quō factō omnēs aliī ministrī ēiusdem factiōnis sē muneribus abdīcāvērunt et discidium inter factiōnem lībertātī et factiōnem populārem coēgit nova comitia mēnse Septembrī habenda indīcī, sed factiōnēs cancellāriō oppositae nunc cogitant in Kurz ferre senātōriam sententiam nullīus confidentiae, quā tōtum regimen dissolvātur.

Senātus Ruthēnōrum dissolvendus

Vladimīrus Zelenskius, histriō comicus quī creātus est praeses Sarmatārum, in primā suā ōrātiōne nuntiāvit senātum dissolvendum ut populus posset novōs senātōrēs ēligere suffrāgiīs ferendīs.  Alterum porrō histriōnem quī ad summum magistrātum prōmotus erat, vidēlicet Ronaldum Reagan olim praesidem Americānōrum, laudāvit, repetēns verba ēius “Regimen impedīmenta nostra nōn superāre: sed regimen esse nōbis impedīmentō.”  Etiam hortātus est aliōs magistātūs nē suam imāginem in scriptōriīs, ut mos erat, sed fīliōrum potius imāginēs suspenderent, quās intuerentur et cōnsīderārentur quotienscumque aliquid esset constituendum.  Ex alterā parte senātōrēs iam cōnantur inter sē cōnsociārī ut prohibeant nē senātus dissolvātur nēve suffrāgia ad novōs senātōrēs faciendōs ferantur.  Intereā Vladimīrus Groysman minister prīmārius sē munere abdīcāvit.

Missilia Persica in aliās gentēs mittuntur

Arabēs Saudiānī referunt sē duo missilia Persica, quam rebellēs Houthiānī mīserint, suprā Meccam intercēpisse ac dēlēvisse.  Houthiānī autem negant sē cōnatōs esse Meccam, quā urbe nulla ā Mahometānīs habētur sanctior, oppugnāre.  Deinde in Najrān urbe, prope Iemenīam, ubi Houthiānī bellum intestīnum gerunt, āēroplānum automatum et armātum, quāle Persae Qasef K-2 perhibent, armāmentārium excīdit.  Etiam in Iraquiā missile Persicum Katyūsha dictum cecidit in regiōne viridī colōre dēsignātā prope sēdem lēgātōrum Americānōrum.  Putantur Kata’ib Hezbollah, latrōnēs quī terrōrem prō Persīs prōmōvent, esse culpandī.  Lēgātī autem iam dēductī erant ex aedibus propter indicia quae speculātōrēs congesserant dē impetibus ā Persīs sociīsque eōrum in Americānōs aliōsque faciendīs.

Praeses Americānōrum in Iāpōniā

Donaldus Trump, praeses Americānōrum, in Iāpōniam iter fēcit, ut nōn sōlum Shinzō Ābē, ministrum prīmārium et Donaldō amīcissimum, visitāret, sed etiam Nārūhītō: nam Trump prīmus est magistrātus aliēnae terrae quī hospitiō fruātur novī illīus imperātōris.  Etiam prīmus erit praeses Americānus quī certāmen athlētārum mōre Iāpōnicō, quī 相撲 dīcitur, luctantium spectet.  Trump ipse fertur luctāmine dēlectārī et annō bis millēsimō septimō interfuit spectāculīs scaenicīs Americānīs, in quibus histriōn ēs fingunt sē luctārī dum fābulās agunt amīcitiae ultiōnisque.  Diē porrō Memōriālī, quō Americānī solent mīlitum prō patriā mortuōrum meminisse, Trump Iāpōnicam nāvem bellicam visitābit quae mox ab architectīs nāvālibus convertētur in prīmam nāvem āēroplānigeram quam post secundum bellum omnium gentium Iāpōnēs aedificāverint.  In eō bellō acerrimē proeliābāntur inter sē Americānī et Iāpōnēs, quī nunc vērō catēnīs amīcitiae adeō vinciuntur, ut ea nāvis gerat āēroplāna bellica ab Americānīs facta.

Britannia pergit manēre in Eurōpā

Hāc hebdomade parum novī in Britanniā est referendum: nam Britannī, quamvīs ōlim suffrāgiīs populāribus constituerint sē ab Ūniōne Eurōpaeā esse dēscītūrōs, nōn sōlum in illā Ūniōne manent sed etiam novōs senātōrēs Eurōpaeōs ēlēgērunt, quārē ambiēbant omnēs ambitiōsī.  Inter quōs Nigellus Farage, cūius factiō Ūniōnī oppōnitur, est dulcī et lacteā pōtiōne oblitus, neque ille prīmus: immo novō mōrī Britannīs vidētur esse lac vel potiōnēs lacteās inicere in ambitiōsōs et populārēs contiōnātōrēs.  Carolus Benjamin, candidātus quī in regiōne merīdiōnālī et occidentālī ambit, quater hāc hebdomade est lacte vēlātus.  

Therēsia autem Māia nuntiāvit sē summum magistrātum dēpositūram septimō diē mēnsis Iūniī; sed in Britanniā, quae adhūc est in Eurōpā, quae nuntiantur nōn semper fiunt.

Nartīs dēscendētur usque ad mare

Diē sōlis habēbitur sollemne Bellinghamēnsium certāmen, quod vocātur “Nartātiō ad mare.”  Nam quadringentī cursōrēs nōnāginta et tria mīlia passuum inter Baker seu Kulshan montem et sinum Bellinghamēnsem ēmetientur.  Prīmum nartīs, deinde tabulīs nartātōriīs, posteā currendō dē monte dēscendent, dein birotīs ad fīnēs Canadēnsium rursusque Eversōnem vehentur, tunc canōīs seu monoxylīs per flūmen Nooksack dictum Ferndālum nāvigābunt, unde dēnuo birotīs Bellinghamiam ad pūblicōs hortōs Zuanich appellātōs vehentur, tandem aliquandō monoxylīs lintribus trāns sinum Bellinghamēnsem nāvigābunt usque in hortōs maritimōs Portūs Amoenī.