Audio

Kalendīs Februāriīs

Kalendīs Februāriīs
Nuntii Latini

 
 
00:00 / 4:26
 
1X
 

Meng Wanzhou Americānīs trādenda

Accūsātōrēs rīte quaesīvērunt ut Meng Wanzhou, cīvis Sinēnsis et praefecta fiscō societātis Huawei dictae, quae etiam fīlia est conditōris eiusdem societātis, in diciōnem Americānam traderētur, ut rea fieret fraudis et furtī novārum artium technicārum. Illa enim dīcitur novam societātem parvam ac fictīciam condidisse, quae quasi internuntius negōtia gereret inter Huawei et domum argentāriam Americānam et Persās, quibuscum commercium habēre est lēgibus Americānīs interdictum.  Societās autem ipsa fertur pecūniam prōmīsisse suīs negōtiātōribus, sī secrēta competitōribus fūrāti sint; et Polōnī hōc mēnse negōtiātōrem, Wang Weijing nōmine, deprehendērunt et speculandī accūsāvērunt.  Iōannēs McCallum, Canadēnsium lēgātus ad Sīnās missus, cum dixisset melius fore Canadēnsibus sī Meng Sinēnsibus redderētur nē illa in iūs vocārētur, est ā Iustīnō Trudeau, ministrō prīmāriō Canadēnsium, exauctōrātus.

Pangolīnōrum squamae in commissum veniunt

Hongcongēnsium telōnāriī mille dentium elephantōrum, quōs in Asiam ex Africā mercātōrēs clandestīnī furtim importāre conābantur, in commissum cēpērunt atque ad tredecim mīlia lībrārum squāmārum pangolīnōrum.  Pangolīnī enim, quī etiam Mānēs et Phatagīnī vocantur, sunt animālia quattuor pedibus innīxa quae sōla inter bestiās terrestrēs squāmās habent eiusdem māteriae atque ungues hominum.  Superstitiōsī crēdunt dē pangolīnōrum squāmīs medicāmenta fierī posse; quārē vēnātōrēs magnō pretiō conducuntur ut eās squāmās mercātōribus suppeditent.  Sed pangolīnī in perīculum venērunt, nē omnēs perīrent.  Squamae, quae Hongcongī captae sunt, feruntur dē quattuordecim mīlibus pangolīnōrum esse extractae.

Hiems frīgidissima

Mediae cīvitātēs Americānae frīgidissimōs diēs in memōriā hominum patiuntur, cum gelidus āēr Canadēnsis dē polō glaciālī in Americam irrumpit et nīvēs gelūque sēcum affert usque in Ludoviciānam et Mississippiam et Alabāmam et Georgiam.  Tsicāgō urbs frigīdior est quam Alasca atque Antarctica.  Tabellāriī, quamvīs saepe dīcantur mōre Persārum posse per nīvēs et imbrēs et calōrēs et tenebrās noctis cursum assignātum perficere, tamen in decem cīvitātibus frīgidissimīs nullās epistolās ferunt.  At Bellinghamiae, quae prope Canadam sīta est sed maris pacificī aestū fovētur, immo etiam perpetuō pacificārum animārum amōre ardet, hiems mītem sē praebet ac bene temperātum.

Hebdomas propomatōrum indicta

Prīma hebdomas mēnsis Februāriī celebrābuntur propomata seu potiōnēs inēbriantēs commixtae, in quibus insunt et tēmētum et aliquid dulce et aliquid acerbī.  Quamquam nōmen Bellinghamiae saepius coniungitur cum cerevisiā ac sīcerā, etiam multī Bellinghamēnsēs caupōnēs, immo artificēs pōtiōnum, scientiam quandam miscendī atque artem fundendī colunt.  Trīginta tabernae, inter quās numerantur Cicindēla et Postīcum Milleriānum, nōn sōlum pōtiōnēs praebēbunt et praelectiōnēs dē nātūrā atque historiā propomatōrum, sed etiam ludōs permultōs, pelliculās cinēmatographicās, et convīvium ubi convīvae vestēs gerent quālēs in librīs dē Harriō Potterō scriptīs reperiuntur.