Audio

diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis

Nuntii Latini
Nuntii Latini
diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis
Loading
/

Strāges Paschālis

Per Tāprobānem īnsulam sex impetūs in ecclēsiās dēversōriaque sunt a latrōnibus factī, quī mortem sibi ideō conscīvērunt ut displōdendō possent quam plūrimōs trucīdāre Christifidēlēs, quī tunc missam Paschālem celebrābant aut in dēversōriīs ientāculum Paschāle sūmēbant. Vīcēsima enim pars Tāprobānēnsium fidem colit Rōmānam. Trecentī et quīnquāginta hominēs dēsīderantur, et quingentī sunt laesī. Tabernārius, quī testis oculātus vīdit ecclēsiam Dīvī Antōniī excīdī, dīxit flūmen fuisse cruōris et favillam tamquam nivem caelitus cecidisse. Post impetūs illōs aliī latrōnēs sē dīrūpērunt nē possent ā custōdibus pūblicīs comprehendī. Sexāginta aliī comprehēnsī sunt, quī coniūrātī esse feruntur ut terrōrem prōmōvērent. Islāmica Cīvitas, quæ dēvicta et ē suīs terrīs expulsa pergit sē appellāre, prōfitētur suōs latrōnēs caedēs perpatrāvisse.

Pergunt Gallī vestibus galbinīs indūtī reclāmāre

In Galliā, hebdomade vīcēsimā tertiā, ad trīginta mīlia plēbēiōrum cīvium vestibus galbinīs indūtōrum reclāmāvērunt. Cum patriciī festīnent ingentem pecūniam prōmittere ut ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae restaurētur, plēbēiī queruntur sē carēre facultātibus, quibus familiās suās alant; sibi vidērī magistrātūs opificibus auferre ac dīvitibus dōnāre. Ecclēsiā ardente, Emmanuel Macron, summus magistrātus Gallōrum, cēnsuit differendam esse ōrātiōnem, quā reclāmantibus respondēret et prōmitteret sē actūrum, ut tribūtum in opificēs impositum dēminuerētur, nēve rusticī lūdī litterārum nēve valētūdināria clauderentur. Schola vērō Reīpūblicae Administrandae claudētur, quippe cūius īnformātiōne patriciī magistrātūs putentur ab animīs plēbēiōrum cīvium dissociārī.

Comitia in Sarmatiā habita

In Sarmatiā sīve Ucrainā, cīvēs novum sibi fēcērunt praesidem Vladimīrum Zelensky histriōnem comicum, quī in spectaculō televīsificō praesidis partem ēgit. Petrus Poroshenkō, quī in certāmine victus est, ōlim bellāriola fēcit, deinde annō bis millēsimō decimō quartō, Victōriō Yanukovych tyrannō expulsō, Sarmatās in lībertātem dūxit. At Poroshenkō praeside nova lībertas sēcum cīvibus tulit pretia aucta neque aucta salāria, quārē multī dē plēbe queruntur.

Sacculī nummōrum plēnī in Sūdāniā

In Sūdāniā, ubi Omar al-Bashir tyrannus post trīgintā annōs est ā mīlitibus comprehēnsus ēiusdemque auctōritas ad fīnem perductus, sacculī, riscī, sarcinae mīrum in modum pecūniae plēnae repertae sunt in domō tyrannī. Ad sexāgiēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum et quinquāgiēns mīliēns centēna mīlia nummōrum Sūdāniēnsium condita erant variīs in arcīs saccīsque. Al-Bashir vinculīs continētur, dum mīlitēs et cīvēs inter sē certant dē novā rēpūblicā constituendā. Propter nēfanda facinora, quae iussū tyrannī in regiōne occidentālī Darfur appellātā, Omnium Gentium Tribūnal Crīmināle petit ut al-Bashir sibi trādātur; porrō Sūdānia, al-Bashir tyrannō, ab Americānīs conscrīpta est inter regimina quae terrōrem prōmōvent, quārē omne commercium inter Americam et Sūdāniam est interdictum.

Britannia adhūc est in Eurōpā

Britannī, quī ab Ūniōne Eurōpaeā mēnse Martiō exeunte dēscītūrī erant, adhūc manent in illā Ūniōne, et nēmo factiōnis dextrae officium Terēsiae Maiae usurpāvit. At ūna inter rēs Britannicās est nova: nam Nigellus Farrage, senātor Eurōpaeus quī strenuē conātus est efficere ut Britannī dē Ūniōne dissociārentur, novam factiōnem Brexeundō prōmōvendō condidit quae candidātōs prōpōneret in comitiīs Eurōpaeīs mēnse Māiō habendīs. Secundum explōrātōrēs opiniōnum seu doctōs hominēs, quōrum est voluntātem populī metīrī, novissima illa factiō Brexeundō prōmōvendō plūs quam quartam partem suffrāgiōrum capiet et maximam partem senātōrum ad cūriam Eurōpaeam mittendōrum obtinēbit… sī comitia habita erunt. Adhūc enim nōn liquet an Britannia mēnse Māiō particeps futūra sit senātūs Eurōpaeī.