Audio

diē 7º mēnsis Iūniī

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē 7º mēnsis Iūniī
Loading
/

Commemorātur caedes ad Portam Pācis Caelestis

Abhinc annōs trīginta, quartō diē mēnsis Iūniī, annō millēsimō nōningentēsimō undēnōnāgēsimō, multī discipulī Sīnēnsēs, quī Pekīnī ad Portam Pācis Caelestis in tyrannidem Commūnistārum reclāmābant, ā mīlitibus sunt trucīdātī.  Discipulī enim populārem et līberam cīvitātem petēbant, itaque magnam statuam Populāris Lībertātis tamquam deae, trīginta et trium pedum altitūdine, posuerant, quam statuam aliī mīlitēs dētraxērunt dum aliī discipulōs ā Portā Pācis Caelestis fugāvērunt et dē fugientibus stragem fēcērunt.  Propter silentium, quod dē caede indixit regimen Sīnēnsium, adhūc incertum manet quot discipulī sint ā tyrannidis mīlitibus occīsī.  Nōtissimā in imāgine, quae tunc temporis circumferēbātur, dēscriptus est vir, nōmine adhūc ignōtō, quī ante currōrum agmen cataphractōrum stābat ut suō corpore et suae vītae perīculō cursum currōrum impedīrēt.  Cēnsōrēs autem Sīnēnses adhūc hodiē prohibent nē imāgō illa intrā Sīnēnsium fīnēs ostendātur nēve mentiō fiat reclāmātiōnis et stragis, quae dē discipulīs reclāmantibus est ā mīlitibus tyrannidis facta, nēve etiam per rēte ūniversāle historia caedis suīs ā cīvibus quaerī possit.

Therēsia Māia adhūc praeest Britannīs

Britannī, quī ōlim suffragiīs populāribus lātīs constituērunt āb Ūniōne Eurōpaeā mēnse Martiō exeunte dēsciscere, adhūc sunt ēiusdem Ūniōnis cīvēs, quibus adhūc praeest Therēsia Māia, quae hodiē nōmine tenus mūnere principis factiōnis rēbus cōnservandīs sē abdicāvit sed, dōnec novus princeps factiōnis creātus erit, summum magistrātum obtinēbit.  Tredecim candidātī nōmina sua prōtulērunt, quī dē principātū factiōnis dextrae mēnse Iūniō exeunte et mēnse Iūliō ineunte certent, inter quōs aliōs hodiē quidem antecellere fertur Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīnē loquitur. Sed usque ad mēnsem Iūlium, nisi fortasse etiam diūtius, Britannia perget esse in Eurōpā, et Therēsia Māia perget Britannīs esse moderātrix.

Quid Trump ēgerit in Britanniā et Hiberniā

Diē Lunae Donaldus Trump advēnit in Britanniam, ubi rīte exceptus est.  Elizabētha regīna Britannōrum vāria dōna Donaldō Trump dedit, inter quae fuērunt epitomē librī ab Vinstōniō Churchill, quem Trump admīrātur, conscriptī, et calamī et pyxis argenteus.  Epulātī sunt omnēs mōre rēgiō, et unīcuique fuērunt sēna pocula: ūnum aquae, alterum vīnī spūmantis Campānicum, tertium vīnī albī, quartum vīnī rubrī, quintum vīnī Portucalēnsis, sextum vīnī dulcis quod cum mēnsīs secundīs epulantibus offertur.  Trump autem abstēmius nil nisi aquam bībit.

Diē Martis, Trump convēnit Therēsiam Māiam et Nigellum Farage.  Māiam autem hortātus est ut paulisper pergeret summum magistrātum obtinēre, ut sēcum ageret dē commerciō inter Americānōs et Britannōs post Brexitum augendō.  Diē Mercūriī interfuit commemorātiōnī mīlitum Americānōrum, quī ē Britanniā profectī in Galliam ā Germānibus tunc occupātam transfretāvērunt.

Titubat senātus Germānōrum

Post comitia novīs senātōribus Eurōpaeīs ēligendīs habita, quae regimen Graecōrum iam ēvertit, nunc titubat senātus Germānōrum.  Nam muneribus sē abdicāvit Andrēa Nahles, dux Populāris factiōnis Sociālistārum, ut quae factiō sē vīdisset ā Viridibus longē superātam in animīs cīvium parum pollēre.  Nam Sociālistae et Populārēs, quī profitentur quidem sē partium sinistrārum esse, et factiō Christiāna et Populāris, quae ōlim inter dextrās partēs numerābātur, iam ex annō bis millēsimō decimō tertiō cōnsociātae sunt et coalescendō etiam oblītae esse videntur rātiōnēs prōpositaque, quae sententiās utriusque factiōnis dīrigēbant.  Eā dē causā ā Sociālistīs plūrimī fautōrēs sē ad factiōnem Viridem, ā vērō Christiānīs et Populāribus pauciōrēs sed nōnnullī ad Alternātam Condiciōnem Germāniae contulērunt. Sociālistīs vacillantibus, incertum est quam diū grandis illa cōnsociātiō moderātiōrum factiōnum possit dūrāre.  Nahles tredecim mēnsēs praefuit Sociālistīs; proximus princeps factiōnis, Martīnus Schulz, mēnsēs mūnere functus est ferē undecem.

Collīsiō nāvium Venetiæ

Venetiae nāvis voluptāria atque ingēns, cūjus vectōrēs ad duo mīlia et sescentōs numerāntur in nāvāle et in alteram nāvem ad nāvāle dēligātam incussit, cum nautae nōn possent motōrium rēstinguere.  Venetī statim coepērunt magnās in nāvēs voluptāriās reclāmāre, quās multī cīvēs diū questī sunt mare Veneticum polluere et prae magnitūdine nōn posse per angustiās tūtē gubernārī.  Aliī porrō queruntur ingentēs nāvēs dedecorī esse antīquae urbī, quippe cūius nōtissimus prōspectus in mare immānī nāvium mōle intercludātur.  Numerus peregrīnōrum, quī voluptātis causā Venetiam frequentant, coepit urbem ipsam strangulāre, cum tot aedēs peregrīnīs locentur ut cīvēs ipsī vix habeant, ubi versentur, necnōn propter ingentia omnium rērum pretia, quae numerus peregrīnōrum effēcit ut augerentur.  Itaque intrā trīgintā annōs dīmidia pars Venetiōrum suam urbem relīquērunt et minus pretiōsās ōrās petīvērunt.  Fierī igitur potest ut annō bis millēsimō trīcēsimō nēmō cīvis erit Veneticus, quae erit tunc urbs dēversōria: id est, urbs erit peregrīnōrum.

Festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum

Diē Saturnī vesperī in eō ipsō locō nundinārum quae diērum Saturnī hōrīs mātūtīnīs habērī solent, celebrābitur festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum.  Ad duodēquadrāginta braxiātōrēs, quī nostrā in urbe cerevisiās vel etiam sīcerās mālīnās parant, octōginta et quattuor genera potiōnum gustātōribus, quī ad mille et quinquāginta numerābuntur, exhibēbunt.  Bellinghamia enim abundat artificibus, quī doctā manū artem braxātiōnis exercent.  Quī tesserās admissiōnis ēmerit, ipsī licēbit dīversās et variās potiōnēs gustāre et carminibus saltātiōnibusque fruī et poculum commemorātōrium domum sēcum ferre.  Tertiō decimō annō celebrābitur hic diēs festus, cūius reditus Rotāriīs, cīvibus līberālibus benevolentiae causā sociātīs dōnō dabitur.