Audio

diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Ecclēsia Cathedrālis Combusta

Lutetiae Parīsiōrum nōtissima ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae arsit. Flammae novem hōrās fervērunt. Nōbilēs et potentēs, inter quōs numerantur Bernardus Arnault et Franciscus Henrīcus Pinault, iam opēs prōmittunt, quibus damna sarciantur atque ecclēsia reficiātur. Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit sē velle ecclēsiam nōn sōlum redintegrāre sed etiam pulchriōrem facere, et omnia intrā quinque annōs absolvere. Clādēs, quamvīs mala, nōn tamen inaudīta est in Galliā. Mēnse enim Martiō, ecclēsia Sanctī Sulpiciī, quam nulla ecclēsia Lutetiāna nisi illa Nostrae Dominae magnitūdine superat, dētrīmentum est flammīs passa, et annō bis millēsimō duodēvīcēsimō bīnae ecclēsiae singulīs diēbus in Galliā sunt ab hominibus violātae.

Bellum cīvīle in Libyā ortum

In Libyā geritur bellum cīvīle. Nam ex annō bis millēsimō ūndecimō, quō Gallī aliīs gentibus suāsērunt Muammārum Gaddāfī tyrannum Libycōrum esse dēbellandum, nulla rēs pūblica potest auctōritātem exercēre tōtam per terram, sed Libya inter factiōnēs et latrōnēs potius dīvidēbātur. Sed Khalīfa Haftar, cīvis Americānus quī negōtia clandestīna diū ēgit, exercitum in Libyā sibi comparāvit et sē praebuit imperātōrem aliīs factiōnum dūcibus longē callidiōrem. Nunc igitur intrā paucōs diēs ēius exercitus ad portas Tripolitānās pervēnit et conātur regimen Tripolitānum, quod favōre Ūnītārum Nātiōnum fruitur, vincere. In coetū illārum Ūnītārum Nātiōnum, Russī vetuērunt nē Concilium Sēcūritātī Tuendae iubēret Khālīfam Haftar dēsinere bellum in regimen Tripolitānum gerere. Praesidium porrō Americānum, quod lēgātōs Tripolī tuēbātur, dēductum est, nē Americānī mīlitēs inter factiōnēs proeliantēs venīrent.

Ākīhītō et Mīchīkō

Ākīhītō, imperātor Iāpōnicus, et Mīchīkō uxor, quī sexagintā annōs in mātrimōniō coniuguntur, sollemnem memōriam nuptiālis diēī celebrāvērunt. Nam diē decimō mēnsis Aprīlis, annō millēsimō nōngentēsimō ūndēsexāgēsimō nuptiās fēcērunt. Ākīhītō prīmus est imperātor quī plēbēiam dūxit; Mīchīkō uxor etiam fidem profitētur Rōmānam. Dīxit Ākīhītō, vōce amōre tremulā, sē sincērās grātiās agere Imperātrīcī, quae ōlim populāris esset sed dignāta esset sēcum vītae viam metīrī et sexāgintā annōs ministrāre tam famīliae imperiālī quam populō Iāpōnicō. Mēnse Aprīlī exeunte Ākīhītō sē imperiō est abdicātūrus, quō tempore saeculum Heisei, seu “pācis ūniversālis,” explētum erit et novum saeculum, Reiwā, id est “pulchrī concentūs,” incipiet, cum Nārūhītō fīlius ad imperium vēnerit.

Britannia adhūc est in Eurōpā

Britannī, quī secundum pactum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrī erant mēnse Martiō exeunte, adhūc in Ūniōne manent, cum senātus Britannōrum nēscit cōnsentīre dē cōnsiliīs Brexeundī. Itaque post dēlīberātiōnes quinque hōrārum constituērunt summī magistrātūs Eurōpaeōrum “flextēnsiōnem” seu dīlātiōnem cum condiciōne Britannīs offerre. Licēbit Britannīs in Ūniōne manēre usque ad fīnem mēnsis Octōbris, dummodo intersint comitiīs senātōriīs tōtīus Eurōpae mēnse Māiō habendīs. Monuit Donaldus Tusk, praeses Ūniōnis, nē Britannī tempus tererent. Senātus autem Britannōrum suffrāgia identidem ac frustrā tulit dē variīs cōnsīliīs dēscīscendī, nec liquet, an possit ullum cōnsilium capere ante mēnsem Novembrem.

Dē miseriīs Venetiolānīs

Cīvēs Venetiolānī in miseriās nostrā aetāte inaudītās illapsī sunt. Carent enim vī electricā, cibīs, aquā, medicāmentīs. Nam regiminis incūriā neglegentiāque pūblica opera ad vim electricam gignendam et pūram aquam cīvibus suppeditandam adeō dētrīta sunt, ut saepe dēficiant. Neque incolumia ēvāsērunt opera ad dūcendum petrōleum, quō forīs vendendō Venetiola saeculō vīcēsimō adeō flōruit ut inter dītissimās novī orbis gentēs habērētur: nam vix tertia pars ēius copiae petrōleī, quae vīcēsimō saeculō exeunte in Venetiolā prōdūcēbātur, hodiē prōdūcī potest. Dīvīsī porrō sunt cīvēs inter duōs dūcēs, quōrum uterque profitētur sē lēgitimum esse praesidem Venetiolānōrum. Nam ex annō bis millēsimō decimō tertiō regnat Nīcolāus Madūrō, cui favent etiam Russī, Sīnēnsēs, Persae; sed eum negat rīte ēlectum esse Jōhannes Guaidō, princeps senātūs Venetiolānī, quem lēgitimum esse dūcem existimant omnēs gentēs novī orbis terrārum praeter Cubam, Boliviam, Uruquāriam, Mexicum.

Jūliānus Assange Comprehēnsus

Londīniī Jūliānus Assange, quī septem annōs in asȳlum apud legātum Aequātōriēnsium confūgerat, nē ā Britannīs in vinculīs tenerētur nēve in Americam dēportārētur, nunc ā Britannīs in vinculīs tenētur. Americānī porrō postulant, ut Assange ad sē dēportētur ubi coram iūdicibus sē dēfendat: nam annō bis millēsimō decimō ille cum Chelseā Manning, quae tunc mīles fuit Americāna, coniūrāvit in arcāna mīlitāria Americānōrum patefacienda et dīvulganda. Quō crīmine damnātō ad quinque annōs in carcere tenērī poterit, quamquam septem iam trīvit in sede legātī Aequātōriēnsis.

Poppaea Corōnāta

Ab ūndēvīcēsimō diē mēnsis Aprīlis usque per diem duodētrīcēsimum in studiōrum Ūniversitāte agētur Claudiī Monteverdī melodrāma, quod inscrībitur “L’incoronazione di Poppea” seu Corōnātiō Poppaeae. Quā in fābulā narrātur quemadmodum Poppaea Nerōnem marītum sit adepta. Tesserae parvō pretiō constābunt, quod pretium discipulīs etiam minuētur. Fābula agētur diēbus ūndēvīcēsimō, vīcēsimō, vīcēsimō sextō vespere et diē duodētrīcēsimō tempore pōmerīdiānō.